Constitutiones ac declarationes Congregationis Monachorum Reformatorum S. Bernardi Ordinis Cisterciensis In regulam sanctissimi patris nostri Benedicti abbatis a capitulis generalibus annis 1693. & 1696. recognitae, & approbatae

발행: 1700년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

132 De Capitulo General .

in Capitulo geruntur,dummodo vocales utriusq; Pm- vinciae adsint pares . In eo autem Capitulo sic extraordinem convocato electiones Superiorum omnium, caeteraque fiant, ac si suo tempore celebratum esset.

y Si tempore ordinario celebrandi Capituli casus aliquis ejus celebrationem impedierit, sit ad Capitulum usque prorogatum ossicium, tum Abbatis Ge. neralis, tum Seniorum Assiilentium,ac Visitatorum, generalium, Procuratoris generalis , Uisitatorum provincialium, aliorumque omnium Superiorum. De hoc autem ipso, quod Capitulum celebrari suo tempore non possit, paenes praefatos omnes, aut saltem majorem eorumdem partem judicium sit. Quod si id impedimentum nimis diuturnum futurum esse videatur , iidem illi eodem modo, quid opus sitis.cto, constituant. Nec vero lagitimum impedimem tum censeri debet, quod nori possint omnes conveni-re; dummodo vocales pares utriusque Provinciae Romanae, scilicet, α Pedemontanae saltem possint est.

Quid in primo conse su Capituli fieri

conveniat.

1. ONGREGATIS iis, ex quibus consti emdum est Capitulum, cum ejus inchiandi dies advenerit, Capitulares omnes summo mane pri

162쪽

vatas Missas de Spiritu Sancto celebrent, di eamdem Abbas Genera ijs cunctis Patribus piclentibus cantet. Antequam in Concilium congregentur,signum Concilii detur triginta Campanae majoris pulsibus; idemque fiat,quoties Vocales omnes convocandi erunt;quo signo audito, nulla interposi ta mora, omnes in Comcilium conveniant. Missa igitur majori celebrata , instituatur, ut infra, Processio, in qua hic ordo sen

r. Primo praecedat cum Cruce tota iamlia mona. sterii, in quo celebratur CapituIum, Superiore exincepto , qui inter Capitulares procedit suo in loco, d inde Superiores monasteriorum praecedentiam inter se respective tenentes . Sequantur visitatores provinciales ordine Provinciarum retento , tum Superiores majores, & postremo Abbas Generalis. tia ' Ordo porro tam Provinciarum, quam mona steriorum ex eorum antiquitate, di origine spectetur , ut quo Provincia, vel monasterium prius erecta sue .rit, vel receptum, priorem obtineat locum. Provincia Romana caeteras omnes antecedat, & immediate post ipsam Pedemontana. Aliae tres,si ut is prac. 3. n.s. eodem tempore erigendae fuerint, praecedentiam inister se desumant ex antiquiore monasterio ex iis,quibus illa constare dςc Iarabitur. - . . Ingressis ergo Patribus, hymnoque completo,

recitet Abbas Generalis, prout infra, orationes, tum sedentibus omnibus ,'quaerat, num plena, & legitima videatur Congregatio Capituli, de quo, si de tribus partibus Capitularibus plures duabus convenerint, dubium non sit , Func recognoscatur,quinam absint ex iis, qui convenire debuerint, & cum quaesitum

suam

163쪽

i34 De Capitulo Generali.

fuerit de absentibus expectandis, quod majori parti Praesentium placuerit, vincat. Quaeratur de praesen tibus, niim quis eorum inhabilis sit, di si quis fortu re pertus fuerit, excludi ne debeat, an habilis reddi, ex pluralitate vocum statuatuc Absentium autem vota i , nullo modo supplere liceat. 9 Nullusomnino in Capitulo Generali,sive prae senssit, sive absens alienam accuset , aut denunciet, sive praesentem, silve absentem, nisi de crimine , vel, jam judicialiter constab , vel quod per facti evidentiam, quae nulla possit tergiversatione celari, palam omnibus constiterit, vel per legitimi Iudicis sentemtiam ante intimatum opitulum Generale latam, de eo quis convictus fuerit: qui secus secerit, Omnino non audiatur, oc voce activa, &passiva per decennium privatus existat. De perpetrata culpa , cui jam .imposita sit poena , nullus accuset, neque crimen illud opponat, nisi forte poena illa nondum compto ,

sit . . . . - - .

