장음표시 사용
271쪽
sere semper sita erat in anterioribus hemisphaeriorum Iobis perinde ac accidere solet in illis casibus, in quibus loquela solum amittitur, quin caeterae respondentes intellectuales facultates ullam perserant perturbationem. Nihil aliud praeterea docet pathologica anatomia, nisi mentis perturbationes ut plurimum respondere laesionibus partis superficialis terni Spla aeriorum. Hationi itaque forsan consentaneum esset, si laesiones ipsae superficiales externo strato tribuerentur, atque hinc inter alias partes cerebrales huic ipsi strato praesertim maximus decerneretur influxus in intellectuales sacultates Observandum praeterea est, etiam callosi corporis laesiones intellectualem saepe perturbationem gignere. Quod quidem callosum corpus ejusque Stratum, item ac stratur externum, illud est, quod apta progressione increscens a mammiserorum ultimo maximam apud hominem obtinet evolutionem Tandem animadvertendae etiam sunt deductiones phrenologicae, quae
maxime inter caeteras veritali consentaneae sunt, et a communi auctorum et observatorum cura collectae et
comprobalae. Quemadmodum praevalentes adsectivae facultates passionesque respondent ingenii partium occipitalium evolutioui, ita sublimis mentis vis, et intellectualium lacullatum vigor respou de praevalenti evolutioni verticis ejusdem capitis Constantia et dexteritas in actionibus quibuscumque exequendis, industria, et ad mechanicas artes propensio respondet evolutioni partium lateralium cranii atque hinc ejusdem cerebri. Quamquam aliquantisper indesiniti sint hujusmodi esseCtus, tamen congruunt cum illis, quos tradit anatomia comparata, unde maxima diguoscitur altitudo et promi-
272쪽
nentia lateralis hemisphaeriorum apud hominem propter praevalentem strati medullaris externi evolutionem. Quoniam vero tanta est hujusce strati cum stratis sobjectis connexio, ut nullo modo ejusdem extensio praefiniri possit, ita necesse esset ad manifestationes confugere, quas exhibet tum circumvolutionum prinfunditas, tum sphenoidalis lol, proportio, comparatione habita cum iob hippocampi Circumvolutiones enim copiosiores maximeque evolutae inventae fuerunt apud homines sublimi ingenio pollentes. Quoad vero sphenoidalem iobum multae ossenduntur varietates apud individuos diversos, ut ipse Sommering testatur, minorique idem donatur evolutione apud mulieres,
quam apud homines Achermania aὶ . Quod si hujusmodi comparativum examen institueretur apud plurimorum individuorum cerebra, tum profecto seri posset, ut aliqua tutior deductio pertrahi posset, quam ab externo cranii et cerebri examine, quoad rationem quae inesse debet inter cerebri ipsius structuram, et Sublimiorem intellectus facultatum exercitium Cerebri enim et cranii volumen exteriorque Arma non Semper respondet organicae persectioni, per quam unam Sublimium iunctionum indicium potest eluceScere.
