장음표시 사용
21쪽
eςpto itinere impediatur, tunc Abbas Generalis aliquem ex Superioribus sive actualem, sive titularem, aut etiam Abbatem titularem sibi bene visum invisitationis socium assumere possit, eidemque sic a Dsumpto, eadem omnino in re quaecumque facultas attributa censeatur, quae Assistenti comiti, si praesens
o. Abbas Generalis, quae majoris momenti inciderint , Capitulo Generali reservet. II. Quae autem sic urgebunt, ut dilationem non admittant, ut sunt bonorum stabilium venditiones , emptiones, peImutationes , emphyleuticae locationes , di conductiones , di omnium bon rum stabilium alienationes, vel acquisitiones , sedificioriem majorum extructiones , aut destructiones, fundanda nova monasteria , aut oblata accipienda , missarum , aut aliorum ossiciorum pia . quorumcumque standatione in perpetuum celebrandorum acceptiones; haec ipse cum consensu AC sistemium, di Procuratoris generalis expediat, eamque moderationem adhibeat, ut in ea, quae ad Capitulum Generale proprie pertinent, se non interponat , ct caetera sic gerat, ut nec auctoritati Capituli injurius, nec suae potestatis in universam Congregationem immemor esse videatur.
IE. Quae decreta , aut sancita fuerint a Capitulo Generali, non solum curet quam diligentissime observanda, sed etiam contra ea nihil omnino statuat, vel decernat, sub poena nullitatis eorum, quae ipse
contra aliquod dictorum decretorum sanciverit. Parce autem, raroque faciat ordinationes, & a rebus novis abhorreat.
22쪽
I3. Quae tamen fuerint ab eo ordinata , quoad ejus ossicium durabit, vim habebunt.14. Magna cautione parcissimeque censuris utatur , tamquam acriori remedio extremis tantum morbis adhibendo. In gravi necessitate v. g. alicujus
negotii, seu litis ad totam Congregationem spectantis Abbas Generalis de suoru Consiliariorum assensu cogere possit Superiores monasteriorum ad persolvendam summam pro tali negotio taxandam sub poena a contumacibus incurrenda etiam suspensi nis ab ossicio ad arbitrium ejusdem Abbatis Genera. 1is . Quod si negotium sit particulare alicujus Provinciae, facultas, de qua supra, sit penes Visitatorem Provincialem ejusdem Provinciae. 13. Possit sibi reservare aliquot casus cum seniorum Assistentium, & Procuratoris generalis consilio, ex iis,quorum reservatio in Decreto Clementis octavi selicis record. Superioribus conceditur , aut qui praeter illos juxta facultatem in Decreto concessam, a Capitulo Generali sorte reservati fuerint, prout ipse ad tuendam disciplinam opportunius judicaverit, quorum omnium facultatem, quibus videbitur, possit impertiri.
16. Sedes, & domicilium ejus sit monasteri uini Sanctae Pudentianae de Urbe juxta Breve Urbanoctavi sub datum Romae die a1. Maji 163o. Videae
Porro, ne sine necessitate prodeat e monasterio stati
nis suae, idemque ab aliis Superioribus diligenter o
17. Ossicium ejus triennale sit, quantum , videlicet, est intermedium tempus duorum Capitulorum Generalium, nec possit ad aliud triennium confirma.
23쪽
ti, stante alternativa inter utramque Provinciam.
18. Si autem divina benignitas huic Congregationi sic benedixerit, ut patrum ad regimen idoneorum copiam habeat; qui Superiores fuerint, ossicii sui triennio transacto, possint ad aliud triennium confirmari; post autem ab omni ossicio immunes inobebientia degant, nisi aliter Capitulo visum fuerit.
mando autem erit in Congregatione tanta copia
patrum ad regimen idoneorum, Capituli Generalis judicium sit.
