장음표시 사용
11쪽
Deum , & serviebant ei humero uno, quotidiana varietatum accessione, divelleretur, & concideret. I taque mali hujus avertendi causa, prudenti cautio ne , convocato Generali Capitulo, cui praestanti religione Abbates interfuerunt, cum in unum comLsent, Chartam, quae dicitur, Charitatis consecerunt, aliaque multa decreverunt, quae cum in omnibus monasteriis eorum eodem modo servarentur , ipsi hoc quasi vinculo connexi pulcherrimam illam tum rituum, dc institutorum, tum animorum, & voluntatum concordiam, & unione perpetuo retinerent ,&quasi in unum coalescerent. Quo tanquam domestico eXemplo admoniti nos eorum posteri , & filii , quamvis hoc nomine haudquaquam digni, cum eamdem illam rituum , animorumque consensionem , di concordiam, sine qua Congregatio monastica stare nulla potest, sartam tectam inter nos conservar cuperemus , illorum vestigia persequentes, atque adeo omnium ordinum, S Congregationum regularium consuetudinem tenentes, faciendum nobis esse duximus, ut Constitutiones Regulae Sancti Benedicti, nostroque instituto consentaneas ab omni Congregatione observandas conderemus , & literis
consignaremus. Dedimus autem operam, quantum in nobis fuit, ut eae cum sinceritate Regulae quam is maxime consentientes, cum veterum etiam Patrum
Cisteretensium simplicitate, religione, oc sanctimonia congruerent. Nec vero parum confidimus eas
Constitutiones omnibus, qui in hac Congregatione erga persectionis spiritualis institutum optime fuerint animati , cum magno ad eam adipiscendam usui, praesidioque suturaωum maximae suavissimaeque vo-
12쪽
luptati, & quod caput est, certissimae saluti.
. . illud autem primo positum a nobi sit, gζΠ
ratimque semel constitutum, non esse consilii, mentis, aut intentionis nostrae, quemquam, qui contra Decreta , aut instituta haec commiserit, ad ullam poenam earum, quae hic constituuntur, obligare, nisi cum Superior ejus eam poenam ei nominatim ob cul. pa admissam indixerit: excepto tamen, si in Constitutione scriptum sit, ejus culpae reum poena in Constitutione addita ipso facto teneri. g. Sed ne ad peccatum quidem, aut mortale, aut veniale volumus harum Constitutionum violatione
quemquam obligari, nisi propter votum, quo se for. te aliquis ad id nominatim devinxerit, aut propter contemptum, aut si aliud jus, vel cause, aut etiam praeceptum Superioris in virtute sanctae obedientiae factum intercesserit. 4. Hoc autem genus praecepti cum rarissime, &in re magni momenti tantum adhiberi debeat, in ii teris dumtaxat obedientialibus dandis usurpari possith quovis Superiore. Abbas Generalis praeterea ubi, dc quando necessitas exegerit, eo uti non possit, nisi cum Assistentium, dc Procuratoris generalis praesentium consilio. s. Hac eadem facultate Visitatores in actu visi. tationis tantum potiantur,& Uisitatores Provinciales, quoties necessitas occurrerit. Qui omnes hac in re, dum,stilicet, sunt in actu visitationis, graviores Patres monasterii, in quo erunt, in consilium adhibere te
6. Liceat & Superioribus localibus pro aliqua contumacia celeriter comprimenda uti hoc praecipien-
13쪽
di modo, Seniorum monasterii adhibito consilio inscriptis. Subscribatur autem praeceptum hujusmoditum ab ipsis, a quibus sit, tum ab iis, quorum assensu approbatum fuerit. 7. Praeterea licere volumus Superioribus monasteriorum, adhibitis inconsilium Senioribus sui cujusque monasterii, cum fratribus suis, aut etiam cum seipsis, in iis,quae pertinent ad disciplinam, &ad communem victum ad tempus dispensare. Eamque dispensationem pro rei necessitate repetendi, ac
renovandi, non tamen perpetuandi, nec toti conventui tribuendi, nisi gravissima, manifestaque necessitas coegerit, facultatem damus. Quod cum facient , ea religione ,& timore Dei faciant, iit appareat eos ad id consilium non propensa voluntate dilapsos, sed mera necessitate pertractos esse. Et in re. bus gravioribus consulant Abbatem Generalem, aut Visitatorem Provinetalem. Cumque desierit causa dispensationis, desinat etiam dispensatio. 8. Quost si quis de his Constitutionibus pertina- .citer disputaverit, aut de iis detrahendi causam cum quovis homine contumeliosius locutus fuerit, is primo quidem admoneatur, sicut fraternae correctionis ordo postulat. Deinde vero publice objurgetur coeram omnibus in capitulo. Postremo si haec illi non prosuerint ad emendationem, praeter alias poenas ab ipsius Superiore erogandas , ipso iacto privatus sit activa, dc passiva voce per quadriennium , silentiumque servet per mensem. Quam tamen poenam , si resipuerit,liceat Superiori cum Seniorum monasterii consensu imminuere.
