Hierophyticon sive commentarius in loca scripturae sacrae quae plantarum faciunt mentionem distinctus in duas partes, quarum prior de arboribus, posterior de herbis dicta complectitur. Auctore Matthaeo Hillero ... Cui accedit praefatio Salomonis Pfis

발행: 1725년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

ciam vocant, & Cinnamomnm. Vid. Leo lib. 3. Templi Hierusol. III. THus IN MINCHAE VOLUNTARIA OBLA

TIONE ADOLENDUM.

Levis. II: I, I . OBLATIO muneris 'hova e simila esto oblatio, cui superfundet sacerdos oleum, ct imponet thus. Lev. 6:8. vel I s. Miscerdos tollens de simila illius muneris , Ch de oleo ejus , totumque thus illud, quod erit in eo munere , adolebit in altari r odor gratus est,

seu ratum memoriale uus Domino. Expositio mystica. Existimo Amilam Deo oblatam in Mincha, sive munere ex terra in cibum mistis, significare cor contritum. Simila enim ex tritici granis minuistissimc contritis , parari solet. Oleum beneficus Zc salutaris liquor designat animam benignitatis ic amoris assectu abundantem. Thus autem ab incensu odorem spirans, precum ardorem, Deo imprimis gnatum. Conjungenda igitur in cultu divino I. cir contritum. Qui

1n sublimi & sancto habitat Deus, cum cohabitat, qui attritus est demissusque spiritu. 'si. spi e. Non delectaris sacrificio, ut dem, holocaustum non vis. Sacrificia Dei sid est , vera sacrificia, quia

Deo unico placeant siint spiritus fractus , animum fractam & contritum o Deus, non spernis. Val. I: I8, I9. 'sa. 7: I s: IL Amorct benignιtas. Pietatam svel s2neficentiam) malo quam sacrificium Matth. 9. I . & cap. I 2: 7. dc Hse. 6: 6. Benignitam delector, non aulcm sacrificio, dc cognitione Dei magis holocaustis. III. Precum ardor. Statuitur oratio Iustorum ut sussitus coram Deor elatio m nuum, ut munus vespertinum. Val. I: 7. Oratio rectorum accepta est Domino Prov. I s. 8: Ascend st enim sumus sumtuum cum precibus sanctorum e manu Angeli Redemsoris ad consperum Dei

Apoc. 8:4. . IV. Tuus IN MUNERE PRIMITIARUM. Levit. 2: I I s. MUNERI primitiarum tuarum addes oleum, σπ --

pdines thus. Primitiae frugum atque Oleum Deo oblata in usum vitae Sacerdotibus ac Levitis cedebant. Quia oleum addi primitiis jubet Deus, testari voluit, quo animo Ministris Ecclesiae benefaciendum. Oleum hilaritatis symbolum est , unde & Spiritus Sanctus hilaritatis oleum vocatur, quia hilaritatem essicit. Via. 4s. 8. Dandum

igitur animo hilari. Hiarem datorem diligit Deus. 2 Cor. 9: 7. In donatione quatibet hilarem praebe ostium tuum , ct cum latitia deciamas sanctad confer. Sr. 3F. Io. Gus miseretur, cum Liaritata id fa-

432쪽

DE ARBORI Bus. CAP. XLIV.

nis. Lev. 4: 7. piacularibus, victimis non addebatur. Lev. p II. Ratio quia sacrificium pro peccato erat accusetio peccati . & notabat mortem Christi, ut cflectum exsecrationis , ac vim Satanae ac peccati. obedientia , quae est a spiritu Dei. tanquam oleo , est proprie ἐυμα & ἐυωδία apud Deum. Haec in Christi pastione manifestata est , atque adeo iPsius eit ἐυωλα. Ephes. s: 2. Sed quae a Sacerdotibus Aaronicis ostcrebantur pro peccato , quia illa ooedientia & charitate destituta erant, merito oleo & thure carebant , ut intelligeretur, Deum in illis non habere beneplacitum.