19. Crimina , propter quae prorsus , & sine eX-ceptione deponentur tum Abbas Generalis a Capitu- Io Generali, aut etiam ab Assistentibus, visitatori. bus, di Procuratore generali conjunctis, vel alii quique Superiores ab Abbate Generali consensum Assissentium, & Procuratoris generalis adhibente, si in aliquod eorum quod avertat Deus) inciderint, haec sunt: Carnis copulatio, vel de violata castitate cum altera persona talis suspicio praebita, quae vehemens, culpabilis ab iisdem supradictis judicata fuerit, audito ipso Superiore reo, & rei veritate dumtaxat inspecta ; Conversio bonorum Congregationis in rem vel propriam, vel alienam, si res magni momenti suerit Abbatis Generalis,di sui Consilii judicio. Item omne crimen, quod a jure civili capite punitur, aut a jure canonico depositione, sicut in descriptione vi. stationis sigillatim explicabitur Possint etiam quique Superiores, quantumvis innocentes di probi, a Capitulo Generali absolvi, ut supra dictum est, quandocumque Congregationis utilitas id postulaverit. χo. Si Abbas Generalis ante tempus celebrandi Capituli excesserit e vita, aut exercendo ossicio suo, quavis
24쪽
quavis ratione inhabilis factus fuerit, usque ad legit, mum tempus celebrandi Capituli senior Assistens illius Provinciae, cujus erat Abbas Generalis defunctus, Congregationem regat sub nomine vicarii Generalis. Pro se autem vicarius Generalis hujusmodi constituat Assistentem seniorem, quem alterius Assistemtis, Visitatorum generalium , di Procuratoris generalis praesentium tantum pluralitas vocum ele. gerit.
11. Quod si, Abbate Generali desuncto, etiam
Uicarius Generalis moriatur, ipso jure Assistens noviter electus succedere debet , facta regula , quod quoties vicarius Generalis vel moritur, vel ante ei ctionem Abbatis Generalis quacumque de causa ab ossicio cessat, in ejus locum sussectus Assistens ejusdem Provinciae succedat. 11. Abbas Generalis ab ossicio absolutus toto tempore, quo a supelioritate vacabit, titulo Abbatis semper gaudebit ; subditus nihilominus Priori suo capitulum culparum non adibit, nec publicis correctionibus subjacebit, sed si corrigendus sit, id summa reverentia a Superiore privatim fiat. Ab OLficiis regularibus , quae vel per hebdomodam disponuntur, vel aliis omnibus per vices imponuntur, immunis sit, dc ubique locorum post Superiorem localem immediate caeteros omnes etiam Suppriores nisi quando absente Hiore ossicio Prioris languntur praecedat. Sigillum peculiare ad firmandas epistolas hujusmodi Abbati titulari conceditur localium Superiorum sigillo simile, addita tamen in ejus summita-- te sola mitra, & cum hac inscriptione . Sigillum Abbatis titularis. Ejus porro epistolae non videantur,
25쪽
nec aperiantur,nisi ab ipsis, ad quos mittuntur. Duo Abbates hoc modo titulares in eodem monasterio nocommorentur, nec eisdem, nisi ab Abbate Gene. rati, aut de ejusdem consensu monasteria assignentur.Si tamen ipsi ita petierint,concessum sit Visitatoribus Provincialibus,ut alio trasmigrandi potestatem eis faciant. Praefati Abbates ad Capitulum Generale accedendi nullum jus acquisitum habeant.
I. Ut in rebus gerendis nihil est capitalius praecipiti temeritate, ita nihil est salutarius prudenti consilio In quam sententiam sacra Scriptura , omnia fac inquit cum consilio, di post factum non poesilebis . Quamobrem e re Congregationis esse duximus vid-jungere Superiori ejus duos seniores Assistentes, dc Procuratorem generalem Consiliarios , & si divina benignitate Congregatio amplificata fuerit , Assissentes quatuor sint. Habeant ii vocem consultivam, non decisivam, praeterquam in casibus, in quibus eorum assensus in his Constitutionibus nominatim re quiritur,& in iis, quae ad Capitulum Generale proprie pertinentia, moramque dilationis non admittentia,ab Abbate Generali definienda erunt. Eorum autem
electio quomodo fieri debeat, in descriptione Capituli Generalis exponetur.