q. Porro si quid in his Constitutionibus, aut aliis
14쪽
earum praucripto condendis ambiguum, aut obstu rum repertum suerit, ejus interpetratio ad Capitulum Generale pertineat, eX majoris partis eorum, qui con venerint,sententia definienda. Quod si necessitas postulaverit,ut ante tempus habendi Capituli ea Obscuritas explanetur, Abbas Generalis cum assensu seniorum Assistentium, & Procuratoris generalis interea quid sequendum sit, constituat: ita tamen, ut postea tota res ad Capitulum Generale resera ur, vel confirmanda, vel improbanda . 1 o. Ne autem inutilis,& supervacanea congeries Constitutionum fiat, harum Constitutionum decre-zo abrogamus, antiquamus, nulliusque roboris esse volumus quaicumque alias ante hac factas in hac Congregatione Constitutiones . Et cum in posterum aliquid novi in Congregatione constitutum fuerit, id decretum edictumque esse, di vim Constitutionis habere tum demum intelligatur , cum ab uno, ct altero Capitulo,nullo alio Capitu Io interjeEto,continuatis , ex majoris partis convocatorum Patrum sententia decretum, approbatumque fuerit. Et id quidem post prius horum Capitulorum observetur tanquam ordinatio; post alterum autem constitutio habeatur. Eademque ratio servetur in quacumque Constitutione , sive ex toto , sive ex parte abrO-' ganda.
II. Postremo quoniam permagni interest,unumquemque leges, quibus parere debeat, optime perceptas , di comprehensas in promptu habere, dent operam singuli fratres Congregationis, ut Constitutiones, quae quidem ad se pertinent, diligenter addiscant, memoriaeque mandent. Sitque curae Supe-
15쪽
rioribus, ut in id studium, tum universi, tum singuli incumbant in quoque monasterio. Ac propterea curent eas in conuentu fratrum, sive in capitulo, sive in resectorio, quater in anno, facto initio a Dominica proxime antecedente Quatuor quaeque anni Tempora,clara voce recitandas. Quod si quis ei conventui defuerit, idem quod recitatum fuit publice, ipse privatim attente legat.
De Generibus, vel vita Monactarum.
