장음표시 사용
171쪽
161 De Capitulo Generali. Qua ratione in singulis confessibus negotia. tractanda sint.
tractentur,in Capitulo palam proponantur. Suffragiis secretis, re usitata calculorum ratione sententiae quaeque stabiliantur in Capitulo, & quae sententia majoris partis fuerit, ea valeat; quod sit paribus suffragiis res suspensa fuerit, iterum ferantur suffragia, & tum Praeses altero calculo addito rem discutiat, quod idem faciat in omni alio simili casu. Scrutatorum autem partes agant in omni scrutinio Major Capituli, Secretarius, oc vocalium postre
a. Si majori parti Capituli placuerit, certis Capitularium certas res cognoscendas, di constituendas mandari liceat
g. Sententiam dicturi in Capitulo semel tantum dicant, di nihil iterent, in re tamen magni momen ii Praeses iterum dicere petentibus post omnes dictas sententias, concedat; dicturus vero stans, & aperto capite dicat. 4. Ad aliquam sententiam stabiliendam tum demum serantur suffragia, cum Secretarius eam scrip serit, non tamen in libro ; scriptam autem recitet 1 ut intelligatur, num recte expressa sit, &ad mentem Capituli, semel vero suffragiis confirmata mutari
172쪽
nullo modo possit, nec melioris quidem compositionis , aut elegantiae causa .
. p. io ui eligiosa modestia in dicendi st xςR
tiis ab omnibus adhibeatur , haec serventur . Qui mandato aliorum aliquid proponit, simpliciter ut a cepit , proponat nihil immutans, addens, aut detra. hens, nec in quam partem propensior sit, significet. Absit inanis verborum copia , nec sine necessitate dia latetur oratio. In Ioco, di ordine quisque suo sententiam dicat, idque cum a Praeside facultatem, di benedictionem acceperit. Placide, & quiete loquatur, nec magis contendat vocem , quam loci amplitudo postulet. Proba sit, & modesta oratio, nec in uam aculeata, nec cujusquam contemptum rens; gestus etiam omnis compositus sit, re
fuerit, ac ipse senserit, adhuc adversari, nec dicere, sibi non probari, quod decretum fuerit, sed id, in quod plures consenserint, rectum esse sit omnibus persuasum. Dicenti nullus obloquatur, nec qui quam, quominus libere loqui liceat, dicatur, aut fiat. Nulli inter se colloquantur, aut submissa voce mussitent, & nemo, nisi facultate impetrata, discedat, aut moveat se de loco suo. Capitulares,qui morbo detenti consessibus cum caeteris interesse non poterunt, in decretis faciendis suffragia non serant.
aut certe alia sibi bene visa,de mane jubeat Prises coram omnibus monachorum omnium transacto trien nio defunctorum per Capituli Secretarium recitari nomina, additis cujusque obitus anno, mense, die,
173쪽
& loco, in quo defuncti sunt. His recitatis surgat primus Capituli Cantor, & stans aperto capite , sic facie ad Praesidem conversa dicat in cantu more solito haec verba. Absolυatis animas fratrum no rorum monactarum boc triennio defunctorum. Quibus dictis, toto caetu surgente , Praeses aperto capite subinferat: Animae fratrum monachorum nostrorum boc triennio defunctorum requis ant in pace. Et responso ab omnibus, Amen, Cantor Psalmum De prosum dis in solito tono imponat, quem alternati ve caete ri itantes prosequantur; eoque finito subjungant omnes simul, Grie eleisonoee. & genuflectant. Imponat illico Praeses,Pater noster, & eo completo subjungat versus, Et ne nos ορ- A parta inferi. Requiescant in pace; Domine exaudi orationem Θc. & surgens, .subinferensque, Dominus Vobiscum,dicat orationem, Deus istae largitor cum suis versibus, ut in Manuali Pag. 238. 8. Post haec sedentibus omnibus, si quid a toto Metu decernendum erit, proponatur sane, sin minui, injuncta a Praeside Missa pro eisdem defunctis eodem mane solemniter celebranda, consessum dimit
