Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

plex nunc commentariorum genus nascitur, unum quo Boerbavit, alterum, quo Stollii aphorismi illustrantur. Inaphorismos Boecta uvii absolutig-sima commontaria Illustrigglanis Smie- 'tentus conscripsit. In praeclaro hoc opere Surinus Vir Boerhaavius placita ex Veterum praeprimis, propriisque etiam

observationibus, ita dilucidavit, ut summa nunc omnibus constet aphorismorum

Boerhavit evidentia. Commentaria It lustrissimi in epitomen redegi, iis nempe rescissis, quae scolasticam medicinam, quam artem clinicam, propius spectant. Commentariorum in Moles aphoris . mos alia omnino ratio est. Amplissima enim Viri optimi collectanea pollideo, quibus ad illustrandam Stoli de

febribus doctrinam uti licuit. Sententias in aphorismis breviter expres si ex aliis '

13쪽

PROOEMIUM ANNO I776.

D. I 3. MAII HABITUM.

cum collegia practiea incloaret.

P r6Viueiam demandatum suscepturus prae

mittere quaedam necessum esse arbitror, quae studiorum nostrorum rationem, antequam illa ordiamur , paucis demonstrent. Emenso jam aliquot annorum curriculo eo tandem profecti sumus, ut haustis medicinae theoreticae praeceptis, ad Ultimam, eamque utilissimam scientiae nostrae partem; tanquam ad metam properemus. Omnium enim , quos EXantlavimus hucusque , laborum finis is erat, ut apte feliciterque aegrorum corporibus mederi Valeatis. Hunc in scopum humana viscera multa cum sedulitate per anatomen rimabamini, ut eorum fabricam situmque perdisceretis; i de, &quo quaevis in corpore pars ossicio fungatur , qUa ratione aberrare a sanitate quid

possit, laediqce, quibus signia, quae laese sunt, A et dig.

14쪽

. dignoscuntur, & cognitae persanentur, demonstrationes physiologi eas , pathologicas,

chemicas, atque eas, quae materiam medicam explanant, a doctillimis praeceptoribus habitas, accepistis. Huc ergo omnes vestri conatus recidunt, ut praesidiis hisce in unum collectis instructi, ad aegrorum lectulos aede datis, aegris corporibus m pdicinam facturi. Verum transitus hic a contemplAnte me. dicina ad ejus exercitium res est incertae plena alnae, atque maximis dissicultatibus obsep ta; nam etsi quis omnes scientiae praeeeptiones ad amussim calleat, etsi morborum forme omnium & descriptiones, & eorum cad

fas, aptamve medelam recensere, ae singulorum etiam rationes reddere noverit, nihilo

minus, ubi vivam morbi in ipso aegro imaginem videt, multum is initio cespitabit, &peregrino hoc rerum aspectu se confundi conqueretur. Aliud enim est res mobis solum. modo Aecitatas. auditu eXeipere, atque aliud itidem easdem, uti sunt, oculis usurpare; aliud

scire praeqepta artis, atque aliud CXercere eandem artem, aliud nosse omnes e. g. artis

pictoriae regulas, nosse quid egregium, quid sublii ne in arte pingendae sit, atque aliud ense ipsum met pictorem. Accedit praeterea,

15쪽

ut aliud sit seientiae nostrae idioma, quod nos calleamus, aliud quo aeger suam infirmitatem

medico eXplicat. Boerhavianos, ut remeXem plo dilucidem, terminos artis meliori doctrinae gratia in consilium vocat, morbosque secundum systematis adoptari rationem explicAt medicus; at vero aegrotus horum Omnium terminorum

ut & totius systematis ignarus, quid doleat, &quamdiu, & quomodo, & ubinam locorum, non illa compta systematica, artificiali, atque inter solos Artis peritos recepta, sed rudi, indigesta, ab normi, atque utplurimum quam maXimum anea narratione exponit. Hanc ob causam alia est instituta medicinae pqrs, ad quam nos in praesentiarum accingimur, quae morbos ipsos,& non solum morborum descriptiones proponit, atque harum descriptionum antea jam haustarum vos itentidem commonefaciat, quast Ve eXimiam , eamque multiplicem in hoc nostro nosocomio oecasionem suppeditat, ut vos ipsi praxin exerceatis, sed eam alienis, ut ita dicam, non vestris sumptibus. Assequimini, ut opinor, auditores Opisti mi , quanta vobis necessitas incumbat, ut huic praestantissimae artis parti, tanquam studiorum vestroruin fini uni eo se coronidi, totos V0a consecretis. Verumtamen, quemadmodum

16쪽

consummatum fieri medicum, si quis solae thesariae praeceptis confisus ad artis exercitium aecedat, perdissicile sit, & non nisi plurimo devorato taedio, perque maXimas ambages scopum assequatur, ita e contrario sine brevio, eoque non vulgari theoriae medicae apparatu , ill tis quasi manibus artem exercere, Vana,& caeca, & detestabilis empiria est, quae nulla duela ratiocinio ruit, quo impetus fert,& experimenta, ut phrasi Pliniana utar, per mortes facit. En, quam grave negotium sit, quod vos adgrediemini, quam multiplici doctrinil instructos esse, quam omnibus conniti viribus eos oporteat, quicunque praeelarum quid in rei medicae, atque publicae incolumi istis incrementum megitantur, ne aliquando & nobis oggeri possit, quod medicastro cuidam Favorinus philosophus eXprobravit, cum diceret:

sopbum non video. Me quod attinet, Omnes certe intendam 'vires, Ut, quod aetati meae , quod eXperientiae nondum multorum annorum serie confirmatae, maturaeque deesset, id diurna, nocturnaque optimorum austorum lectione compensem. Verumtamen, si etiam spes illa, quas qui.

17쪽

qnadam amicorum meorum, sors paulo indulgentius, quam verius, de me conceperunt, si meos conatns eventus frustretur, j non idcirco vobis quidqnam detrimenti nascetur. Nostis enim duplicem in scientia medica indicatiqnum fontem, utrumque uberrimum, jusantium videlicet, atque nocentium, unde si me Vobis praeeunte uvantia non instruant, instruent noeentia. Ceterum me & vestri amicissmum, & commodorum Vestrorum certe semper studiosissimum experiemini.

Antequam abruptum studiorum nostroarum filum resumamus, nihil a proposito me alienum facturum arbitror, si, quae ossicii gravissimi, ad quod accingimur, ratio sit, qΠOve apparatu instructos Vos esse oporteat, palmcis di eam. Hippocrates omelum medici binis solum vocabulis totum comprehendit, dum libro primo de morbis vulgaribus ait,. Oportere mediUUm ωφελεειν η μη βλαπτειν, id est: prodesse, aut si id nequeat, non nocere. Pro fundae sapientiae effatum id est, cujus veritatem

18쪽

tem is probe noverit, quem abstrusae morborum multorum causae, aut earum utut cognitarum indocile & rebelle non raro ad omne remediorum genus ingenium non latuerit,

quive frequentius saxum inter & saxiim haeserit, atque in partes distractus varias, secum ipse multoties fuerit colluctatus, an &quid, & qua ratione quid moliendum sit. Sed hanc duplicem medentis provinciam in praesentiarum missam faciamus, ejusque pleniorem pertractionem in tempora hune in finem oportuniora rejiciamus. Id modo arripio, quorum praesentior necessitas est. &quibus, qui egregie quid, quodve supra vulgus sapit, animo meditatur, carere nullatenus poterit. Primo igitur eum, qui seposito theore. ti eo medicinae studio gd ejus exercendam pra. xin, ad lectos aegrorum accedit, animo ita oportet esse praeparatum, ut nullis, quas aut legendo ant fando acceperit, praejudicatis opinionibus, nulla adversiis qualemeunque in medicina haeresin praedilectione in transversum actus, ad sacra AEsculapio facienda sit docilis. Secundo, nosse pernecessarium est, quis nostri quotidiani conventus scopias sit, perdi

19쪽

'seere videlicet genuinam morborum diverso. rum indolem, eamque, quam per annos elap-1bs legendo, audiendo percepimus. in ipso-met modo aegro contemplari, lecta visis comparare. Multiplex symptomilium varietsts, quaeve circa singula explicanda, dilucidandaque obveniunt, nos cogit, ut hoc CXerci. iii genus cum pgucis ad initium aegris instituamus, probe memores, non eum, qui quam

plurimos aegros, sed illum, qui vel in paucis quam plurima viderit, praestantissimum

fore.

Tertio, attentio, Τί singularis industrix ,& pertinaX quaedam assiduitas in contempla do aegro, Conscribenda ordinata morbi historia, in observanda variorum symptomatum nantatione, successioneque requiritur, ni is idcirco toto aberret coelo, & non satis paenitendum temporis, & sumptuum, ae reliquorum quoque laborum exantiatorum dispendium patiatur, qui amicos nostros conventus subinde desereret , & inordinatas abruptasque morborum historias, aut pauca tantummodo earum fragmenta colligeret. Amabo eniae, qui is in egregium aliquando architectum evadet, qui nunquam integrum aedificium, sedit: ecta solum membra, & prima solummodo

20쪽

eorum rudimenta per otium, & prout sors obtulit, conspexerit. Id peculiare , & cum aliis sublimioribus scientiis commune ars nostra habet, quod quam plurimae res, circa quas ipsa versatur, ad certos reduci canones, quos lectitasse aliquoties suffecerit, reduei nequeant, nulla autem alia ratione, nisi ipso assiduo usit, atque exercitatione crebra, indefessaque perdiscantur. Accedit & illud, quod, uti poetam, pictorem , belli ducem non magistroruin praecepta efformant, quos nasci dicimus, sie &medicus bonus nemo fieri potis est, nisii eum νpraeterquam quod nulli in addiscenda hae arte labosi pitreat, ipsa natura de luto melioris fixerit. Videtis opinor, amici mei, quanta contentione animi conniti nos oporteat, ut illud artis fastigium superemus, quo nos

omnes auspicamur.

Profecto, si, ut Horatius ait, medioeribus esse poetis , non dii, non homines , non concessere columnae, quanto majori cum jure id de medicis, quibus mediocribus esse nulla , aut divina aut humana lex conces erit,

verum est.

Ρauca supersunt, quae ego memet ipsum, Vosqu2 Omnes monitos velim I 0 ne in ex

SEARCH

MENU NAVIGATION