1. R AE ONACHOR LIM quatuor esse genera Θα
NI Cum ex quatuor Monachorum generibus, quae a Sancto Patre, & Legislatore nostro B, nedicto ipso Regulae initio proponuntur, ejus sententia sortissimi sint, qui ex societate, in qua vitam
sub moderatore agunt, Coenobitae vocantur, in quorum gratiam vir sanctus Regulam conscripsit; no. strum plane est,quos ad id vitae genus divina benignitas vocavit, ne in tanti beneficii auctorem Deum ingrati animi vitio turpiter impieque peccemus, summa ope niti, ut eam religiosissimam vitam quam sanctissime colamus, &ad persectam animi puritatem , divinamque sapientiam ei vitae propositam ardentissimo studio dies , ac noctes assidue contendamus . Quamobrem alia tria Monachorum genera misi a facientes, in horum castris militemus, ct armis ex hac Regula, tanquam ex instructissimo armamentario depromptis, accincti adversus animarum nostrarum
16쪽
hostes infestim mos acerrime depugnemus; certa, videlicet, spe nixi felicis, gloriosaeque victoriae, & eX victoria beatissimae immortalitatis, non nostra Virtute , sed divino praesidio consequendae. a. Deinde secundum genus est oe. Si quis nostrum interdum vitam solitariam , di eremiticam in ali. quo Congregationis loco ad eam accommodato experiri concupierit , nolumus ejus rei facultatem ei a quoqtaam alio, quam ab Abbate Generalidari posse; idque si is hoc illius animae saluti profuturum , aliis non obfuturum judicaverit, atque id illi ad mensis,anni,aut summum biennii spatium concedat . Ad longius vero tempus concedere , Capituli
tantum Generalis sit. 3. Tenium vero Monaeiarum s c. Ut teterrimum genus Monachorum, quod dicitur Sarabattarum, in hac Congregatione vitetur , statuimus, ut nullum posthac monasterium Congregationi oblatum recipiatur, aut etiam extruatur, quod reditus ad tredecim , aut duodecim minimum fratres alendos non habeat, ut disciplina regularis commode se vari possit. Liceat tamen Abbati Generali cum consilio seniorum Assistentium, & Procuratoris generalis interdum ob gravem causam dispensare, ut si ad decem fratres alendos reditus monasterii suppetant, non rejiciatur. 4. In unoquoque monasterio monachorum , ac fratrum is tantum deinceps constituatur, di impinsterum retineatur numerus, qui ex redditibus illius
propriis substentari possit. s. Menciri Deo per tonsaram Θα Ternis singulis hebdomadis, di aestivo tempore frequentius ad Supe- Δ riori.
17쪽
rioris arbitrium coma capitis, di barba tondeantur , relicta corona infra minoris digiti latitudinem super auriculas circulariter extensa, quae quidem solo sor-
ficum ductu, & incisis lineatim capillis non fiat, sed superne, inferneque abra sis,seu incisis ad cutem pilis semper promineat. Donatis incidantur capilli, prout in Rituali. 6. Quartum vero genus est Oc. Ad quarti generis Monachorum, qui Gyrovagi dicuntur, diram pestem ab hac Congregatione avertendam,decernimuS, ut in quo quisque monasterio collocatus est, in eo constanter, quieteque permaneat, nisi Abbati Generali, aut visitatori Provinciali Consultores suos respective inconsilium adhibentibus aliter videatur. Caveant autem Abbas Generalis, & Visitatores Pr vinciales ipsi, ne monachum aliquem, vel fratrem mutent de loco ad locum , vel de Provincia ad Provinciam respective, nisi ille per annum saltem in monasterio commoratus fuerit; quod si aliquando urgeat necessitas, solus Abbas Generalis pomi hanc mutationem facere, & de consensii sui consilii. . Non possit Superior cujusvis monasterii cuiquam fratri, nec sibi ipsi, nisi propter negotia. necessaria monasterii potestatem facere peregre proficiscendi longiore quam triginta milliariorum itinere, nec diuturniore quam quinque dierum, a monasterio absentia. Qui secus fecerit arbitrio Abbatis Gene ratis, seu Provincialis, aut etiam visitatorum poena plectatur. Liceat tamen Abbati Generali, dc Visit tori Provinciali cum aliquibus Superiorum dispensare, ut longioris, &viae, &absentiae licentiam pocsint suis concedere; dummodo ad alienae Provinci
18쪽
monasteria, vel ad civitates, & loca, ubi hujusm di monasteria sitia sunt, proficisci contingat, hacen im in re solus Abbas Generalis dispensabit. 8. Ne cuiquam prodeunti e monasterio liceat alio ire, quam quo eundi licentiam a Superiore acceperit. Nisi quis forte in ipsis via nactus opportunam occasi ne aliquo se conserendi, quo Superior non concae rit, probabili argumento sibi persuadet, Superiorem hanc sibi licentiam , si petere in mentem venisset, facile fuisse concessurum. Ea tamen lege, ut reversus in monasterium id Superiori patefaciat. Qui secus fecerit, non sit impune. q. Qui autem accepta Superioris licentia aliquem locum adeundi inicii sibi assignatum terminum non revertitur, vel longius,quam permissum fuerit, proficiscitur, tot diebus in pane, dc aqua in medio resectorio jejunet, quot ultra sibi a Superiore definitos e monasterio abfuerit.