9. Praeses vero cu Patribus Definitorii in loco perseverans catalogum eorum Patrum,qui voce passiva in sutura Abbatis Generalis electione gaudere debenteXaminet, atque constituat, & ex peritioribus scri Ptori alicui in plura solia, quot,scilicet,in Capitulo vo cales fuerint, transcribendum consignet , aut certς imprimi curet. Io, Negotiis demum, rebusque ad Capitulum Generale spectantibus peractis, stabiliantur in ultimo
174쪽
ipsius infinitorii consessit laxae ab unoquoque monasterio in actu Visitationis tam Abbati Generali, quam visitatoribus tum generalibus , tum provincialibus solvendae. Moxque iterum toto convocato caelude prςficiendo sibi, ac toti Congregationi Capite, in proximo futuro consessi a congregatos commonefaciat. Addat,ut ad hanc tam gravem,tantiq; momentirem salubriter peragendam omni humana cogitatione, & cupiditate seclusa, unusquisque in unam Dei gloriam , utilitatemque Congregationis intuens,non solum omni ambitione, & cupiditate honoris qua is duci monachum flagitium sit prorsus vacet , sed etiam ab omni alia propensione, aut alienatione,quae rectum judicium impediat, purus, di integer sit. II. Caveant autem omnes, ne tam in hac Λb- .hatis Generalis, quam in omnibus, dc quibuscum. que electionibus voces, aut suffragia promtisione, te rore , odio, passione, conventione, & Principum, aut Praela torii favore,vel sibi ipsis,uel aliis procurent. Qui sectis fecerit, poenas in Constitutionibus contra ambientes fulminatas ipso facto omnino luat.Hoc ta- . meri decreto non prohibetur, quin Capitulares antEelectionem quamcumque inter sese sincere, prudenter , & sine omnino conventionibus de persona eligenda, tam privatim, quam publice colloqui, dico, sulere valeant.
175쪽
16 6 , De Capitulo Generali. De et Rione Abbatis Generalis. '
IL semper, di poli a Praeside, quantum fieri
poterit, vel ab alio ad illius arbitrium cantatam de Spiritu Sancto Missam,ut in prima die Capituli. Ce- Iebrata igitur solemni Missa, conveniant omnes in . Capitulum, in quo sit antea parata sedes, & caetera ad hujusinodi electionem necessaria . Sedentibus autem omnibus legantur per Secretarium , quae se-
a. Nullus in Abbatem Generalem eligatur , qui non fuerit, aut Senior Assisiens, aut visitator gen ratis, aut Procurator generalis, aut visitator provincialis , aut denique alicujus monasterii Abbas , vel Prior per integrum triennium, ejusdemque electio alternitive semper celebretur; ita ut una vice eX proesessis Provinciae Romanae assumatur , S altera vice ex professis Provinciae Pedemontanae , & idem de Procuratore genera ij, de Assistentibus, & visitato. ribus generalibus dictum sit. 3. His autem perlectis, cum singulis Capitulari. bus singula nomina eorum, qui juxta jam dicta in Abbatem Generalem eligi possunt, distributa fudirint , pronunciet Secretarius haec verba. .n nomine sanctissimae Trinitatis Patris, Θ Filii, is Spiritus Sancti ad electionem Abbatis Gereralis nostrae Congregationis Ueniatur. Tunc
176쪽
Tunc surgentibus omnibus , Praeses in loco suo aperto capite stans juret in haec verba. Testor Christum, qui me judicaturus est,me eum eligereia Abbatem Generalem hujus Congregationis S. Bernam di Reformatorum , quem secun m Deum judico es, , debere . . Sedeant post hujusmodi juramentum omnes,& eos illico Praeses hoc modo interroget: Iuratis ne ει υos omnes,eum vos in Abbatem elidituros, quem secundum Deum judicatis eligi debere ἶ Surgat tunc qui post Ptiesidem primus Vocalium est , & manum dexteram pectori admovens, ita ut ab omnibus videatur, alta, & clara voce respondeat, Iuro, di se- .deat ,& sic unus post alium eodem modo singuli jurent, primo ii, qui ad dexteram Capituli sunt, Salii.