a. Nullus in Seniorem Assistentem omnino assu-- matur,qui prius ossicium Supprioris,aut Magistri Ninviti
26쪽
vitiorum , vel Secretarii Abbatis Generalis per triennium non eXercuerit, vel nisi per annos duodecim Lector Philosophiae , vel sacrae Theologiae fuerit. g. Horum Assistentium MProcuratoris gen ratis opera Abbas Generalis utatur tum in admin, strandis rebus Congregationis; tum in capiendo consilio, ut cum in partem oneris illi impositi veniant , di ille hoc adminiculo sublevetur, & Congregatio firmiori praesidio munita persectius gubernetur. Imo si Abbati Generali consentaneum visum suerit, liceat illi pro majori rerum graviorum consultatione, una simul cum Assistentibus, & Procuratore generali, alios etiam tum Visitatores generales, tum Provinciales sibi consultores adhibere: dummod6 tamen consultive tantum, di non decis ve concurrant, nisi eorum assensus alias de jure requiratur, & hujusmodi omnes Consultores in ipso actu consultationis eadem loca inter se servent, quae in caeteris consessibus regularibus servari sancitum est. 4. In eorum electione observetur, ut nunquam quod etiam de Visitatoribus intelligendum erit) ex ejusdem Provinciae professis ambo assumantur . EO-rum autem,qui superiore triennio Assi flentes fuerint, alter in hoc officio ad alterum triennium confirmetur , nisi forte videatur expedire, ut ambo ad idem munus repetantur, vel reijciantur . s. Ad majorem tame tum novi Abbatis Generalis, tum ejusdem Consiliariorum insormationem, unus semper eorum, qui anteacto triennio fuerunt de corpore consilii , pro eodem consilio in sequenti triennio eligatur.
27쪽
6. Nolumus , Abbatem Generalem eorum se. quendissententiis ea necessitate adstringi, ut contra eas nihil possit statuere. Hortamur tamen, ut eorum judicio, di prudentiae multum tribuens, non facile animum inducat a talibus viris dissentire; cum praesertim sciat, facilius fieri, ut unus erret, quam plures.
Quae autem nominatim decernimus cum consensu, non tantum consilio fieri debere, tunc valeant, Tataque habeantur, cum Abbas Generalis in eis comstituendis, alterius trium supradictorum consensum
habuerit. Quod si id,de quo agitur, per vota secreta decernendum sit, binis ille utatur calculis. . Si alter supradictorum ante expletum trie nium diem suum objerit, aut quavis ratione ad officium suum factus fuerit inhabilis, aut crimen aliquod admiserit, Abbati Generali curae sit, ut alius subrogetur, ad eamque rem consensum Assistentium , Uisitatorum Generalium, & Ρrocuratoris generalis, qui praesentes fuerint, habeat, atque totam rem ex sententia majoris partis conitituat. Atque idem de visitatoribus, ac Procuratore generali dictum sit. Eodem modo faciat,si alterius eorum praesentia,Propter aliquod grave, aut necessarium negotium, quod ei gerendum alibi mandaverit, diutius sit cariturus.
Quod si Abbas Generalis ultra diaetas duas ab Urbe distaverit, di Assistentium, aut visitatorum alterum , aut Procuratorem generalem mori contingar,
aut alio pacto inhabiles reddi; tunc ad id munus alium de consensu Assist entis comitis, vel alterius in ejus locum suffecti, itemque duorum aliorum , sive Priorum, sivὰ Superiorum, vel ex vicinioribus monasteriis, vel alia de causa praesentium, idem Abbas
28쪽
Generalis eligere valeat. Quod si plures Superiores hujusmodi praesentes fuerint, eorum consensus re. quiratur , qui alios professione antecedunt. Senioribus Assistentibus aliud ossicium non imponatur, nec ullo modo eligi possint in Superiores alicujus monasterii, seu aliud ossicium suscipei ei, quod Assistentis praecipuo muneri sit impedimento Ideo in administratione monasterii, in quo vivent, minime: se interponant, nec jurisdictionem ullam habeant in eo, neque in spiritualibus, neque in temporalibus. 9. Cum vero ipsi in choro, resectorio, aut alibi, ubi totum monasterium convenire solet , absente Abbate Generali, praesident; omnia ibi, praesentibus etiam quibuscumque aliis Superioribus, praestabunt, quae praestare solent monasterii seniores, cum
in absentia Prioris, di Supprioris, in supradictis praesident locis.