6. Illud autem teneatur, neminem quantumvis

legitime impeditum posse jus suffragii, quod habet,

in alterum transerre , nec quisquam absens , di qui consessui Capituli non intersit, vocem habeat in qo, nisi in electionibus. Superiores monasteriorum ex hubeant inventaria, Salia, quae superius diXimus per ipsos iu Capitulum:esse deserenda , idemque faciant

Visitatores provinciales a i ' t

7. Atque, ut Omnis occasio praecidatur Capituli quasi minus legitime congregati impugnavit, e . rumque, quae in eo decreta fuerint pro irritis, nubiis habendoru , qui secundum locum obtinet in Capitulo , absolvat Abbatem Generalem, aut eum qui Praeest

164쪽

De Capitulo Generali. III

praeest incipitulo ante locum suum genuflexum hac

formula.

Auibaritate Dei omnipotentis misi licet indignis opis Se iem Apostolisam concessa, 'o te absoluo ab omni Disculo excommunicationis, suspensionis, iuIerdicti , oed qui bustas aliis sentemiis, censuris, Θ petris, tecumque su-μν quacis irregularitare,oimpedi mo dispenso , quatentis possum tu indiras , ad bμ tantum , uet quaecum que per te fient in Congregationibus praesentis Capitulit pore habendis, rara, firma sint. In nomine Patris,

o Filii, ω Spiritus Sandii. Amen. 8. Deinde Abbas Generalis, aut qui praeest , eae

teros omnes genuflexos absolvat iis verbis: Aulboritate Dei omnipotentis tabi licet indigηo per Se dem Apostolicam concessa, Ego υos omnes, singulos bieco regatos temque omnes durante boo Capitulo nobiscum congregandos ab omni ciηculo excommunicationis, suspem

Matiis, isterdicti, ει ὰ quibustis aliis sente is, censuris, O pueris absolvo, o eum iisdem, oe is scum super quin vis irregularitate, o, impedimento dispenso , quasenus possum, o vos , illique tiauetis ad hoc tantum, ut omnia , quae in Congregationibus praesentis Capituli agentur , rara, o firma sint. In nomine Patris, Θ Filii, Θ Θ,

tus Sancti. Amen. 9. His confectis absolvantur omnes tam officia. les, quam Superiores ab Abbate Generali a suis ossi. ciis, ct Superioritatibus, quod sic fiat. Sedente Αbbate Generali, vel eo , qui praeest, in sella sua, caeteri omnes officiales , di Superiores monasteriorum humiliter in solum se prosternant, ille autem erectus

dicat.

Ego Frater M. Abbas Generalismurgationis Reso

minorum

165쪽

i3 6 De Capitulo General .

matorum S. Bernari ordinis Cisteretensis, auliaritate Dei omnipotentis mihi licet indigno concessa, absolvo , Θ. absolutos essepronuncio vos omnes praesentes Ossciales, oemonasteriorum Superiores, aliosque absentes ab osciis, ει ab administratione monasteriorum vobis commissorum. Tunc illi surgant, & in subselliis secundum ordinem suae professionis omnino locum teneant, nulla spectata anteactae dignitatis perfunctae ratione.

De electionibus in eodem primo conse sufaciendis.