deinde, qui ad sinistram, a majoribus semper incipien-
s. Tunc Praeses Capituli E schedulis sibi datis eam
seligat, in qua scriptum est nomen illius, cui suffragari in animo habet, di duobus digitis prehensam attollens , ut videatur, in urnam, quae stiper mensam imagini Crucifixi supposita est , conijciat, idemque alii omnes faciant, primo quidem Definitores, deinde caeteri ordine professionis servato. 6. Si qui ex vocalibus morbo detenti suerint, a cedant cum urna ad eos, qui post infinitores prior est in ordine, Secretarius Capituli, vocalium ultimus . Infirmus autem postquam juraverit eadem sor-ma , qua Praeses, schedulam suam in urnam coniiciat, idemque observetur in suffragationibus, &sequentibus electionibus. Hoc facto accedant ad mensam Scrutatores, di urnam super eam invertant. Hinc sche
177쪽
dulas omnes Praeses dinumeret , deinde aperiat, &cum nomen in unaquaque illarum descriptum lege. rit,eas singulas prim6 Capituli ultimo ,& demum Secretario legendas tradat, qui Secretarius e singulis ipsarum describat tum nomina eorum , quibus suffragia contigerunt, tum numerum ipsorum suffragiorum, quae quisque habuerit, ab iis praecipue ducens initium, in quos plures consenserint, ex quibus quo quisque prosessione antiquior est, hoc priore loco γ' natur, idque in omni electione, di scrutinio perpetuo
7. Tum vero pronunciet idem Secretarius ea nomina clara voce, sic ut omnes audiant. Si quis de tribus partibus schedularum duas habere fuerit inventus , is sine alio experimento legitimus Abbas Ge neralis sit; sin minus,res ad calculos redeat hoc modo. 8. Scrutatores , quos diximus, statim expeditis calculis, Secretarius quidem ad dexteram sedentibus, ultimus vero vocalium ad sinistram binos singulis db si ribuant, alterum album , quo refragatio declaratur, alterum nigrum, quo suffragatio significatur: qui quidem calculi non plures illic sint, quam ut ei distributioni suffiiciant: ac continuo Secretarius nominet eum, cui major schedularum numerus contigerit, ut de eo i ta suffragiti m eatur. q. Tunc singuli ordine suo, ut supra, ad mensam accedentes singulos calculos albos, aut nigros in urnam coni jciant, is tameu, de quo agitur,non accedat, nec suffragium ferat, quod in omnibus scrutinijsgen
ratim servetur . . Io. Cum omnes id fecerint, rutatores inspiciant,
quot suffragijs ille sit expetitus, di si duas partes suffragiorum
178쪽
giorum de tribus tulerit,res confecta est,ille sit Abbaa Generalis. Si non habuerit,scribatur numerus suffragiorum, quae habuit, di palam pronuncietur . Post Proponantur alii, quo ordine scripti sunt, ac de simgulis in suffragium eatur. Cui primo de tribus partihus suffragiorum duae contigerint, is Abbas Genera- Iis sit. Quod si nulli tantum suffragiorum contigerit, Pronuncietur quantum cuique contigerit, di redditis cuique calculis, iterum eodem prorsus modo suffragia ferantur, ita,nimirum, ut quo quisque majorem numerum suffragiorum habuerit, hoc prius de eo sus fragia ferantur. Quod si nec tunc quidem cuiquari evenerit , quantum diximus suffragiorum, tertio
idem repetatur, ea lamen lege, ut qui in Superiori- ,hus experimentis plus tribus suffragiis non habuerint, excludantur. Si neque tunc res efficitur, quarto serantur suffragia, ijs, quibus non plus quatuor sus fragijs contigerit, exclusis, nisi sorte omnibus eadem sit conditio; quod si sit, nullus excludatur . Si neque tunc duo trientes suffragiorum ulli accesserint, is Αb-has Generalis electus censeatur, in quem plura suffragia concurrerint, si modo dimidium totius numeri
superent. Si vero quod vix fieri potest θ nec tune
qusdem res explicatur, repetito scrutinio tandem exbtum inveniet.