I. OUM boni Superioris,&Magistri sit disti.
O pulos suos non tam verbis, quam iactis ad virtutem instituere, studeant Superiores monasteriorum in servanda quam accurratissime disciplina regulari, suis virtute praelucere. Idque potissimum faciant in rebus asperioribus, a quibus sensuum, naturae
que imbecillitas, ct mollities magis abhorrere solet. a. Abbas vero Generalis det operam , ut totum ejus
19쪽
ejus statum optime teneat, di percalleat, di quemadmodum se res in dies habeant, cognoscat: Quomodo Superiores monasteriorum ,& reliqui ossiciis, reministeriis praesecti se gerant: num quo loco disciplinae ratio immutari, aut severitas remitti incipiat, praesertim in monasteriis remotioribus, &ubi sunt Novitiorum tyrocinia; num Constitutionum, & aliarum ordinationum refrigescat observatio. g. Curet,ut in unoquoq;monasterio semel se Item in anno ab omnibus per decem dies fiant exercitia spiritualia. Quo tempore conceditur iis, qui in similibus exercitiis occupantur, facultas eligendi sibi consessarium ex nostris, qui illos absolvat a casibus Superioribus quibuscumque reservatis. Superiores , qui id fieri neglexerint, graviter ab Abbate Generali, veIUisitatoribus Provincialibus puniantur. 4. Quaecumque majoris momenti geruntur in Congregatione, sibi reservet cognoscenda, di approbanda , ct tanquam e specula prospiciens omnes partes Congregationis, omne studium adhibeat, ut d sciplinam regularem, ubi stat, conservet, ubi nutat,
fulciat, & quidquid vitii in mores irrepit, resecet, Sexcidat; cum meminisse debeat sibi, ut est in Regula, reddendam esse rationem villicationis suae tum Deo, quod est primum, maximeque perhorrescendum, tum Capitulo Generali. s. Atque ut omnia in Congregatione melius cognoscere, emendare, di constituere possit, ipse vel per se, vel per visitatores semel in triennio omnia Congregationis monasteria obeat, & lustret uno ΛΩsistentium, alterius scilicet Provinciae, nisi grave aliquod impedimentum obstet, di Secretario simul
20쪽
eum Donato adjunctis comitibus. 6. Ipse sibi eligat Secretarium, hominem e voca. libus tum fide, & taciturnitate, tum intelligentia, dc usu , peritiaque scribendi praestantem ; cujus operam Promptam,&opportunam in omni literarum scriben. darum genere ad manum habeat. . Si quid in visitatione gravius occurrerit, ut verbi gratia si deponendus sit squod avertat Deus aliquis monasterii Superior, vel etiam alius quacum que de causa eligendus, praeter Assistentem comitem, asciscat sibi Consiliarium aliquem viciniorum mona seriorum Priorem, cujus auensu tam in supradictis gravioribus, quam in aliis similibus decernendis utatur. Visitationis autem ratio seorsim descripta dabi
3. Cum discedit ab Urbe visitandi causa relinquere teneatur vicarium Generalem Assistentem secundum , di non alium, qui toto eo tempore squo Abbas Generalis visitat, & abest ab Urbe, praecedentiam habeat supra quoscumque alios S periores etiam pares, illique omnes praerogativa attributae censeantur, quae eidem Abbati Generali competunt , ad arbitrium tamen ejusdem Abbatis
q. Cum Abbas Generalis discedit ab Urbe ad visitandum,si primu Assistentem aliquo impedimento detentsi non possit sibi socium adjungere,eligere deis bet de consensu sui Consilii in socium visitationis pro- sessum illius Provinciae in dignitate constituta, cujus est primus Assistens . Quod si post discessum Abbatis Generalis ab Urbe, ut stipni, senior Assistens ejus comes in morbum incidat, vel aliter legitime ab in. c pro