VII. OBLATIONI ZELOTYPIARUM THu, NON

IMPOSITUM.

m. I s. ADDUCET Zelotypus uxorem suam ad Sacerdosem Er offeret oblationem ejus pro ea, decimam epha farina hordeaceae a ne severfunditor et oleum , neque imponito ei rhus , quia oblatio telot)piarum est, munus monimenti revocans in memoriam iniquitatem. feret oblationem uus, Ofleret maritus sertum uxoris pro ea. Mulicrenim , si puerperam excipias, nusquam legitur expiatorium attulisse sacrificium, Levit. I 2: 6. decimam Epha , paululum ultra pondo farinae decem , dimidium & quadrantem. Farina hordeacea , ut distingueretur a munere peccatoris , quod simila constabat. Lev.s m. Nesiverfunditor et oleum : Oleum misericordiae typus est, quam uxori zelotypus noluit impartiri. Est & melioris famae symbolum Eces. 7: 2. quam suspectae mulieri zelotypus auferebat. Sotae o latio non fuit laetifica. oleum ossa laetificat , ratus consumitriRap ninu apri Putredo ossium est etclus vel invidentia. Prov. x :3o. Laetitiam omnem ex pectore uxoris maritus expulit. cir si mvis orat. s. adversus 'daos: Quoniam id quod gerebatur luctus erat , & incusatio suspicioque prava, forma sacrificii , domesticam calamitalcm imitabatur, eoque dicit : non inundes super illam mirum , neque impones illi thus. De non imposito thure ita semtio : Thus precum typus est. Atqui non ad orandum adduce turcum munere sito Sota , sed ad probandam innocentiam conjugalem castitatem. Munus monimenti , quod mulieris nomine a viro allatum , ut mulierem moneret de sua culpa vel de innocentia, it

rue p. χχ., id quod de munere ejus in Altari Sacerdos adolcvit

icitur memoriale mulieris suffimentum. VIII. THuRIs su PPITUM NON EXEGIT DEUS. Iesa. 43: 23. N premo te, ut semias munere , neque fatigo re

433쪽

394 Hi TROPHYTICI PAR s PRIOR tιure , id est, ut muneribus me coleres ab invito & ingratiis non essiasito ; nequc ad faciendas thure sumtiones impellendo lasium te

reddo. IX. Tuus DEO INUISUM.

Iesa. 66: 3. QUI era munus mihi non secus habebitur, ac si os ferret sanguinem porci , qui adolet thus , ac si muneraretur idolum :Si scilicet fides absit , si humilis peccatorum agnitio , & contritio cordis, quas praecedcnte commate secundo, in Judaeis requirit Deus.

X. THus EXPIATORIUM. m. I7: 46. INDITO thuribulo igne ex altari , ct imposito thu- .re expiationem fecit Aharon pro Oraelitis ex clade Grachi, atque se ditiosorum in Deum murmurantibus. EXPOSITIO MYSTICA. Christus Iesus , quem unum Sacerdotem Pater sanctificatum ad 4e ad- movit, Num. 16: s. 'haη. Io: 36. ut filios mortis expiaret ignem amoris, de altari crucis & passionis sumtum, thuribulo, id est, animo credentis indit, imponitque thus precum, quas Spiritus Saninis suscitat, ipseque adeo suis coram coelesti patre fusis precibus auget.

Hinc expiatio.

IN funere Regis Asa multum thuris concremasse Iudaeos ex ve bis 2 Par. I 6: I . colligitur. Deponentes eum in cubili , quod imis pleverant aromaticis speciebus, paratis unguentario opere, combusserunt ei ustionem odorum perquam maximam. . Thus & Myrrham in funeribus Romanorum arsisse innuit Martialis Epigr. XL s . Unguentant casas ct olentem funera mrrham . Thuraque de medio semicremata rogo. Et qua de Stygio rapuisti cimama lecto Improbe . de turpi, Zoile , redde sinu. . Et Statius lib. V. Syma . Ignis odoriferos exhausit flamma Sabaeos Et Cilicum messes, Phariaque exemta volucri Cinnama , ct Assyrio manaaetes gramine succos.