273쪽
Vastissimum proseclo est animantium regnum, et interminatus propemodum duarum provinciarum campus. Implicata et multiplicia phoenomena omnibus entibus omnibusque classibus communia bifariam dividi possunt, scilicet a luae ad vitam vegetativam pertinent distinguenda sunt ab iis, quae ad vitam animalem proprie dictam reseruntur. In quolibet auimante duplex quoque habetur organorum classis, quarum uuaquaeque Systemate nervos praedita est, maximum organicae persectiouis gradum manifestante Iam in plurimo eorumdem invertebratorum numero huiusmodi distinctio semper apparet perspicua. ajor evolutio atque implicatio se se exhibet in vertebrat
rum provincia, quorum organa tantam evolutionem implicationemque consequuntur, ut ne comparatio quidem cum invertebratis fieri possit. Viscerali systemati additur systema magni sympathici gangliari ganglia encephalo-spinalia additur axis cephal spinalis. Quoniam vero apud invertebrata gangliare et viscerale systema vim suam implicationemque adaugent apolypis ad articulata, ita etiam magni sympathic systema axisque cephalo-spinalis implicatione et vi increscunt ab amocaete ad hominem. Hujusce axis sunctiones ad vitam animalem eminenter spectant, cujus ipse gradum maxime nobilem sublimemque exprimit. Vitae animalis phoenomena a duobus magnis elementis repetenda sunt, sine quibus vita existere non O-test. Quum in infimis tum in altissimis animalitatis gradibus, necessariae ejusdem conditiones sitae sunt
274쪽
in sensu et motu Rationes dumtaxat et vincula per quae sensationibus connectuntur motus, solummodo phoenomena, quae inter duos illos extremos terminos comprehenduntur, disserunt inter se turn moltiplicitate tum implicatione sola eorumdem persectio maxime excelsum animalitatis gradum indicat. Motuum quidem organa distincta existunt et separata ab organis sensationum, peculiaribusque semper praestant nervosis si lamentis illorum tamen cum istis communicatio implicatioque partium, quae eadem simul devinciunt, minimo ad maximum varia deprehenditur in organica progressione. Apud iuvertebrata huiusmodi communicatio directe perscitur in gangliis encephalo-spinalibus in entibus vero persectioribus novum elucescit organorum systema integer enim axis cephalo spinalis illam communicationem intercipit. Necesse est, nervos cum hoc axe counexionem inire, ut
ad agendum impellantur major vero vel minor huiusce axis implicatio, variorumque organorum ratio eumdem constituentium , functionum seriem determinat, quae inter sensibilitatem et mobilitatem intercedunt. In ipso nullum praefinitum punctum existit, in quo impressiones steri sensationes incipiant, et determinationibus origo praebeatur. Quodvis axis cephalo-spinalis segmentum ex se ipso susscit, ut impressionum impulsus cum determinationibus ad aliquem motum consocietur; attamen quo altius illud
segmentum est, eo magis motus consentanei sunt impressionibus, et in ultimo dumtaxat superiore segmento eaedem operationes eo per eniunt, ut conscientiae
et voluntariae determinationis appellatione distinguan-
275쪽
tur. I, hoc solummodo segmento laniculi medullares, sensibilitati inservientes, directe cum illis communicant, qui determinationes ad motum transmittunt: quae quidem communicatio eo magis directa et simplex est, quo in serior est ordo animalis. Eadem inlobis opticis perficitur, qui maximam obtinent volutionem apud pisces, minimam apud hominem. Quamquam vero apud omnes classes oborum opticorum iu mobilitatem influxus manifestus sit, tamen eo validior robustiorque sit, quo inserius est animal. Propter eorumdem actionem necessarii illi motus determinantur, unde actus ad instinctum spectantes constituuntur, qui habendi sunt tamquam immediati et necessarii essectus illius impulsus, quem internae externaeque impressiones producunt. Posteriores laniculi, priusquam illam ineant conjunctionem, in cerebellum sunduntur, quod licet maximum deprehendatur in homine, tamen in decrescente animali latis serie proportionem constantem non servat. Eius in mobilitatem influxus ejusque validissima in sensibilitatem potentia habetur apud omnia vertebrata, maxime vero apud superiora. Ad cerebellum cumulatim seruntur impressiones, quas sola doloris vel gaudii nota distinguit: amoris aeque atque odii, ideoque caeterarum omnium animi cupiditatum aegritudinumque organum habendum est. Apud nobiliora animantia, incompletae Conjunctioni laniculorum posteriorum cum anterioribus in iobis opticis supplent aliae partes, quae evolutionem
augentes eadem progressione, qua isti decrescunt, maximam eamdem obtinent in homine, cerebrique organa centralia constitu utit. Quo majori istiusmodi par-
276쪽
27ates evolutione donantur, eo manifestior sit cerebri imfluxus in motuum determinationem. Nulla igitur exisclusiva pars existit, unde ad motus determinatio sit repetenda. Multiplices sunt harum determinationum sontes atque hoc etiam phvsiologicae inquisitiones pari evidentia docent, ac ideologicae doctrinae. Denique cerebrum constanter servat proportionem cum
animalitatis gradu, et cum intellectualium facultatum evolutione Cerebrum quidem cum caeteris encephalicis organis conjungitur, at necessarium non est ut horum connexiones habeantur: in omnia orgau encephalica suum inlluxum exercet, quemadmodum etiam
fieri potest, ut multimodis eorumdem influxus patiens sit. Ilujus evolutio atque inplicatio increscit a vertebratorum ultimo usque ad hominem, eademque progressione crescunt etiam multiplicitas implicatioque ejusdem unctionum. Quemadmodum vero in quacumque gradatione ct serie successiva, quo magis adscendimus, eo majores sunt essectus qui a parvo disserenitae gradu dimanant, usque dum tandem eo pervenimus, ut miranda se se nobis osserant phoenomena, quorum nullum sermo vestigium ab initio deprehendebatur ita etiam de cerebro accidere dicendum est, cujus functiones tantam praeseserunt disserentiam apud ultima progressionis animalis entia, dum apud classes
tu seriores propemodum uniformes reperiuntur. Tum experimenta, tum observationes eo tendunt, ut celebrum tamquam intellectualium facultatum organum cousideretur. Ρer hujusmodi igitur studium nova patet via, per quam physiologus hominis praestantiam in caetera animantia distinguat quamquam vero ipse
277쪽
in cerebro multa sublimia problemata resolvat, tamen multum abest, ut in eodem id omne reperiat, quod sibi apprime satisfaciat. Ipse sane cerebrum statuitiam quam nobilissimum instrumentum, quo ad miras actiones peragendas utitur caelestis illa natura, ad quam omnes curas et studia verus philosophus adsidue conseri numquam tamen eidem conligit, ut ipsam externis sensibus manifestam reperiat. Quidquid enim nostris sensibus apparet, quidquid male Anatat, quando est, spatium occupat in ipso vero existentiae actu permanet superstes ad tempus atque hinc temporis spatiique sun clio tamquam necessaria materiae conditio habenda est. Quod duabus hisce primitivis formis non subjiciatur, id certe nostrae intelligentiae nespraetergreditur Ingens impressionum copia, quibus
indesinenter adficimur, modificationes in nos quidem exercent, quae suae indoli mutuisque earum rationibus conveniunt, operationesque multiplices atque dissimiles excitant, quae semper respondent ipsarum impressionum vi, nostraeque organicae dispositioni Istae enimvero impressiones operationesque inde excitatae sibi invicem succedunt quumque ab organis, quibus insigniti sumus, persciantur, ex hoc profecto sit, ut no-Strae non exsuperent intelligentiae vires. Quid vero valent isti impulsus atque operationes, nisi praesto sit ipsarum conscientia iis quidem repraesentantur
externa rerum adjuncta rationesque, quae nos circum Stant, at lamen Semper conscientia opus est, ut haec
omnia ad sensationis, memoriae judiciique gradum perveniant. Est, est profecto ista conscientia, qua nostrae existentiae conscii sumus, quod vixerimus vivi
278쪽
mus, atque inter tot rerum varietatem et discrepantiam nostrae identitatis arcana notio numquam deletur. Illarum operationum conscientia successiva est, ut successivae sunt caedem operationes ipsa totius nostrae vitae comes atque testis est. Hano temporis quidem lanctio, nulla tamen spatii repraesentare valet, eo quod nullus motus eamdem patefacit in continua successione ejusdem manifestationum. Praeter igitur tot ac tanta testimonia eloquentissima et inconcussa,
quae nos intus adloquuntur, etiam physiologica investigatio in cerebrales lanctiones nobis persuadet, aliquid non materiale in nobis existere, divinae scilicet aurae particulam, quae nos ad altissimum me extollit, suavissima spe solatur, atque optimo jure essicit,