De axe cephalospinali dissertatio inauguralis Joseph Meneghini

발행: 1834년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

stiment, en cephali laesiones dolorem plus vel minus violentum elicere pro partium adflictarum varietate. Georget et maximus recentium physiologorum numerus ab encephali insensibilitate stant. Perdissicile est viilem aliquam deductionem derivare a lactis, quae En cephalum sensibile declarare videntur Eucephalum, item ac caeterae omnes organicae partes, insignitum est vervis systematis visceralis, qui juxta praefinitas

circumstantias, molestas sensatione transmittunt. Laesiones praeterea, quae in experimenti persciuntur, en

cephalo ipsi nequeunt circumscribi, sed ad proximas

etiam partes extendantur nec eis est. In fluxus, quem tum propter dynamicam tum propter mechanicam actionem partes laesae exercent in nervos, qui insertionem

habent in encephali basi, in causa sunt, cur ipsa facta adeo obscura atque implicata evadant. Certum est, naturales variarum encephalicarum partium laesiones dolorem gignere qui uider dolor magis manifestus est quoad lobos posteriores, quam anteriores Attamen etiam in his casibus eaedem insurgunt controversiae; quod si artificialis experimenti laesio desit, longior lamen morbosa conditio habetur, per quam acilius nervi viscerales molestas sensationes transmittunt. Insuper animadvertendum est, experimentalia acta, juxta quae encephali sensibilitas foret admittenda, adeo incerta esse, ut de earumdem veritate disputent auctores, et adhuc sub judice lis sit. In palliologicis vero casibus, encephalici dolores mitiores sunt illis, qui excitantur in caeteris partibus per laesiones magis circumscriptas et partiales, praesertim si agatur de der- moideo vel musculari systemate Deinde ne institui

252쪽

quidem comparatio potest cum doloribus, quos elicit

minima quoque laesio, ultimum etiam subtilissimum nervorum ramum corripiens. Si igitur encephali substantia ea sensibilitate ad impressiones percipiendas polleret, quae nervorum pulpae propria est, tunc profecto in primo casu acriores dolores haberentur, quam quum reliquae partes adflictantur Quum vero contrarium prorsus accidat, nam dolores adeo parvi et sugaces sunt, ut cum primis ne comparari quidem possint Georget , hinc a veritate longe aberrare non videretur, quicumque eosdem ab adlatis causis repetendos

esse contenderet, et praesertim a systematis nervosi visceralis actione. Ex hoc profecto systemate repetendus est dolor quacumque in parte idem sentiatur. In lacerationibus ipsis nervorum aeque C in eorumdem spontaneis morbis dolor percipitur tantum opes lamentorum hujusce sustematis, quae praesertim in

ejusdem nervi involucra diffunduntur. ali pacto in capitis doloribus laesio mediate vel immediate ipsas meninges invadit, et prout pia mater vel aracnoidea praesertim adficiuntur, ipse dolor vel gravans et obtusus, vel acutus et pungens deprehenditur Seusibilitas itaque organica ipsa in encephalo minor est, quam in aliis regionibus nervosae substantiae Procul dubio vero admittendum est,encephalicam pulpam item ac pulpam

Omnem nervosam minime praeditam esse ea sensibilitate ad impressiones percipiendas, quae nervosarum extremmitatum tantummodo propria est. Dissicile vero esset Veram causam detegere, propter quam hae magis quam

illae encephalicae partes dolorem sentiant in iisdem artificialis vel naturalis laesionis circumstantiis.

253쪽

Etiam externi sensus plus vel minus per encephalicas laesiones perturbantur Cerebelli laesiones mirum in modum generalem sensibilitatem excitant, et praesertim id manifestant apud organa majori sensibilitate praedita in sanitatis statu, idest apud organa

generationi inservientia Laesiones oborum opticorum majorem vel minorem influxum exercent in visionem prout diversa est animalis classis Striatorum corporum laesiones interdum gignunt nosmiam, quae constanter Subsequitur laesiones modo olpliactorii campi, modo iob hippocampi, cum quo ille connexionem liabet. Hoc videnter a Serres demonstratum sui per experimenta apud rodentia praesertim instituta. Sau- cerotte multos canes odoratu orbavit per olphactorii campi vulnera. Interdum accidit, ut laesio aliqua partialis, peculiari cerebri cerebellive partu circumscripta, unius vel plurium sensuum acturam pariat. Ita

enimvero loborum posteriorum laesiones frequentius caecitatem et surditatem adferre solent, quam laesiones anteriorum. In experimentis, quae Flourens institui quum apud alites tum etiam apud nonnulla inam- misera inferiorum ordinum animadversum fuit, ex- Portari posse magnam hemispli aeriorum cerebralium partem in quacumque directione, quin ullius sensus jactura at, dummodo praesinit limites non praetergrediantur. Quando enim ad hos limites pervenimus, si profundum stratum secetur, tunc uno ictu Omnes sensationes destruuntur, videlicet nulla animal

patefacit conscientiae indicia, nec ad ullam actionem determinatur Eliam si thalami obique plici intacti remaneant, Iobusque olphactorius locum suum servet

254쪽

a5o una cum appendicibus connexionibusque, per quas cum medulla oblongala communicat, profunda hemisphaeriorum laesio eumdem essectum constanter parit. Ipsa motuum paralysis, quae propter cerebrales morbos accidere solet, cum insensibilitate consociatur quoties laesio vel nimis profunda sit, vel actiones omnes cerebrales perturbet, vel unius alteriusque lateris organa corripiat Bostan . Variorum centrorum laesiones, ad quae externi sensus reseruntur, tum scilicet lota thalamique optici, tum olphactorii lobi aeque Sensationum acturam asserunt: attamen magna inter primum et secundum casum intercedit disserentia. O

servatum sui quoad lobos opticos et thalamos, quod modo isti, modo illi, juxta animalium ordines et species, atrophia corripiuntur in caecitalis casibus. Hujusmodi caecitas trophiam etiam in oculos, vel saltem in eorumdem partem magis necessariam, idest in retinam ipsam inducit Per solam etiam desuetudinem hujusmodi conditio mauisesta sit. In aquila enim. quando servituti adsueverit, retina omnino levis et teres deprehenditur, dum antea in quadruplices laci- uias plicabatur. Ita etiam amaurosis propter internam encephalicam causam, in exordio remediorum ope destrui potest; in posterum vero immedicabilis sit propter

ipsius retinae atrophiam quae quidem trophia persaepe accidit etiam propter opacitatem mediorum tranS- lucidorum super ipsam existentium. Haec igitur atrophia constanter accidit quum omnino sensatio quamincumque ob causam deleta sit. Ipsa revera constanter subsequitur profundas laesiones centrorum encephalicorum, ad quae hujusmodi sensus reserendi sunt ita

255쪽

a Si etiam per loborum opticorum yel thalamorum destructionem atrophici fiunt oculi. Quamquam vero hujusmodi sensus deleri videantur etiam propter profundas hemisphaeriorum laesiones, numquam tamen evenit, ut hoc in casu illorum organorum gignatur atrophia, quae in altero casu semper deprehenditur, per quam dumtaxat manifestari videtur vera atque integra abolitio functionum ad haec organa spectantium. Factum, de quo nulla exstat dubitatio, illud est, quod propter illam profundam laesionem cerebralem

omnis impressionum conscientia, omnisque ad motum deletur determinatio. Ut vero habeatur impressionum conscientia, unde intellectualis excitetur operatio, quae determinalionem pariat, opus est ut multae simul conveniant circumstantiae, quae plus minusve erunt implicatae pro impressionum qualitate, et pro determinatione inde subsequente Molesta impressio, vel vulnus saepe motum excitat etiam in artubus paralysi correptis aeque ac in animale, vix dum caput obtruncatum sit. Verum visionis, auditus, olfactus, gustus impressiones usque ad praefinitum gradum, non modo transmitti debent, et certas mutationes determinare in organis centralibus systematis nervosi sed mutationes hujusmodi et mutuae earumdem rationes percipi etiam debent priusquam ad actionem determinatio fiat Multa igitur sunt elementa, quae operam conserunt ad illam actionem perficiendam, quae aut propter Pro

fundam laesionem, aut propter destructionem cerebralium hemisphaeriorum deletur unde nullo modo statui potest, utrum omnia elementa, an aliqua ex talia, et quaenam prae caeteris iisdem hemisphaeriis

256쪽

x Saadscribenda sint . a quae memorata sunt videntur ostendere, Sensationes reapse non deleri, nisi quum peculiaria centra destruantur, ad quae organico modo videntur reserendae. Hinc essectus ille, qui in sensa tionem gignitur propter hemisphaeriorum destructionem, in eo consistere videtur, ut judicium et perceptio perspicua nullo modo haberi queat ad quam

obtinendam opus est, ut comparatio fiat inter praesentem et praeteritas sensationes, quae vel a recentis impulsu, vel a voluntatis actu renovantur. Fieri nullo modo potest, ut gradus determinetur ad quem eaedem sensationes pervenire possunt sola centrorum ope, quibus reseruntur quando desit hemisphaeriorum influxus itemque nullo modo statui potest, quaenam actiones adhuc perficiantur in illis peculiaribus circumstantiis. Solummodo adfirmandum est, eas omnes sunctiones deleri, quae intellectuales appellantur. Hujusmodi lanctiones easdem cum hemisphaeriis varietales subeunt quae quidem hemisphaeria quoad structuram suam eo majorem ossendunt implicationem, quo magis ad hominem accedimus. Et anatomica et Xperimentalia et palliologica facta in hoc concordant, ut his hemisphaeriis apud quascumque classes tribuantur materiales iunctionum conditiones, quae nobiliorem decent animalitatem. Quamquam enim motu Sexerceantur etiam sine hemisphaeriorum insuxu impressionesque sentiantur etiam sine horum existentia attamen animal, quod hemisphaeriis orbatur, ad nullum determinatum finem motus suos dirigit, nullam sensationibus adhibet conscientiam easdem numquam simul connectit nulla in ipso recordationis,

257쪽

iudieii, cogitationis determinationisque supersunt vestigia. Horum organorum implicatio persectioque organica constanter sequitur proportionem intellectualium facultatum, et prae caeteris animantibus apud homines elucet, inter quos caeteroquin plus minusuo eminet, prout individuus majori vel minori intellectus praestantia donatus est. Omnia igitur eo tendunt, ut cuilibet persuasum sit, intelligentia instrumenta a cerebralibus liemisphaeriis constitui.

S. o. Lobi Omhactorii. Experimenta et observationes concordant cum deinductionibus anatomiae comparatae, quando docent, sensationes oli'bactorias persci in oli bactoriis iobis: quemadmodum etiam visivae perficiuntur in opticis lo-bis, balamisque ejusdem nominis apud duas extremas classes magnae vertebratorum provinciae Loder H, opperi, Cerulli Burdach observarunt anosmiae casus in pedunculorum olphactoriorum adsectionibus. Tactilis sensibilitas, illa nempe, quae per totum Orpus diffunditur, et varia apparet dumtaxat quoad vim et perspicuitatem distinguenda est ab ea, quae pecviliaris est singulis externis sensoriis. Ita in naribus praeter olphactoriam sensibilitatem, superiore nasi cavitale circumscriptam, alia etiam lactilis sensibilitas inest, quae

aeque disiunditur, et quinto pari omnino tribuitur. Animalia ex quibus agendi olphaetorium iobum exportavit, adhuc vim percipiebant exstimulantium, latilium substantiarum, eo quod quintum par inte-

258쪽

grum remanseri l. Quando vero ille quintum par se.

cuit, qui olphactoriis lobis laesionem asserret, numquam animal ad sternutationem cogi potuit. acillis enim quinti paris sensibilitas deerat, a quo illa enc phalica sympathia, quae ad sternutationem impellit,

repetenda est. Quoniam tamen olphactorius sensus inservire non videbatur, ut eadem animalia externas res distinguerent, ita adlata experimenta fortasse ostendunt, quintum par etiam necessarium esse, ut conditiones organicae serventur, quibus opus est, ut ejusdem unctiones ad persectionem perducantur, sicut idem agendi adfirmavit etiam quoad caetera Sensoria Hoc vero munus ejusdem quinti paris in suspicionem inducit, ut reapse tamquam ipsius diramationes considerentur nervi, qui ad viscerale potius system fortasse pertinent. Per quinti paris ministerium ipsi cum axe cephalo - spinali junguntur, eaque conjunctione sublata, sympathia illa perfici non potest, quae

ganglio-en cephalica, minime vero omnino encephalica habenda forsan videtur Olphactorii nervi seu nervosa filamenta, quae a membrana proveniunt, odoris impressionibus accipiendis inserviente, usque ad en- cephalum extenduntur, et ad anteriorem totius cere-hralis massae obum concurrunt apud omnes classes.

Lobus isto plurimas exhibet varie lates quo magis ad inferiores classes descendimus, apud quas maximam obtinet evolutionem. Hic vero vel hemisphaeriis adhaeret, vel pedunculo donatur plus minusve longo, vel textum disserentem, filamentosum, lamellarem, plicatum, obvolutum , plus vel minus cavum attamen

ηpud ipsam piscium classem, in quibus majorem vim

259쪽

255 obtinet, magis directae adparent magisque manifestae ejusdem connexiones cum pyramidibus anterioribus, atque ita de causa etiam cum anterioribus medullae spinalis laniculis. Ipsius igitur ratio eo magis devincta est cum determinatione ad motus, quo inferior est animalis ordo. Hujusmodi tamen vinculum deprehendere est apud omne classes, omnesque ordines usque ad liOminem, in quo evolutio, robur, connexiones ejusdem lobi ad minimum rediguntur. Quo magis imminuuntur ipsius directa in aula cum organis, quae directe motum delerminant, eo majores sunt connexiones rationesque ejusdem cum hemisphaeriis cerebratthus et eorumdem functionibus.

EPILOGUS

ει lactis igitur, quae physiologicae investigationes a tribus memoralis sontibus haurire possunt, videlicet

ab anatomia comparata, a vivi-sectione, ab anatomia pathologica, sequentes deducuntur conclusiones Medulla spinalis constat duabus portionibus similaribus,

quarum unaquaeque actionem suam exercet in respondens corporis dimidium, quin minime pendeat a reliquo dimidio, cum quo caeteroquin conjungitur eadem ratione, qua habetur organica ejusdem substantiae connexio. Unumquodque hujusce medullae dimidium in duos funiculos dividitur, quorum quisque inservit insertioni unius ordinis radicum spinalium rium vero hic ordo, tum respondens funiculus ad sensibilitatem confert si posterior est, si anterior ad motum Nervi et radices spinales habendi sunt tamquam

260쪽

ductores actionis nervosae, sive haec ad sensationem sive ad motum operam conserat. Funiculi .medullares, praeterquamquod douantur lacultate transmittendi impulsum impressionum et internarum determinationum,

etiam proprietate praediti sunt directe exercendi ali. quem influxum in ambas vitae animalis manifestationes. Quae quidem proprietas major est in classium inferiorum animalibus, et in illis quae magis ad ortum accedunt magis magisque vero ejusdem medullao segmenta hac proprietate praestant, quo magis ad extremitatem superiorem adpropinquant Insluxus, quem medulla spinalis exercet in vitam vegetativam, eo major sit, quo minor ille est, quem eadem exercet in animalem qui quidem influxus in vitam animalem, comparatione instituta major est in animantibus inserioribus, minor in superioribus. Eo quod spinalis

medullae substantia cinere copiosior est in animalibus, quo nobilior est ordo, hac de causa proportionem directam servat sui influxus in vegetativam nullum tamen factum adhuc demonstravit an ratio illa caus lis sit et necessaria, nec ullum exstat indicium, quo proprietates et functiones ejusdem substantiae cinereae determinentur. Quoad rationem illam, per quam medullae spinalis consorinatio devincitur cum iunctionibus, quae eidem commissae videntur, animadvertendum est, quod praevalens ejusdem evolutio semper proportionem servat cum praevalentia actionis, quam eadem exercet in vitam animalem prae illa actione, quam exercet in vitam vegetativam quae quidem proportio constanter animadvertitur quum in omnibus

classibus, tum in ejusdem medullae partibus; ejusdem

SEARCH

MENU NAVIGATION