oc. s: 8. QUATUOR animalia, ct viginti quat or Seniores procide- runt in conspectu Agni, tenentes singuli citharas ct phialas aureas, pleianas *Ftuum , qua sunt preces sanctorum. positio. uatuor an malia Do fhorcs Ecclesiae militantis quorum alii sunt leonina, sortitudine, zelo dc audacia, alii humilitate, diligentia & la his patiem

tia,

434쪽

DE Annon Inus. CAP. XLIV.

tia, boves imitantur, alii prudentia, & sapientia, laomines se probant, alii ob perspicaciam in scrutandis Dei mysteriis, aquilae comparantur. ος. 4: 7. itaque versu sexto dicuntur plena oculis retro & ante. Et viginta quatuor seniores, sedentes, id est, Principes & Magistratus Christianos, quorum est doctrinas pravas cepellere, cultum Dei verum & falvificum introducere , dirigere , constituere , pietatem subditis commendare & conservare, tranquillitatem denique dc honestatem vitae omnibus modis promovere; lin circuitu throni Apoc. 4 4. circa sedem agni Eccletiam , amicti vestibus albis, quae sunt

regum gestamina, ct habentes impositas captis coronas aureas, rogum

inligniaJ tenentes singuli citharas, parati ad concinendum Dei laudes, ct phialas aureas, plenas seu tuum, promti ad ferendas precationes, seu ur enim, ut heic Spiritus Sanctus exposuit, sunt preces Sanctorum ; Idem docuit Psaltes, Deum precatus ut statuatur oratio ejus tanquam iussitus coram m. Psal. 342. Plurimas caussas video. propter quas Sanctorum preces cum sussim sacro comparentur. Utrum. Re Deus Ter 't. Max. praecepit. Sussitum Exod. 3O:

'reces Vero , Ierem. v I 4. Invocato me , Pater mι , ct a me sequendo ne avertas te. Val. N: Is. Invoca me tempore angustia, re pram te, ut honore Urias me. II. Ammata, quorum sumtiones Deo

probantur, non erant fructus indigena & vernaculus Palaestini soli. Stacte enim dc thus ex Arabia, galbanum e Syria, Nardus ex I dia , & ex ejusdem nardiseris lacubus onyx asserebatur. Disc. lib. 2. c. IO. Ita Deo acceptas preces non fert humani cordis incultus atque sterilis ager: orandi donum superae est a Patre luminum, qui spuritum gratiae & precum mittit in corda nostra, clamantem Abba , id est, Patcr. Rom. 8: Absque hoc spiritu nescimus quid orandum sit, ipse spiritus divinus orare non docet, piasque cogitationes, Vota ectu tria, suggerit ac inspirat, languescentibus languorem excutit, segniores incitat, precetque vivifica fidei ic patientia aura animat, ut Deo placeant. III. Summi sacro miscetur stacte, id est, myrrhae lacryma, ut moneamur , gratas poenitentium haberi preces quae alacrimantibus funduntur. Val. 6 - λ Io. Audit Dominus vocem seius

mei, α dit Dominus de precationem meam, Dominus orationem meam

recceptam habet. Etiam Christus in diebus camis tac, deprecationes ac supplicationes obtulit, cum clamore valido dc lacrymis, apud eum, qui poterat ipsum servare a morte , dc cxauditis precibus liberatus est ex metu. Hur. D. 7. IV. Mensa aurea seu thymiaterium proximum

435쪽

396 HIEROPAYTICI PAR s PRIOR fuit arcae ad quam invocabatur nomen, nomen Domini Dei me cituum, insidentis Cherubinis. Ponebatur enim ante velum, quod

crat ante arcam testimonii, e regione propitiatorii, quod erat uapra testimonium Exod. 3o: 6. Propinquus , nimirum, est Dominus ipsismim cantibus, omnibus . qui invocant ipsium fide. Val. I s: I8. U. Suffitum Sacerdos aureo inditum thuribulo, offerebat in aureo altari: quo monemur, ut preces puro corde conceptas, imponamus Christo

Iesu, Altari, quod fidelium preces sinctificat, ut per eum sint sus-fitus accepti Deo. I Per 2: s. VI. Thus purum , alienis aut so didis granis haut inquinatum, di sacerdote mundo adolari Deus v luit. Eandem puritatem & munditiem a precantibus requirit, I rim.

