De axe cephalospinali dissertatio inauguralis Joseph Meneghini

발행: 1834년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ut persuasum sit, praepotentem in sensibilitatem in . fluxum tribuendum esse radicibus et funiculis posterioribus, in mobilitatem vero radicibus et funiculis anterioribus. Radicum insertio in respondentibus laniculis, earumque continuitas cum fibrarum parte eosdem efficentium, unctionum analogiam indicare videtur una cum aliarum proprietatum concursu in funiculis, praeter eas quae radicibus ipsis communes sunt. Ipsi revera existunt primis temporibus et in animalibus inserioribus, quin conjunctionem rationemque ullam brectam cum nervis spinalibus habeant, qui in eorum substantiam eo magis superficialiter inseruntur, quo magis vita in exordio est. Quo igitur sublimius est animal, quo magis encephalon in medullam spinalem

praevalet, eo magis medullae spinalis iunctiones certis limitibus circumscribuntur, utpotequae actionis nervosae ductrix tantum est; dum contra quo magis descendimus, magis etiam medulla spinalis in cerebrum praevalet, eoque magis admirandae multiplicesque sunt ejusdem functiones Quum vero ex integro aut magna ex parte desit cinere substantia interius in medulla spinali apud duas ultimas vertebratorum classes, in

quibus videlicet eadem medulla majus imperium sibi

vindicat in vitam animalem, palam fit, hasce iunctiones ab illa cinere substantia minime pendere. Quibus omnibus rite perpensis, et tardissima ejusdem se matione ad mentem revocata, dissicile quidem est deductiones instituere, unde innotescat, qua utilitate adeo praevalens sit in superioribus classibus, atque iuintumescentiis, quae artubus semper respoudent.

62쪽

Ex anatomi igitur comparata perdiscimus, quodcumque medullae spinalis laterale dimidium directe

agere in respondens totius corporis dimidium; laniculos et radices posteriores praesertim inservire sensibilitati, radices et funiculos anteriores mobilitati. Eadem item docet, quod laniculorum actio non unicam actionem radicum nervorum omnium in medulla inserto. rum continet. Funiculi enim ipsi aliis etiam pollent proprietatibus eo magis perspicuis et sublimibus, quo inagis inferior est animalis ordo, ad quom pertinent. Tandem patet, cineream substantiam minime necessariam esse, ut lanctiones eidem medullae spinali commissae habeantur, illae praesertim, quae ad vitam ani-rnalem spectant: illi tamen adfirmari posse circa ejusdem proprietates et iunctiones. S. a. E erimentia et obseroationes athologica in singulas medullae Vinalis Partes. Experimenta atque observationes palliologicae clare ostendunt, quod laesiones unico tantum medullae spinalis dimidio circumscriptae, earumdem item essectus solo corporis respondente dimidio circumscribitur Ollivier lili. Cui quidem sententiae una tantum pathologica orta ia observatio adversatur. Quoniam tamen hoc in casu facta laventia sunt positiva positivum item contrarium, illa vero numerosa, hoc unicum tantum ita nisi nova facta accedant, novaeque obse vationes, nihil certi ab hoc ultimo deducendum esse

63쪽

vἰdetur Frequenter animadvertere est adsectiones spontaneas in dextero aut sinistro totius medullae spinalis dimidio aut alicujus ejusdem tractus, dum interea respondentes effectus in dimidio aut relativa corporis parte gignuntur. Etiam Galeno notum erat, longitudinalia vulnera in eadem mediana linea medullae spinalis nullam paralysin asserre, nihilque dimidii dexteriet sinistri lanctiones perturbare Medici vero legales Boliticii , M. B. Valentini a , Alberit 3ὶ talia vulnera facile sananda putarunt. Concludendum igitur est, unum ab altero minime pendere. Anteriores nervorum spinalium radices et posteriores separatim laesae fuerunt in experimentis casibusque pathologicis Bolando secuit radices posteriores in agnis suibus cuniculis, pullis, anatibus, semperque compertum habuit, paralysin motuum accidere, quin sensibilitas amitteretur. Secuit etiam anteriores, eamdemque motuum paralysin una cum servata

tactili potentia observavit. Verumtamen illi motus quum in primo, tum in altero casu ex integro deleti nonsuerant, itemque sensibilitas valde imminuta apparebat, utpotequae interdum evanescebat, et post aliquod intervallum restituebatur. Ille tamen procul dubio testatur, nunquam fieri potuisse, ut omnino radices anteriores secarentur; unde suspicio et dubitalio irrepit, utrum nec ne aliqua imperfectio acciderit in poste-

64쪽

riorum quoque sectione Bellingeri r secuit radices posteriores nervorum spinalium in agnis, in equis, in

ranis, et deletos prorsus animadvertit extensionis motus, dum solum supererant, licet debiles, motus flexionis. Taculis sensus ita evanuit, ut uulla vulneris, sectionis, puncturaeque prosundissimae vis deprelienderetur solas radices anteriores secuit, et extensionem permauentem in artubus respondentibus obtinuit, qui tamen in pristinum flatum restituebantur, quando artificialis reflexio adhiberetur. Spontanea flexio non nisi in pede animadvortebatur. actilis sensus cum omni sua integritate persistebat Palliologicas idem observationes collegit, quibus apparet, quod adsectiones morbosae anteriorum radicum, quandocila validae sint, ut spasmum gignant, inducunt sexionem et interdum adductionem spasmodicam permanentem etiam post mortem in artubus eorumdemque extremitatibus, dum nulla fit sensibilitatis jactura. Ita etiam juxta easdem observationes, quando radices posteriores adeo irritentur, ut spasmum gignant, toties spasmodica capitis, trunci et extremitatum extensio habetur, vel harum ultimarum abductio: qua quidem in circumflantia sensibilitas vel aucta, vel perturbata, vel imminuta, vel deleta est. Si vero perturbatio eo deveniat, ut radices illae ineptae fiant, quominus suas unctiones perficiant,

tum contrarium essectum habemus. Μusculorum enim extensorum uno in casu, in altero vero sexorum actione

deficiente, reliquum musculorum genus, quod actione

i Experimenta in nervorum antagonismo Aug. auri n.

65쪽

6r sua non destituitur, potentia praevalet propter aequilibri desectum, partiumque positionem determinat irin. Quemadmodum dissicillimo negotio fieri potest, ut li-

miles definiantur, quibus praetergressis, nervo Sae par tes actionem suam amittunt, ita in dubium aliquantisper revocari potest hujusmodi doctrinae veritas. Quam quidem dubitationem sulcire videntur oliam aliorum auctorum Observationes, quas inter illa Montesanti αὶ reserenda est, cui in suo Vallet to tetanicam pedis extensionem una cum violenta digitorum flexione animadvertere conligit, dum omnino solutum erat crus, et

qualemcumque pro lubitu positionem capiebat. Etiam in Bellingeri experimento similis circumstantia habita

fuit Agnus enim, cui radices anteriores sectae sue rant, extensionem in respondente artu, sexionem vero in pede patefaciebat. Id vero a Fodera a experimentis et observationibus explicari sorsan posset, quibus compertum est, nervum crurale vim impertiri musculis cruris extensoribus nervum sciaticum musculis cruris exoribus, pedis vero et digitorum tum extensoribus tum flexoribus popliteum externum musculis pedis extensoribus et digitorum exoribus distribui; poplituum tandem internum musculis pedis extensoribus, et digitorum exoribus. Concludere itaque satis est, juxta Bellingeri eiusdem experimenta et observationes, radices anteriores influxum suum solummodo

66쪽

in motus exercere sensum vero tantummodo posterioribus deberi, quae caeteroquin etiam ad motus oris

tasse Concurrunt.

C. Bel si irritationem attulit anterioribus nervorum spinalium radicibus, unde convulsiones in respondentibus musculis habitae sunt Radicibus autem posterioribus irritatis, nullus motus excitatus suit Badices posteriores secuit, et animadvertit, quod etiamsi

animal sensu careret, adhuc tamen movebatur.

Μagendie a radices secuit anteriores, et molus acturam, non vero acturam sensus obtinuit. Irritatione perculit posteriores, et manifesta habuit doloris signa una cum tenui contractione in respondentibus musculis Anteriores irritavit, et vehementes contra-etiones excitavit, nulla vero doloris indicia. Fecit etiam, ut nux vomica ab animal quoddam deglutiretur, unde tetanus ortus est posterioribus inde radicibus sectis, tetanus perstitit secuit vero auteriores, et tela αnus evanuit Posteriores radices secuit priusquam nux in ventrem demitteretur, solitaeque convulsiones ab eadem exultatae sunt. Quando vero prius secuit anteriores artus respondens immobilis factus est, et in reliquo corpore tantum convulsiones saevierunt. Gal-vanicum stimulum radicibus posterioribus adplicuit, convulsionesque habuit, quae vehementiores fuerunt. quam quum stimulus anterioribus adhibitus suit.

Dissiliae by

67쪽

Μuller i radices posteriores in ranis obtruncavit, mechanicoque modo easdem irritavit, quin ullus motus manaret. Quando vero irritationem in anteriores jam ante sectas convertit, Vehementes contractiones excitavit.

Adplicuit eisdem duos polos alva uici apparatus, cumdemque obtinuit essectum. Unum tantum radici dorsuali jam obtruncatae polum adplicuit, alterum vero

coxae musculo, et inues musculi a duobus polis intercepti contractionem passi sunt Laceravit etiam et vinculo perstrinxit illius artus nervos, quin lamen continuitas auferretur, et eamdem rem confirmavit; adeo ut illo in casu nervus non uis mecha uicus Onductor foret habendus Adplicuit polum radici anteriori, alterum vero cruris musculo, et contractiones obtinuit in omnibus musculis, in quos idem nervus distribuebatur. Nurvum illum laceravit, uullosque alios essectus deprehendit, praeterquam quos in radicis dorsualis irritatione obtinuerat. Eadem experimenta, emper Vero cum eodem D

68쪽

Stanti ius il Desco tua aliisque plurimis Parum di serentiae exhibent illa, quae instituerunt ros 33, Baer 4 , Burdach, Schops Sin, Becker R, Beclard 73,

Treviranus, quaeque licet minori praestent severitate, tamen omnia cum supra ad talis concordant in admittendo directo influxu radicum anteriorum in motum, posteriorum in sensum Solummodo in hoc discrepant inter se opiniones, et plurima adducuntur facta, ut etiam radicibus posterioribus aliquis in motum influxus admittatur Fortasse nova aliqua ratio uic sensationes et motus sacta illa poterit magis magisque illustrare, et latius adplicationem extendere. Major otiam dissicultas atque imperfectio occurrit, quum agitur c experimentis et observationibus in medullae spinalis laniculis Bolando sunt culos posteriores secuit, et deletos motus animadvertit sensibilitas tamen aut prorsus ablata non suit, aut cito rursus apparuit. Secuit uniculos anteriores, molusque delevit quin tamen sensibilitas evanesceret quod si id accidisset, valde cito redibat. Motuum tamen abolitio semper imperfecto modo fiebat, atque auctor ipse sa-tetur, posteriorum funiculorum sormam in causa esse, quamobrem integra sectio fieri nequeat. Ubi enim liae fiat, tum laniculi anteriores facili negotio laesio.

69쪽

nes perserunt quando vero Se centur hi postremi, later alis oram pars inlacta remanet, nisi laesio fiat etiam in posterioribus, Hae omnes observationes ad Fodera experimenta reseruntur et Schus, qui essectus incertos et sibi invicem adversanies oblinuerunt. Bellitigeri si duos posteriores funiculos secuit inter duos laterales sulcos usque ad cineream, quin laederentur ne minimum quidem posteriora cornua. Illico evanuerunt extensionis motus in partibus respondentibus, dum tamen persistebant motus flexionis, qui quamquam debiles, tamen membra, artificiali modo extensa, ad hanc positiovem pertrahere poterant sensus vero nihil in illis partibus imminuebatur. Horum tamen laniculorum sectio magnum dolorem elicii Urinae excretio impedita suit, nec potuit exire nisi per

regurgitalionem Alvi contra excrementa nulla intermissione erumpebant. Secuit funiculos anteriores, et sensibilitas solummodo imminutionem pertulit, dum flexionis motus deleti fuerunt, et permanente evaserunt motus extensionis Urinae inde sitienter suebam tetiam invite. Excrementa autem alvi nunquam expulsa, sed tamen in recto coacervata inveniebantur. Oh servationes palliologicae adamussim concordant cum

illis quas attulimus, quum mentio facta est de spinalibus radicibus, dum morbosae adsectiones raro actionem suam circumscribunt vel solis radicibus, vel solis funiculis medullaribus.

si Fuerimenta4bsiologica in me taliam viatilem Aug. Taurin. 825. Vide etiam analoga experimenta ope stimuli Galvanici a Lamber institula aroh gen de Med. Fen. I 83o.

70쪽

Adlatae observationes, superque memoratae dissicultates, quae in hoc experimentorum genere occii runt, in causa sunt, quaproptet nulla Certa consequentia ex hisce iactis deduci possit Dolor lamen, quem posteriorum laniculorum laesio eliciebat prae laesione auteriorum, qua uullam gignebat sensaliouem, indicare videtur peculiarem posteriorum illorum laniculorum in sensationem ipsam iussuxum. Excretiouum vero urinali uin et Oecalium abnormitates in hujusmodi experimentis animadversae non a sola sphinc terum relaxatione vel spasmodica contractione repetendae videntur, sed tum a deficiente sensatioue tum ab impedita vesicae urinariae ipsius et recti intestini v

lvularia contractione.

Magendie anteriorum medullae spinalis superficiem irritavit, et vehementes licuit contractiones sine ullo doloris indicio. Irritavit item posteriorem, Clau1OreS- quo et acerrimi doloris indicia manifesta excitavit una cum aliqua contractione musculari, ab illo dolore sortasse repetenda.

Pluries ab aliis hujusmodi experime ut renovata

sunt, qui tamen eosdem essectus semper obtinuere. Plurimae etiam traditae sunt observationes pathologicae severissimae, et ad persuadendum aptissimae. Semper enim laesiones, quibus posterior medullae spinalis iacies adficitur, aut perturbati aut delent sensibili latem, dum illae anterioris plus minusve a motuum abolitione comitatae sunt Fatendum tamen est, non εemper primo in casu soli sensibilitati laesionem adserri, in altero vero non eolos motus semper deleri. In speciem vero tantum nonnunquam delentur, prO

SEARCH

MENU NAVIGATION