11. Eleis ione peracta scribatur a Secretario decretum his verbis conceptum.
Anno Domini N. die N. mensis M. in legitimo Capitulo Generali secundum legitimam, oe praescriptam rationem Rewrendissimus Pator, ac Domnus N. electus fuit Abbas Generalis Congregationis S. Bernardi Reformatorum diris Cisteretensis. -
179쪽
Hoc decretum Praeses Capituli, aut si is electus sit, Definitor antiquissimus recitet, illudque deinde subscribant Definitores omnes, & Scrutatores, & sigillo majore Congregationis obsignent,nec fas sit cuiquam, exceptis Scrutatoribus chedulas electionis inspicere , sed illae statim in ignem conijciantur , idemque fiat semper in simili re. Ia. Ei, qui sic electus fuerit, ut & reliquis ossicialibus eligendis, non liceat ossicium demandatum detrectare, aut ulla ratione defugere, fiducia,videlicet, divinae benignitatis , quae cum onus imposuerit, Vires ei sustinendo necessarias non denegabit . I 3. Cum primo electus Abbas Generalis declaratus est, omnes Capituli Patres eum summa humilita. te, & reverentia salutatum eant, Praeses primo post impositum a se Canti um Benedictus in tono sexto in ' Capitulo ipso alternatim absolvendum.Quod si is fudirit Abbas Generalis electus,imponat praefatum Canti cum Definitorum primus. Salutent eum deinde Definitores, di tunc eorum ossicium desinat, tum alii deinceps ordine suo quisque. Interim facto sonitu omnium campanarum peractae electionis signo, conve niant cuncti fratres monasterii in Capitulum, qui peracta ibidem etiam ab ipsis Abbati Generali salutatio ne, adjuncti Capitularibus conferant se processionaliter in Ecclesiam summo animorum,& vocum con sensu concinentes Hymnum, Te Deum laudamus a
Majore Capituli post Abbatem Generalem electum imponendum. Incedant primo Μonasterii fratres, qui Capitularibus semper,& ubique usque ad Capituli exitum cedere debent; CapituIares deinde omnes inter sese loca professionis servantes, & Abbas
180쪽
Generalis postremus. Hymno praefato in Ecclesia absoluto, Abbate GeneraIi in loco sibi praeparato manente, qui post ipsum antecedit ordine, dicat Vensum, & orationem, ut infra.
De electione Teniorum Assistentium , o de Superiorum absolutorum
- Abbatis arbitrium, ad Seniorum Assistentium electionem accedatur, quam cum recte fieri tantum intersit ad conservationem Congregationis, quantum
difficile dictu est sunt enim ea ossicia praecipua vincula , & firmamenta Congregationis videat unuΩquisque in hac electione, ut ab iis affectibus, qui pIerumque tenebras animo offundunt,rectumq ς judiciueripiunt, liber, di vacuus, unum Deum in hoc opere sibi ante oculos proponat, di divinum lumen, quo mens, di sua,& aliorum dirigatur, piis precibus imploret . Horum autem elebio fiat eodem modo , quem in Secretarii electione explicavimus. a. Post supradictorum electionem, dimisso caetu, Abbas Generalis Senioribus mox electis, & Abbate Generali absoluto, Capituliquet Secretario praesentibus , absolutorum illico Superiorum cujusque mona sterii in