1. OFFICIALIBUS igitur, & Superior,bus, ut supra, absolutis, eligatur Secretarius vir gravis, di ad excipienda quaeque acta Capituli , tum ingenio , tum manu promptus , di idoneus, qui decreta omnia, ct acta ab initio ad exitu m usque Capituli distincte, di ordinate perscribat, eique si opus sit, ad scriptionis commoditatem socius adiungatur. Eligatur autem hoc modo, Sidem fianin omnibus, & singulis futuriselectionibus, una Abbatis Generalis eXcepta. a. Scribant singuli manu sua in singuIis schedulis jam antea super mensam praeparatis nomen illius, quem Secretarium fieri velint, & eas in urnam , quae super mensa imagini Crucifixi supposita est, unus post alium, Praeside ipso incipiente, conjiciat. Quo

facto Λbbas Generalis, vel qui praesidet, & ultimus

166쪽

De Capitulo Generali. III

Capitularium Scrutatores futuri primo genibus flexas ante imaginem Crucifixi jurent singuli in haec ver

rum , quae tribura cuique fuerint, numerum vere reo nunciaturum , ω quamis alicujus manum agasscam ,

nemini unquam patefacturum, Θ in Me totoscrutaηdi os cio sine fraude, Θ dolo bono side versaturum. g. Deinde cum ad mensam accesserint, inversa urna, schedulas omnes dinumerent, postea ultimus Capitularium, quem diximus, Abbate Generali, seu eo, qui praeest, inspectante describat e schedulis, tum nomim eorum, quibus suffragia contigerunt, tum numerum ipsorum suffragiorum, quae quisque habuerit , ab iis praecipue ducens initium, in quos plures consenserint, ex quibus quo quisque professione an liquior est, hoc priore loco ponati , idque in omni

nominatione, & scrutinio perpemo eruetur. Tum vero pronunciet ea nomina clara voce, sic ut omnes

audiant. Si quis plus quam mediam partem schedularum habere fuerit inventus, is Secretarius erit; sin minus, res ad calculos revocetur , & qui primus amplius dimidia parte calculorum nigrorum habu rit , is erit in Secretarium electus. Quod si res nou, processerit, iterum serantur suffragia primo, scilicet, de iis , qui plura vota habuerint, ut supra. Quod si nemo habuerit supra dimidium totius numeri, qui ad eum numerum propius accesserit, electus sit, & si pluribus paria numero suffragia faverint, ille electus censeatur, qui prosessione antiquior erit. 4. Tam porro Secretarii electio, quam Prasidis, ecquatuor Definitorum ad ampliorem rerum Congrega

167쪽

gregationis notitiam ex gravioribus, di magis spectatae virtutis Patribus pro aequali portione, partim ex Provincia Romana fiat, & partim ex Pedemon

tana

s. Qui Secretarius electus fuerit,Scrutator etiam sit ,&immediate post illius electionem juret eodem modo,& forma,quibus supra n. a. eique curς sit inspicere cum aliis duobus Scrutatoribus nominatorum schedulas, &eorumdem nomina describere, & pro

nunciare.

6. Secretario sic electo, e vestigio Abbas Gene. ratis, seu Praeses mox absolvendus pauca ad sese ingenue excusandum, di infirmitatis suae conscientia praefatus, petat aperto capite a Capitulo veniam . Deinde eligatur Capituli Praeses unus, qui statim Abbatem Generalem ad solum prostratum absolvat

hac forma.

Ego Frater N.bujus Capituli Generalis humilis Prae. ses autoritate Dei omnipotentis mili licer indigno craeesset, absolvo te, G absolutum pronuneio ab administratione , nostrae Cong regationis tibi commissae. Surgat tunc sic absolutus , & sessum eat cum reli. quis Patribus secundum ordinem suae professionis . Postea vero eligantur duo Definitores, apud quos,&Praesidem abdicatus Abias Generalis, aliis omnibus egressis, reddὲt, si tempus patietur, eodem contextu rationem administrationis suae iam

168쪽

De Capitulo Gener M. IS9De aliis electionisus in secundo confessfaciendis , O quot Definitorii

amboritas.

in luto , congregentur iterum omnes, & alii duo Definitores eligantur. Quo peracto,dimittatur consessus, & remanentibus in Capitulo cum Praesidequatuor infinitoribus coram ipsis Procurator generalis sui officii,& expensarum pecuniarum rationem reddat. Si quid tam in Abbatis Generalis absoluti, quam in Procuratoris generalis scrutinio gravius oc- icurrerit, propter quod infinitorii judicio vel ambo, vel eorum alter ab ipso infinitorio interdicendus sit: tunc alius, vel alii in eorum Iocum ex vocalibus ejusdem Provinciae respective a toto Capituli caetu eligan

tur .

a- Post hujusmodi peractum scrutinium Abbas Generalis, di Procurator generalis ab Iuli, vel alii in eorum Ioed suffecti immediate post infinitores locum habeant; atque ii septem omnes alios Capitula. res praecedentes, communi consilio minora quaeque Capituli cognoscant, examinent, & definiant; gr 'viora vero Capitulo reservent. Pro minoribus autem ea sola intelligantur, vel quae ad aliquam personam particularem, aut aliquod singulare monasterium specta-

169쪽

16o . De Capitulo Generali .

spectabunt, sive gratiam concernant , sive justitiam, quorum singula, nisi ii Capitulo Generali immediate

sequenti confirmentur, nullius roboris sint, eXcepta tamen collatione titulorum abbatialium . Interim

vero durante triennio, & donec ab alio Capitulo, ut suprii, abrogentur,ab omnibus tanquam definitiones omnino observentur. Curae sit Definitorii Patribus omnia, quae a quibusvis allata sunt, ad Capitulum

reserre, &literas, quae mittuntur ad Capitulum, aperire. Sit praeterea penes eos reiicere, quae referenda non videntur , i tamen is, qui reseri, non repugnae, alioquin referantur. Possint etiam eorum, qui scripserint, nomina taceri, praesertim si ipsi id petierint,

nisi Capitulum prohibuerit. I. videant primo loco, & recognoscant,an scripturae omnes a Superioribus monasteriorum, ut supra, ad Capitulum allatae, & in primo consessia consignatae, praescripto modo subscriptae sint. Subscriptorum attestationes perlegant, & examinent, di si quos ex hujusmodi lectione Superiores in re aliqua deliquisse invenerint, vel eisdem auditis ad Constitutionum sermam corrigant, vel puniendos in eorum scrutinio Abbati Generali eligendo remittant. 4. Tempore Capituli Generalis perdurante,Praeses, & sex infinitores praefati ad cognoscenda, examina ndaque negotia bis quotidie congregentur, denturque semper ad id significandum septem Campanae majoris ictus lento fimis tractu. Unicuique consessui orationes consuetas Praues praeponat, di post unumquemque gratias agat, ut infra. Duret autem consessus quisque, Matutinus quidem a completa Prima usque ad Sextam, Vespertinus vero, a completa

170쪽

pleta Nona usque ad Vesperas. Eo tempore, quo Desinitorium congregatum negotiis incumbit,januς Capituli aliquis semper assistat, is, scilicet, cui id munus Praeses injunxerit, quem idem Praeses, quotiti opus fuerit, ad se tintinnabuli pulsu advocabit. Capituli Praeses antequam consessum hunc dimittat, aliquos Consessarios diversis ex Provinciis pro Capitularium consessionibus de Definitorum

consilio constituat; eligat quoque eodem modo experitioribus Patres quatuor , qui Compulistarum officio fungantur. Hi autem cujusque monasterii tam pensarum , quam reddituum computa, & ratio. nes examinent; debitorum causas inquirant, dc re- Cognoscant, quas deinde in scriptis relatas Abbati Generali noviter electa consignabunt, addito etiam, si quid in praefatis compulis, os rationibus erratum

invenerint.

6. Singulis diebus Missa cum Ministris cantetur, ad quam Capitulares omnes nullo impediti negotio

Conveniant, agantque tam in ea, quam in ossicio Divino persolvendo Cantorum partes,quibus Praeses

jusserit, qui tam Celebrantem, quam Ministros, se cto prius cum Praeside verbo, designabunt, di quae Missa cantanda sit, indicabunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION