De axe cephalospinali dissertatio inauguralis Joseph Meneghini

발행: 1834년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

rito tamquam nervi acustici radiees habitae sunt Piceolhomini Τandem ad posteriores pyramides, quartumque ventriculum ab iisdem occupatum spectant nonnulli obi, piscibus peculiares, quique immanem evolutionem nonnunquam suscipiunt.

S. 3. CorPOra restiformis. Posteriores medullae spinalis laniculi in sua superiore regione restisor a corpora dicti sunt, et ex integro in cerebellum immittuntur. Iidem perinde ac medulla spinalis eo magis increscunt, quo magis descendimus in progressione animali. Augentur revera ab homine ad simias, Cetacea phocas, carnivora, Pa Chydermia ruminantia, rodentia praevalent magis involucribus, plurimum in amphibiis imminuuntur in piscibus vero evolutionem majorem consequuntur. In nonnullis hujusce ultimae classis speciebus peculiares intumescentias adipiscuntur Desmoul ins , quae cum pyramidum posteriorum intumescentiis confundendae minimo sunt, cum quibus imo rationem inversam Se-

qui videntur. S. . Cerebellum. Duae primitivae irradiationes, quae medullaribus cerebelli centris respondent, ab initio duas separatas laminulas efficiunt in lateribus canalis centralis axis cephales spinalis Serius tantummodo coniunguntur in mediana linea, obumque cerebelli medianum constitvunt Lobus illo, quem prius lasciola simplectran -

82쪽

versalis euormabat, densitatem suam adauget quumque eodem tempore exsurgat a fundo quarti veniri. culi, cavitatem circumscribit, cum ipso ventriculo communicantem Medullaris lamina, hanc cerebelli vesiculam constituens, quae jam ab exordio obsita est tenui cinereae substantiae strato, in successiva volutioue plicatur in transversales lacinias eodem modo,

quo lamina illa, medullam spinalem constituens, id efficit directione longitudinati. Illae vero laciniae et

numer et profunditate increscunt successivis vitae embryonalis temporibus IIaec est permanens conditio, quam servat alituum cerebellum, in quorum evolutione mutationes illa Omnes deprehendi possunt, duabus laminulis separatis ad transversalem fasciolam, a lobo vesiculari ad vastam laminam plicatam, quae densitatem suam augens, et adhaerens in suis

plicationibus, parvum omnino spatium liberum relinquit illius cavitatis, quam prius praestitebat. Nonnullorum pisciuin cartilaginosorum cerebellum parum distat ab hujusmodi persectione. In squalis enimvero duplex illa lamina medullaris et cinere transversimplicata reperitur, quae fideliter cerebellum praeseseri,

quod pulli gallinacei proprium est die decimo quinto incubationis Bolando . Sed in multiplicibus hujusce

classis speciebus permanenter reperire est conditi ne omne imperfectiores, quas successiva modification subierunt cerebella persectiora alituum squalorumque ne quidem vera in rajis, in duo lateralia dimidia divisum est in lampetra metro,aon exhibui fasciolam transversalem; in omnibus piscibus ossuosis a parvo solido ob formatur, qui tantummodo in

83쪽

nonnullis quartum ventriculum ex integro tegit. Etiam in ampli ibiorum classe multae occurrunt varietates. Fasciola simplex in atrachianis et ophidianis, trigonum et solidum in lupinambis globulare et cavum in testudinibus reperitur. In majoribus testudinum speciebus testudo inda etc. deteguntur etiam transversales sulci, quemadmouum etiam in crocodilo, ubi quartus ventriculus a cerebello omnino tegitur In ambabus igitur classibus inferioribus exstant diversae animalium familiae, in quibus cerebellum in minima sua evolutione detinetur. Attamen tantummodo in cartilaginosis piscibus permanens exhibetur idem si tu magis embryonalis illius organi; solum in rajis separatum cernitur in duobus lateralibus dimidiis, quae tamen peculiarem evolutionem adepta sunt. Verum quum in piscium tum in amplubiorum classe haben, tu animalium genera, quorum cerebellum ad id perfectionis fastigium pervetiit, quod alituum omnium

proprium est.

Solum in paucis alituum speciebus cerebellum obtinet evolutionem lateralem, quae ejusdem praeseserthemisphaeria, quae tamen rudimentaria in hac classo semper persistunt. In mammiseris contra hi duo lo-bi successivam evolutionem adipiseuntur, quae magis magisque crescit ab ordinibus inserioribus ad hominem eademque progressione imminuitur, ipsisquo obtemperat medianus ejusdem cerebelli lobus Eodem tempore, quo cerebellum majorem hanc evolutionum adipiscitur in serie animalitatis adscendente, crescunt item et copia et compositione ejusdem plica iurae, adeo ut tali pacto magis inter se adhaereant, arcti

84쪽

rique vinculo et connexione contineantur. Unde sit ut in hominis cerebello per solum macerationis artificium manifestari possit peculiaris haec structura. Eadem proportione magis augusti evadunt limites, quibus praefinita est cavitas cerebelli Tandem in ultimis vitae embryonalis periodis, et in mammiserorum ordinibus, quae magis homini accedunt, cavitas illa aequo ac cavitas medullae spinalis repletur substant a cinerea, quae obsita est laminula lutea, in qua deprehenduntur praecipuae et evidentiores plicaturae totius strati medullaris ejusdem cerebelli corpus liomboidale sive fimbriatum . S. 5. Protuberantia antilaris.

Quum illa hemisphaeria in cerebelli lateribu mani.

sestantur, lunc solum apparent fibrae transversales,

quae post anteriores pyramides transeuntes, reliquam medullae oblongatae partem amplectuntur, eorpusque trapegoidale constituunt. In successivis periodis embryonalibus ordinibusque superioribus dimensiones decrescunt hujusce corporis, mod tamen exclusive ad sola mammisera pertinet eademque proportione aliasibrarum transversarum sascia exoritur, quae quum etiam ante pyramides anteriores transeat, idem trapezium obtegit, pontemque Varoli constituit. Fascia haec augetur a rodentibus ad hominem, ascia vero posterior, sive trapezium, ab homine ad rodentia, adeo ut in his ultimis detegatur vastum trapezii spatium sub limbo posteriore fasciae anterioris ex quo fit, ut magis distinctae exhibeantur pyramides, quae semper inter duas has fascias continentur. In homine

85쪽

iam persecto nullo modo trapezium conspici potest,

quin fascia anterior removeatur. Attamen quum iupersectioris ordinis animalibus, tum in ultimis mammiseris, sectiones transversales fieri possunt, unda

detegantur trapezii brae aut fascia posterior usque ad superiorem pontis marginem clareque patet, in medullae oblongalae lateribus ejus fibras ita cum illis

fasciae anterioris conjungi, ut deinde pedunculi mediani cerebelli esse entur. Et quoniam ab homine ad ruminantia certa progressione augetur proportiolobi mediani cerebelli in hemisphaeriis, quae qumn maxima et praevalentia sint in homine, imminutionem patiuntur de ordine in ordinem usque dum rudimentaria tandem evadunt in vespertilione aeque ac in alitibus nobilioribus; ita evidenter concludendum est, in mammiseris constanter trapezium proportionem servare cum eodem lobo, dum Varoli pons constanter proportionem servat cum cerebelli hemisphaeriis. S. 6. Pedunculi cerebelli fueriores. Hujusce pontis transversales irradiationes Concurrunt cum irradiationibus cerebelli, quarum pars cum illis concurrit corporum restiformium, dum aliae, quae

anteriores sunt, incidunt in ioborum opticorum irradiationes, cum quibus cerebellum constantem Conne. xionem servat. Hujusmodi connexio perficitur per superiores pedunculos, et per valvulam magnam cerebri.

Quae quidem partes subjiciuntur collocationi loborum

opticorum et cerebelli, atque ac de causa majores

etiam modificationes patiuntur in alitibus in quorum fluccessivis embryonalibus periodis, optici lobi a linea

86쪽

mediana, quam ab initio sequuntur, perinde ac in caeteris classibus, transferuntur usque ad encephali basin. In piscibus, m quorum maximo numero anteriorem cerebelli partem iobi optici amplectuntur, hoc cum illorum substantia directe connectitur Cerebelli igitur connexiones habentur duplices in tribus inserioribus classibus, triplices tantummodo in mammiseris. Constanti vinculo conjungitur cum posterioribus

medullae spinalis uniculis, cumque lobis opticis in

omnibus vertebratis, cum trapegio vero anularique protuberantia ubi eadem existunt, nempe in sola mammiserorum claSSE.S. . . niculi Oli res. Anteriores medullae spinalis uniculi, qui inter se propter pyramides anteriores divaricant, in duabus superioribus classibus per parvam cinereae substantiae copiam tubereulia cinerea a posterioribus uniculis segregantur quae quidem cinerea substantia continuitatem servat cum medullae spinalis cinere centrali Rotando, Desmoulina, Serres . Funiculi isti anteriores plani persistunt in tribus inferioribus classibus; tantummodo in mammiseris olivares prominentias exhibent, quae eo majores deprehenduntur, quo sublimius es animal, atque hac de causa proportionem servant cum evolutione cerebrali Τreviranus in . Quo magis olivae evolvuntur, eo copiosius a fibris medullaribus

transversim tectae sunt, quae plus minusve curvantur, prout major vel minor exstat haec prominentia, i Aurna eomplem Tom. XVII. Cillor 65.

87쪽

et a sulco derivare videntur, uniculos anteriores aposterioribus segregante deinde vero in medianum sulcum merguntur, pyramides anteriores separantem.

IIuiusmodi fibrae appellantur processus arcisormes a

Santorini H. Malacarne a vero Rotando, Desmou-lins, Serresque earumdem descriptionem repraesentationemque suppeditantes in mammiseris, nullam de iisdem mentionem faciunt in tribus inferioribus vertebratorum classibus Funiculorum fibrae, propter olivarum promin qntiam divaricantes, in serius superiusque decussantur Bolando postea vero adscensionem pergunt. Quae magis externae sunt, ad iobos opticos diriguntur, caeterae autem ad posteriorem thalamorum partema priores magis pronunciatae et numerosae sunt in rodentibus et ruminantibus, secundae tu carnivoris, simiis, honaine. In avibus pauci sunt si rarum sa- sciculi, qui ad thalamos perveniunt; caeteri omnes adlobos opticos in amphibiis et piscibus cartilaginosis

pauciores sunt priini, magis numerosi secundi In pi-bcibus ossuosis vero ad lo hos opticos omnino diriguntur, thalamique amplius non deprehenduntur Serres . d. Lobi optici tuberculia quadrigeminauud mammi Val. Lobi optici alias partes encephalicas praecedunt, et

evolutione donati sunt, quae cum illa medullae spinalis congruit. Duae separatae laminulae, quae primum inserius, denique superius conjunguntur, eaVisi Tabulas VII. Parmae 77S.

88쪽

tatem circumscribentes denso suido repletam, massam efficiunt, quae a sulco externo distincta in duos symmetricos obos, embryonalem ioborum opticorum conditionem in omnibus vertebratorum classibus rein praesentant Lobi isti teguntur laminula substantiae cinereae, cui alia superimponitur substantiae medullaris, cujus convergentes fibrae in illas incidunt, quae a nervis oplici jam persectis proveniunt Loborum cavitas continua est cum nervorum ipsorum avitate; cavi eniimVero deprehenduntun in omnium vertebratorum embryonibus constanterque persistunt in duobus inferioribus classibus. Illorum ioborum cavitas decrescit a primis reptilibus ad volucres, ad mammisera.

Iam in amphibiis interni parietes obliniri incipiunt a

parvo cinereae substantiae strato, quod adauctum in serie adscendente, o devenit in superioribus mammiseris, et praesertim in homine, ut tota loborum opticorum avitas obliteretur Maxima liae permanet in piscibus propter substantiae cinereae internae dese-etum , prοPlerque peculiarem evolutionem, qua obioptici in hac classe insigniti sunt. In omnibus hujusce classis entibus tuberculi evolvuntur in illius ventriculi pavimento. Haec tuberculia, quae ab Halleriori appellantur, simplicia habentur in cartilagineis magis evoluta et duplicia in ossuosis. Ab anterioribus fibrae radiantes dimanant substantiae medullaris, quae,

membranae formam induentes, vestiunt internam eorum cavitatem, plicaturasque formant, quae in nervos opticos atque adeo in ipsam retinam decurrunti Desmoulinsin Lamina illa, innumeris varietatibus Obnoxia in singulis piscium speciebus, interdum libera

89쪽

esl, et circa se ipsam obvolvitur, novasque esset imis plicationes, unde nonnumquam novus etiam ventriculus praefinitur Serres . In amphibiis lobi optici embryonalem duarum superiorum classium conditionem permanenter servant. In avibus Gali 3ὶ serius tantum Cuvie la), Desinoulin etc. eorum evolutio parum persectionis ostendit, eorumque cavilas nonnisi aliqua ex parte a cinere substantia obliteratur; at propter hemisphaeriorum cerebellique evolutionem sibi invicem adpropinquantium, iidem lobi inter se segregantur, et rotatione ad encephali basin eruntur, quin amittant rationes et connexiones, quibus cum aliis partibus et inter se devinciuntur. Licet vero disjuncti sint, tamen non destituuntur vinculo, propterea quod commissura extenditur et elongatur, quae eosdem constanter haerentes detinet. In mammiseris eorum evolutio magis magisque caelerarum partium subditur cvolutioni hemisphaeria enim posterius prominentia eo magis, quo sublimius est animal ad id perveniunt in homine, ut lotum obtegant cerebellum; obique oplici, qui inter hos atque illos interponuntur, Omnivola leuies remanent. Eorum lamen avitas ex integro repleta est substantia ciuerea, aeque ac cavitas medullae spinalis, atque tunc transversalis sulcus duos illos

in quatuor lobos dividit quae quidem divisio ut plurimum in homine dimidium assicit, in caruivoris generatim hoc dimidium praeit, in pachydermibus vero,

90쪽

ruminantibus et rodentibus retro generatim deprehenditur Serres . Quando evolutionis suspensio persectionem lianc impedit, tum habentur monstra humana cum iobis opticis tantummodo bigeminis, qui adhuc cavi sunt, quique cum nervorum opticorum cavitate communicant Geosseo S. Ηdlaire Quando contra haec evolutionis suspensio alias partes en cephalicas ad sciat, quae in obos opticos praesertim dominari sol cnt, tum ipsi persectiorem obtinent volutionem, magisque prominent itemque reperiuntur in cranio ossa epactealia sive parietalia posteriora, quae

maxima in piscibus, vix manifesta in mammiseris imperfectioribus, in sua evolutione rationes servant cum

ipsis opticis lobis. Haec est encephali et cranii conditio in hemicephalis et cretinis Burdach, erres . Igitur Obi optici sequuntur progressionem evolutionis in successivis periodis embryonalibus, quae renovatur in continua animalium vertebratorum serie:

quae quidem evolutionis progressio semper cum illa medullae spinalis concordat. Re quidem vera cavitas, quam iidem primitus praefiniebant, ex integro persistit in piscium classe aeque ac spinalis medullae canalis, atque hujus instar cavitas quoque loborum opticorum substantia cinere repletur in successivis periodis successivisque classibus Verumtamen lobi optici perinde a medulla spinalis eo majores sunt, ratione habita caeteris encephali partibus corporisque volumini, quo magis descendimus in persectionis organicae gradu. i Philosophis anatomique Paris I 818.

SEARCH

MENU NAVIGATION