I. Eligantur a Capitulo Generali duo praestanti pietate, di prudentia Ρatres, qui cum Abbas Generalis jusserit , monasteria graviter, di cum auctoritate visitent. Si autem divina benignitate Congregatio creverit , quatuor, aut seX eligantur. a. In sua visitatione statum omnium rerum liun spiritualium, tum temporalium cuiusque monasterii perscrutentur juxta formam descriptam. Praecipimus tamen ipsis visitatoribus tum Generalibus, tum
Provincialibus, ne monasterium residentiae Λbbatis B a Gen
29쪽
Generalis sine eiusdem participatione visitent, nec ipso inconsulto quaslibet promulgent ordinationes, aut cellam Secretarii praefati Abbatis Generalis visitent. Hac tamen Constitutione praeiudicium ullum praefatis visitatoribus inferre non intendimus, quin
taxatum viaticum ab eodem monasterio etiam non
visitato persolvendum exigere possint & valeant. 3. Visitatores porro quod idem dicimus de Procuratore generali in quibus erunt monasteriis, Priores locales praecedant, sintque jurisdictioni Abbatis Generalis immediate subjecti , signa ubicumque praesident Assistentium ad instar facientes . . Ambo simul nullo alio comite visitent, actaque visitationis ipsi perscribant. Cui rei si alter eorum minus aptus fuerit, Abbas Generalis alium eum assensu seniorum Assistentium , di Procuratoris generalis electum in illius locum sussiciat. s. Nullus in Visitatorem generalem eligatur,qui prius ossicium Supprioris, aut Magistri Novitiorum, vel Secretarii Abbatis Generalis per triennium non exercuerit, aut denique nisi per annos duodecim Lector Philosophiae, aut sacrae Theologiae fuerit. 6. Quandiu visitandorum monasteriorum paucitas patietur, possit uterque Visitatorum alicui monasterio praefici. Quod si major anni pars in visitatione ponenda erit, vel propter multitudinem monasteriorum , vel propter locorum intervalla, quihus inter se distant, tum fas non sit Visitatoribus euiquam monasterio praeesse. 7. Impensam faciendam in visitatione monasteria visitanda sustineant. Confecta visitatione acta per Visitatores ad Abbatem Generalem reserantur. Proeundo
30쪽
eundo ad Capitulum Generale, & redeundo UisitPtoribus Generalibus providendum est a suis respecti ve Provinciis juxta laxam ab Abbate Generali consiliarios suos in consilium adhibente, singulis mona steriis cuiusque Provinciae , assignandam.
1. Cum aliquem e Patribus Congregationis constitui,qui in Urbe apud Romana Curiam negotia tO'tius Congregationis procuret, pernecessarium sit, Capitulum Generale unum ad id ossicium deligat Procuratorem generalem appellandum ex professis illius Provinciae , ex quibus Abbas in eodem Capitulo electus non fuerit, & Romae commoraturum. Isque vocem,prout superius statuimus, tum consultivam , tum decisivam eodem modo, quo Assistentes, po
2. Nullus in Procuratorem generalem eligatur , qui prius per triennium ossicium Supprioris, aut Magistri Novitiorum, aut Secretarii Abbatis Generalis non exercuerit, aut denique nisi per annos duode' cim fuerit lector Philosophiae, vel Sacrae Theologiae . 3. Quaecumque literae, facultates, aut conces siones a Romana Curia in gratiam Congregationis, aut alicuius eius monasterii, aut etiam fratris cuiusi cumque impetrandae erunt, per Procuratorem tantum excepto Abbate Generali alium praeterea ne minem, petantur. 4. Is rerum graviorum ad universam Congregationem , di ad Constitutiones pertinentium procu