I.: 8. Volo viros adorare in quovis loco. puras manus attollentes absique

ira re disceptatione. VII. Ut suavior issitus esset multa jungebam tur aromatum genera : Multa etiam preces virtutum exercitia minciunt, nec admiserit Deus, nisi quae charitatem, fidem, paccm dc justitiam spirant. Hoc a Timotheo Paulus postulat ZOcxspeetat; et Timr 22. Sectare justitiam, fidem, charitatem, pacem, cum iis qui Avocant Christum ex mundo eorde. VIII. Quod thymiamatis sacri aromata, non sine delectu & opere pigmentario miscuit Beraleel, id significat, explorato judicio, cogitatoque, & ad voluntatem Dei, preces peragendas. Aliter qui fecerint petent & non accipient, eo quod male petunt. Iacob. : R. Nesciunt quid petant. Matth. 2o: et 2. IX. Prunis non imposita inura odorem suum continent , in sumtu a dent: ita preces felicium frigidiores, eorum autem qui affictionis ignem sustinent, sunt ardentiores. 'sa. 26: I6. Domine in angustia

qua eruηt te, fuderuηt submissam orationem , castigatione tua preme te eos. Psal. I 8: I7. In angustia mea invoco Dominum, ct a. Deum meum vociferor ; exaudit e templo suo vocem meam , ct vociferatio mea coram eo pervenit ad aures ejus. X. Uti parum thuris & quantum, Verbi gratia, pugillum impleverat, expiatorium in altari QRfitum secit, ita preces etiam breviusculae &concisis, plurimum efficacitatis & gratiae coram Deo habent. Prolixitatem Christus v

Iuit : Supplicantes ne garrite, ut extranea, quisee putant ob loquacitatem suam exaudiendos. Ne se igitur eorum similes: Scit enim Pater vesterfuibus egeatis , antequam eum rogetis. Matth. 6 7, 8. XI. Sussitus

laetificare animum dicitur, Prov. 2 r 9. At magis laetificant in coelestis Patris sinum cstula preces. Laetificiabatur animus Davidis quia ad

Dominum animum sustulit. Val. 86:3, ε. Semper in omni deprecati

436쪽

DE ARBORI Bus. CAP. XLII. 3πne pro omnibus Philippens bus. cum gaudio Paulus deprecabatur. Ph Lir . XII. Sicuti thus incensum non reddit sonitum, neque ut Iuniperi ligna crepitat : ita precum ardentissimae sine verborum strepitu ecychatione, vel in sil Titio vel occulto peraguntur, modo stilicet quem

Christus praecipit. Matth. 6. 6. Tu vero quum orabis, ingreditor coriis eliave tuum, ct clausia Ianua Patrem tuum ora in occulto : ct Pater

tuus, qui occulta videt , tibi palam reddet. XIII. Sumtus e thymiaterio indivisus & continuato tractu ascendit, in hoc, precibus fidelium similis, quae non intermissae, nec alienis cogitationibus interpolatae, in coelum seruntur. Mose manum attollente vincunt Israelitae, remittente Amalchus. Exod. I I. Apostoli praeceptum .est: orate centinenter, IN .s: I7. XIV. Uno Quoque mane, quum aptarentur lucemae, adesendus in thymiaterio fuit sumtus, similiter, quum accenderentur lucemae in media vespera adiactatur: Sussit jugis erat coram Domino. Exed. 3o: 7. Typum gessit precum mane& vespere fundendarum. Unoquoque mane, quum ad munia vitae obeunda evigilant, di in media vespera inclinante die, prccibus inum

conveniunt fideles. Veniunt ante eum in crepusculo , ut vocis rentur, in verbo ejus spcm habent. Val. II9: I47. Rogant obsecrantque Dominum : Mane nobiscum ' appetit enim uspera st dies λ- clinavit. Luc. 24. 29. XU. Thura & odores ingessit Pontifex non

pro se solo, sed & pro populo: Christianus etiam non pro se tantum, sed pro Eccleua etiam Christiana, Deum precatur, quin imo

secundum Pauli monitum pro omnibus hominibus , pro regibus diquibusvis in eminentia constitutis. Nam hoc bonum cst & accepistum in conspectum Servatoris nostri, Irim. 2: I, 2, 3. In Cno igitur postum, factas fidelium preces , thus a summo Hebraeorum Pontifice oblatum figurasse. Verum aliter Ecclesiae Romanae visum, quae, utut praecepto Dei destituta , thura malo fugando daemoni, consecrandis altaribus, vasibusque sacris, & exsequis , assignavit. Ita enim consecrati thuris habet formula: Dignare respicere, benedic re & sanctificare, hanc creaturam incensi, ut omnes languores OmneΩque infirmitates, cunctaeque insidiae inimici, odorem qui sentientes effugiant, di separentur a plasi te tuo, nunquam lmatur a morsu antiqui serpentis, dcc. Vid. Alb Castellani Pontificale.

Cant. 4: 6. DONEC spiraverit dies , ct diffugerint umbra: ibo ad monum myrrha , ct ad collem 3huris. Donec spiraverit Hes , donec

Ffs 3 solis

437쪽

398 Hi ERO PHYTICI PAR s FRIon solis calorem temperaucrit aura vespertina. riri, usque ad veniatum diei refrigerium, usque ad vesperam, quo tempore lenior ventus 1 urgit , spirantque ut Aristoteles etiam observavit, Zcphyri. Via. Fulteri Missest. lib. cap. V 8. di gerint umbra , inclinaverit dies, usque ad extremum dici tempus ibo, id est, adero, vel amabo, quo

etiam sensu legitur. Prov. F. I2. Non amat eum sturra, a quo castigatur: Sapientes non adit. Ad montem myrrha, id est, ad montem in quo myrrhae copia; ad collem thuris, in quo thuris.' E positio Mustica. Sunt haec vcria Christi: Ecclesia cst Mons D mini, Iesa. 2: 2, 3. quem acquisivit deXtera Uus, Val. τ8:s . mons myrrhae, collis thuris, quia ex eo precum sussitus noctesque die que assiduo in coelum ascendit. Mens igitur dichi: Usque ad murugi vesperam, usque ad finem dierum, adem precanti Deum Ecclesiae; id quod etiam pmmisit. Matth. 28: 2o. Ego vobis adfuturusseum diebus omnibus, usue ad finem peculi.

XIII. TMus PUERO JEsU DATUM. Matth. 2: D. HuMI prostrati eX Ambia venientes Magi adora--nt recens natum Iudaeorum Regem festum, apertissue thesaurorum thecis, obtulerunt ei, more orientalium, qui sine muneribus coram Rege non comparuerunt, aurum, thus, ct myrrham. Testabantur autem his donis, Regi Christo debere L obsequium fidei,

cultusque & venerationis sincerae studium & sanctitatem. Aurum enim fidei I Pet. I: 7. myrrha & thus , quatenus adolentur,pr cum sunt dc cultus divini symbola. Apoc. s: 8. Mysteria , quae secundum veterum sententiam haec munera denotaverint, Prude tius in hymno Epiphania prodit:

Regem Deumque annunciant

Thesaurus ct fragrans odor Thuris Sabai s ac myrrheus Pulvis Dulcrum praὰocet. Expressit etiam μυeneus a S. Hieronymo commendatUS :AΜrum , rhus, myrrham , Remque, hominique, Deoque

Dona ferunt ------

aurum scilicet, ut Regem, thus ut Deum, myrrham ut hominem, faterentur , cujus corpus a putrefactione illaesum, incomptumque servctur. Vid. I semius Comment. in Evangelium Matthai p. II.

CAPUT

438쪽

DE ARBORIBU s. CAP. XLV.

399 CAPUT QUADRAGESIMUM QUINTUM.

TEREBINTHus.

TEREBINTHI resina , fructus. Nomen in sacris voluminibus non

repertum. Nec enim fructus e7us sunt Botnim , quod nomen Ponticis nucibus tribuendum. Arabum Persarumque lingua Terebinthus vocatur Arbo Ben vel Botm. Resina dicitur ' t. Ex TFeroen natum videtur nomen Terebinthus. Resina terebinthina copia in GiLhaditide Arabιaque Petraa. Terebinthus prope Quercetum Agamre. Terebinthorum longaritas. Explicatur locus Ierem. I 8e 22.

AC. 2. : I6. vel I8. EM , Sapientia, velut Ter binthus extendi ramos meos, suntque gloriosi dc gratiosi rami mei. Terebinthus solio cit fraxini crasi1 re pinguioreque & rotundiore, cotino proximo. Liagni materies lentisco similis , quemadmodum & comtex. Radices validae, alte descendentes. Flos oleae similis . sed rusescens, e quo fructus rubens racematim prodit, UUM rum modo , juviperi baccarum magnitudine , resinosus durusque. Resina e trunco manat, ut e reliquis plantis ipsam fundentibus , liquida dc odorata , larignae aut abiegnae similis, caeterisque prinstantior , lentiscina excepta. Matthiolus ad cap. 77. lib. I. Dioscoriadis. Eam Theophrastus ita descripsit. Matcrita Terebintho lenta. radices validae in profundo, atque in totum incorrupta haec arbos habetur; Flos oleae verum colore rufo; Folia circa unum pediculum , pleraque specie laurinorum , conjugatim quemadmodum sombo, quodque parte eXtrema acuminet, impar eXit : verum minus

angulata , quam Erbo , ambituque laurino similiora , & pinguia

cum universo fructu. Fert & ad nucis similitudinem quaedam con-mva ut ulmus; quibus bestiolae tanquam culices innascuntur. Fit in his resinosum quid lentumque : 1ed resina tamen non hinc I gitur , sed a ligno. Fruinis resinae copiam non mittit , sed manibus tantum aahaeret, & si non lavetur , postquam collectus est, inter se cohaerescit: cum vero lavatur , candidus probeque non maturus supe tat, niger subsidit. lib. 3. Hist. cap. I s. Hebraicum terebinthi nomen in Scripturis Sacris non reperio. Nec enim Miamasio Diuitiauo by Cooste

439쪽

DE ARBORI Eus CAP. XLV.

Dorcas, Zc in p aestas. Ipsum vero ' r generalius resinae nomen in terebinthi lacrymam transiit, quia inter Caeteras resinas omnes sibi primas vendiciat. Discorides cap. 'I. lib. I. Resinas omnes a te ait terebinthina, proxima huic lentiscina, deinde pinea ic abi gna. Plinius lib. 2o. cap. 2o. In oriente optimam tenuissimamque

terebinthi fundunt. Ibn Sina capite de grano viridi , qui fructus est terebinthi, hanc resinam caeteris praestare dicit, & post eam priamas tenere mastichen , quae est lentisci resim. Resolvitur resina ad vulnerum usus ic malagmata , oleo, in potiones amygdalis amaris. Natura ejus est, in medendo contrahere vulnera, purgare , discutere collcctiones. Plin. lib. I 4. cap. 2o. Asserebatur in Iudaeam ec AEgyptum nobilissima omnium ex Gilhaditide , flerem. 8: 22. An resina nihil est in Gilhado p an medicus nultas est ibi ' Ierem. 46: II. Asse de Gilhadem ct accipe resinam virgo , filia ε rapti : in vanum ad hibes multas curationes , emplastrum nullum prodest tibi , id est, vulnera accipies incunabilia et frustra cladem recuperaveris . Gen. 27: Σs.

Etiam coetus commeantium L aelitarum ferentes resinam veniebant ex

Gilhade. Et ech. I7. T ritico Minnitha urbis ad confinia Amm nitidis , qua septentrionem spectat, 'dic. II: 3I. panace , mel ingue ct oleo , ac resina , negotiabantur Judaei &Israelitae cis I ,rdanem, in nundinis Tyriorum. Licet igitur Gilhaditis resinae terebinthinae proventu abundarit, non tamen omnem gloriam abstulit Iudaicae. Ex Iudaea enim Josepho in donis misit Iacobus resinam , quae canticis terrae , id est , laudatissimis Iudaeae plantis annumerata Gen. 43:ar. Resina terebinthi , ut scribit Discorides , ex Anabia Petraea Gilcaditidi vicina desertur. Provenit etiam in Iudaea lib. I. cap. π6. Prope Quemctum Mamre stabat, Hieronymi aevo , Tcr

sinthus antiquissima. Distat, inquit, libro de locis Hebraicis, ab AElii , millisus circiter viginti duobus, Quercus Abraham , quae& Mamrae quercetum , usque ad Constantii Regis imperium momstrabatur , dc Mausbleum impraesentiarum cernitur. Cumque a n

stris jam ibidem Ecclesia aedificata sit, a mnctis in circuitu gentibus Terebinthus superstitiose colitur ; eo quod sub eo Angelos Α-braham quondam hospitio susceperat. Eu ebius lib. s. Demonstr. EVAEng. cap. 9. Usque in hunc diem , ab iis, qui vicini sunt, hic

Iocus tanquam sacer colitur, in honorem eorum, qui Abrahamo a paruerunt , & Conspicitur huc usque permanens Grebinthus. So-Lomen I lib. 2. cap. 4. Historiar. Mercatum , ait, sub illa Ter

440쪽

HIERO HYTICI PARS PRIOR

bintho quotannis institui selitum. Exponit etiam non sublestae fidei scriptor apud authorem Bibliothecie univerialis hanc de antia quissima prope Hierusolymam terebintho narrationem : Conspecta prope Hierusolyma fuit Terebinthus , quae inde a Christo nato ad nostra usque stetit tempora. Ante aliquot abhinc annos ab A thi pe quodam combusta fuit, incertum an incuria vel odio Christia norum. Quicquid horiam sit, inquit author, paucos post dies AEthiops cum universia familia miserrime periit. Nephus de Belgo

Dd. lis. s. p. 293'. Cernitur sinto ab Hebrone stadio arbor maxima Terebinthus , eamque memorant ab initio mundi creati nunc usque durare. Antiquior ergo fuerit ipsa Hebrone oppido , a cujus conditu Iosephus laudato loco duo millia & trecentos annos comis memorat , quam aetatem nulla arborum aequasse legitur , licet prodigiosa vitae spatia quaedam compleverint, quamm in numero Dpud Plinium memorata Oliva in Litermino , Africani prioris manu sata,& Lotus in Lucinae area, & altera in Vulcanali , sequaeva urbi, & cum ea aequalis Cupressias, circa suprema Neronis tempora prolapsa , & vetustior Urbe in Vaticano Ilex , 8c Platanus

Agamemnonis manu , dc quercus duae circa Heracleam ab Hercule faue, & Olympiae oleaster, ex quo primus Hercules coronatus est. lib. I 8. cap. 43. Sed redeo ad locum Ieremia 8: 22. An resina nihil .st in Glisad y an medicus nullus est ibi ' Secundum interpretes verba sunt Dei, deplorantis vel populum salutis suae curam tomere negligentem , vel acerrimi morbi , quo urgetur hic populus gravitatem. Theodoretus enim ita commentatur ; Medicos appellat Sacerdotes , & doctrinam spiritualem resinam figurate. Conqueritur ergo quod civitas perseveravcrit in delicto, nec poenitentiam re perit , cum tamen non deessent Sacerdotes , & praecepta legis. Sic etiam Hieronymus ; & a neutro dissentiens Co ejus : Sensus est allegoricus : Annon in populo Israelitico verbum Dei , verbum foederis, verbum consilii, verbum renovationis , Consilium Dei,

quod qui sequitur eflugit omne malum p An medicus non est in eo hoc est, Propheta & Doctor , qui eam animae medicinam dispenset, qui moneat, qui vigilet, qui instet , nec sinat homines psrire in sua ignorantia Z Quare igitur, si & opobalsamum est, &medicus est , non convaluit filia populi mei ' Significat eam esse

duritiem & coecitatem populi sui, ut nec medicos agnoverint, nec

medicina. uti voluerint, hoc est , di consilium bonum, & quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION