Ammiani Marcellini quae supersunt accedunt auctoris ignoti de imperatoribus excerpta

발행: 1835년

분량: 578페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

ita cognominatur: relatione speculatorum me eit, re

fertos opima barbaros praeda a Rhodopeis tractibus Prope Hadrianopolim revertisse: qui motu Imperato ris cum abundanti milite cognito, popularibus iungere festinant, circa Beroeam et Nicopolim ingentibus pra sidiis fixis: atque illico, ut oblatae occasionis maturitas postulabat, cum trecentenis militibus per singulos numeros Iectis, Sebastianus properare dispositus est, conducens rebus publicis aliquid sui promittebat acturiis. 3. Qui itineribus celeratis conspectus prope Hadrianopolim, obseratis vi portis iuxta adire prohibebatur: veritis defensoribus, ne captus ab hoste veniret et subornatus, atque contingeret aliquid in civitaris perniciem,quale per Actum acciderat Comitem: quo per fraudem Μagnentiacis militibus capto, claustra patefacta sunt Alpium Iuliarum. 4. Agnitus tamen, licet sero, Sebastianus, et urbem introire pedixiussus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, sequuta luce impetu clandestino erupit: vesper que intendente, Gothorum vastatorios cuneos propctnumen Hebrum subito visos, paullisper opertus aggeribus et frutectis, Obscura nocte muspensis passibus incompositos adgressus est: adeoque prostravit, ut Praster paucos, quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes: praedamque retraxit innum ram, quam nec civitas cepit, nec planities lata campo rum b. Qua causa percitus Fritigernus, et extimo- Scens, ne dux, ut saepe audierat, impetrabilis dispersos licenter suorum globos raptuique intentos ConSumeret, improvisos adoriens: revocatis omnibus prope

Cabylen oppidum cito discessit, ut agentes in regionibus patulis nec inedia, nec occultis vexarentur insidiis. 6. Dum haec aguntur in Thraciis, Gratianus docto litteris patruo, qua industria superaverit Alamannos, Pedestri itinere, praemissis impedimentis et sarcinis,iPse cum euediuore militiun manu Permeato Danu-

542쪽

bio, delatus Bononiam, Sirmium introiit: et quam iduum ibi.moratus, per idem numen ad Μartis castra descendit, febribus intervallatis adflictus: in quo tractu Alanorum impetu repentino tentatus, amisit

sequentium paucos.

XII. l. Iisdemque diebus exagitatus ratione gemina Valens, quod Lentienses compererat Superatos, quodque Sebastianus subinde scribens saeta dictis exaggerabat: e Μelanthiade signa commorit, aequbparare facinore quodam egregio adulescentem properans filium fratris, cuius virtutibus urebatur: ducebatque multiplices copias nec contemnendas, nec S gnes : quippe etiam veteranos iisdem iunxerat plurimos: inter quos et honoratio es alii, et Traianus procinctus est, paullo ante Μagister armorum. 2. Et quon tam exploratione sollicita cognitum est, cogitare hostes fortibus praesidiis itinera claudere, per quae commeatus necessarii portabantur: occursum est huic conatui competenter, ad retinendas opportunitates Rugustiarum, quae prope erant, peditibus sagittariis et equitum turma citius missa. 3. Triduoque proximo, cum barbari gradu incederent leni, et metuentes eruptionem per devia, quindecim millibus passuum a civitate discreti stationem peterent Νicen: incertum, quo errore, procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderunt, in numero decem millium esse firmantibus: Imperator procaci quodam calore perculsos iisdem occurrere sestinabat. q. Proinde agmine quadrato incedens prope suburbanum Hadrianopoleos Venit: ubi Vallo sudibus fossaque firmato, Gratianum impatienter opperiens, Richomerem Comitem domesticorum suscepit ab eodem Imperatore praemissum cum litteris, ipsum quoque venturum mox indicantibus. 5. Quarum textu oratus, ut praestolaretur Paullisper periculorum participem, neve abruptis discriminibus temere semet committeret solum: adhibitis

543쪽

in consilium potestatibus variis, quid facto opus esse deliberabat. 6. Et cum Sebastiano auctore quidam protinus eundum ad certamen urgerent: Victor nomino

Magister equitum, Sarmata, Sed cunctator et cautus, eadem sentientibus multis, imperii socium exspectari censebat: ut, incrementis eXercitus Gallicani adscitis, opprimeretur levius tumor barbaricus nanimans. T. Vicit tamen funesta Principis destinatio, et adulabilis quorumdam sententia regiorum: qui, ne paene iam partae victoriae sui opinabantur) consors fieret Gratianus, Properari cursu celeri suadebant. S. Et dum necessaria parabantur ad decernendum,

Christiani ritus presbyter sui ipsi adpellant) missus a

Fritigerno legatus cum aliis humilibus venit ad Principis castra: susceptusque leniter, eiusdemque ducturis obtulit scripta, petentis propalam, ut sibi suisque, quos extorres patriis laribus rapidi ferarum gentium exegere discursus, habitanda Thracia sola cum pecore omni concederetur et frugibus: hoc impetrato, Spon- dentis perpetuam pacem. 9. Praeter haec idem Christianus, ut conscius arcanorum et fidus, secretas alias eiusdem regis obtulit litteras, qui astu et ludificandi varietate nimium sollers, docebat Valentem quasi mox amicus futurias et socius, aliter se popularium saevitiam mollire non posse, Vel ad conditiones rei Romanae profuturas allicere, nisi subinde armatum iisdem iuxta monstraret Exercitum, et timore imperatorii nominis intentato, eos a pernicioso pugnandi revocaret ardore. Et legati, quidem ut ambigui frustra habiti discesserunt. 10. Exoriente vero aurora diei, quem quintum Iduum Augustarum numerus Ostendit annalis, signa praepropere commoventur, impedimentis et sarcinis Prope Hadrianopoleos muros cum legionum tutela congrua COIIocatis. Thesauri enim et principaliK λ inuae insignia caetera, cuni praefecto et Consistoria-

544쪽

nis ambitu moenium tenebantur. 11. Decursis itaque viarum spatiis confragosis, cum in medium torridus Procederet dies, Octavo tandem hostium carpenta cernuntur, quae ad speciem rotunditatis detornata digestaque eXploratorum relatione adfirmabantur. Atque, ut mos est, ululante barbara plebe ferunt et triste, Romani duces aciem struxere: et anteposito dextro cornu equitum primo, peditatus pars maxima subsidebat. 12. Cornu autem equitum laevum disiectis adhuc per itinera plurimis, summa dimicultate comductum properabat passibus citis. Dumque idem cornu nullo etiamtum interturbante extenditur, horrendo fragore sibilantibus armis, pulsuque minaci scutorum iterriti barbari, quoniam pars eorum cum Alatheo et Saphrace procul agens, et accita nondum Venerat, oraturos pacem misere legatos. 13. Eorum dum rilitatem despicit Imperator, ut firma fierent paciscenda, Optimates poscens idoneos mitti: illi de industria in cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos adfore iam sperabant: et miles fervor calcfactus aestivo, siccis faucibus commarceret relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret, iidem hostes urebant. Cui malo aliud quoque accedebat

exitiale, quod homines et iumenta cruciabat inedia

14. Inter quae Fritigernus callidus suturi coni

ctor, Martemque Pertimescens ancipitem, velut cud ceatorem unum e plebe suo misit arbitrio, impetens

nobiles quosdam et electos ad se propediem obsides mitti, imparidus ipse vim militarem laturus et necessaria. 15. Laudato probatoque formidati Ducis pro- . Posito, tribunus Equitius, cui tunc erat cura palatir credita, Valentis Propinquus, adsentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur. Quo renitente,

quia semel captus ab hostibus, lapsusque a Dibalto.

545쪽

verebatur eorum irrationabiles motus, Richomeres sosponte obtulit propria: ireque promiserat libens, puIchrum hoc quoque facinus et viro convenire existimans fortit iamque pergebat indicia dignitatis et nataliumidaturusJ. 16. Eo ad vallum hostile tendente, sagittarii et scutarii, quos Bacurius Hiberus quidam tunc regebat et Cassio, avidius impetu calenti progressi, iamque adversis connexi, ut immature proruperant, ita inerti discessu primordia belli foedarunt. 17. Hocque impedimento conatus intempestivi et Richomeris alacritas fracta est nusquam ire permissi, et equitatus G

thorum cum Alatheo reversus et Saphrace, Alanorum manu permista, ut fulmen Prope montes celsos excussus, quOSeun que accursu Veloci invenire eominus potuit, incitata caede turbarit. XIII. l. Cumque arma ex latere omni concuteremtur et tela, lituosque Bellona luctuosos inflaret, In clades Romanas solito immanius furens: cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt: et proelium flammarum ritu crescens,leITubat militum animos,confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum. 2. Deinde collisae in modum rostrorum navium acies, trudentesque se Vicissim, undarum specie mο- tibus sunt reciprocis iactitatae. Et quia sinistrum cornu adusque plaustra Ipsa accessit, ultra si qui tulissent suppetias) processurum: a reliquo equitatu desertum, multitudine hostili u

gente, sicut ruina aggeris magni oppressum atque deiectum est e steterunt improtecti pedites, ita concatervatis manipulis, ut Vix mucronem exserere, aut manus reducere quisquam posset. Nec iam obiectu lueris caelum patere potuit ad Pr0spectum, clamo- a mus resultans horrificis. Qua causa tela undique moditem vibrantia, destinata cadebant et noxia, quod nec

praevideri poterant nec caveild 3. Verum ubi effusi immensis agminibus barbari iumenta conterebant et

546쪽

viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxa- ri usquam poterat locus, et evadendi copiam constis patio densior adimebat: nostri quoque ultimo cadendi contemptu oecursantes rhiaeptis gladiis obtruncabant, et mutuis securium ictibus galeae perfringebantur atque Ioricae. q. Videreque licebat celsum fer Cia barbarum, genis stridore constrictis, succiso P plite aut abscisa ferro dextera, vel confosso latere, inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces: ruinaque confligentium mutua ac humo corporibus stratis, campi peremptis impleti sunt: et morientium gemitus profundisque Vulneribus transfixorum cum timore audiebantur ingenti. S. In hoc tanto tamque confusas rei tumultu exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis, neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis ii starum plerisque collisione adsidua, gladiis contenti, destrictis in consertas hostium turmas mergebant se, salutis immemores, circumsPectantes ademptum esse omne evadendi suffragium. 6. Et quia humus ricis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modisomnibus vitam impendere non inultam: adeo magno animorum robore oppositi incumbentibus, ut

etiam telis quidam propriss interirent. Atra denique

cruoris facie omnia conturbante, et, quocumque ερο inflexerant Oculi, acervis caesorum adgestis, Exanimata cadaveraFine parcimonia calcabantur. I. SoI-que sublimior decurso Leone ad domicilium caelestis . Virginis transiens, Romanos magis attenuatos in dia sitique confectos, etiam armorum gravantibus sarcinis exurebat. Ad ultimum incumbente barbarorum pondere acies inclinatae nostrorum, quod solum

Postremis malis habuere subsidium, incondite squaquisque poterat) vertuntur in pedes. 8. Dumque omnes dispersi per ignotos tramites cedunt, Imperator diris pavoribus circumsaeptus,

547쪽

paullatinique insiliens funerum moles, ad Lancearios confugit et Mattiarios: qui, dum multitudo tolerabatur hostilis, fixis corporibus steterant inconcussi. Eoque viso Traianus exclamat, spem Omnem absumptam, ni desertus ab armigeris Princeps saltem adventicio tegeretur auxilio. 9. Hocque audito Victor nomine Comes Batavos in subsidiis locatos haud procul ad Imperatoris praesidium raptim cogere ProPerans, cum invenire neminem posset, gradiens retris discessit: parique modo Richomeres Periculo semet exemit, et Saturninus.

harbari nostros, iam linquente venarum calore torpentes: qudrum aliqui percussoribus cadebant incertis, nonnulli ponderibus solis urgentium obruti, ici que suorum aliqui trucidati: nec enim saepe retibtentibus cedebatur, aut parcebat cedentibus quisquam.

neces , cruciatus vulnerum non ferentes: cum quibus aggeres quoque equorum constrati cadaveribus campos implerunt. Diremit haec numquam pensabilia damna quae magno rebus stetere Romanis) nullo splendore lunari nox fulgens.

Imperator, ut opinari dabatur neque enim vidisse se quisquam vel praesto fuisse adseveravit) sagitta perniciose saucius ruit: spirituque mox consumpto decessit, nec postea hepertus est usquam. Hostium enim Paucis, spoliandi gratia mortuos per ea loca diu versatis, nullus fugatorum vel accolarum illuc adire est ausus. 13. Simili clade Caesarem accepimus Decium, dimicantem cum barbaris acriter, equi lapsu prostratum, quem serventem retinexe non viavit, abiectumque in paludem, nec emergere potuisse nec inveniri. 1 . Alii dicune Valentem animam non exhalasse confestim, Sed cum

indidatis et spadonibus paucis Proye ad agrestem

548쪽

casam relatum secunda contignatione fabre munitam, , dum fovetur manibus imperitis, circumsessum ab hostibus, qui esset, ignorantibus, dedecore captivitatis 'exemptum. 15. Cum enim oppeSsulatas ianuas perrumpere conati, qui sequuti Sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi amitterent copiam, congestis stipulao fascibus et lignorum, flamma ue supposita, aedifi-eium cum hominibus torruerunt. 16. Unde quidam de Candidatis pec fenestram Iapsus, captusque a barbaris prodidit factum, et eos maerore adflixit, in gna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem

non cepere superstitem. Is ipse iuvenis occulte postea reversus ad nostros, haec ita accidisse narravit.

I. Rari. clade recuperatis Hispaniis, Scipionum alterum cremata turri, in quam confugerat, absumptum incendio hostili comperimus. Illud tamen certum est, nec Scipioni, nec Valenti sepulturam, qui supremitatis honor est, contigisse. 18. In hac multiplici virorum illustrium clade Traiani mors eminuit, et Sebastiani: cum quibus XXXV. oppetivere tribuni Vaeantes, et numerorum Rectores, et Valerianus atque Equitius: quorum ulter stabulum, alter curabat palatium. Inter hos etiam Ρromotorum tribunus Potentius cecidit in primaevo aetatis flore, hono cuique spectatus, meritis Ursicini patris Μagistri quondam armorum luisque commendabilis. Conis statque vix tertiam avasisse exercitus partem. 19. Nec ulla annalibus praeter Cannensem pugnam ita ad interiaecionem res legitur gesta, quamquam Romaninliquoties reflante Fortuna fallaciis Ius1 bellorum iniquitat, cesserunt ad tempus: et certamina multa fabulosae neniae flevere Graecorum. XIV. 1. Periit autoni hoc exitu Valens, quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quatuor imperasset et decem parvo minus. Cuius bona muliis

549쪽

gnita dicemus et vitia. 2. Amicus fidelis et firmus, ultor acer ambitionum, severus militaris ot civilis disciplinae corrector: pervigil semper et anxius, ne propinquitatem eius praetendens altius semet ferret: erga deferendas potestates vel adimendas ninum ardua: Provinciarum aequissimus tutor; quarum singulas ut domum propriam custodiobae Indemnest tributorum onera studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta, in adaerandis reliquorum debitis non molestus; furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus asper et vehemens. Nec sub alioΡrin- cipe in huiusmodi negotiis, melius secum actum essa meminit Oriens. 3. Super his omnibus liberalis erat cum moderatione: cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sumciet poni. Ut sunt in palatiis non - ulli alienarum rerum aridi, si qui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magnu iustorum iniustorumque distinctione contradictori copia servata, donabat ei, qui pelierat, tres Vel quatuor alios absentes aliquoties impo- iratorum participes iungens: ut castigatius agerent inquieti, lucra, quibus inhiabant, hoc minui commen-lo cernentes. 4. Super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit, vel a primis

instruxit auspiciis sne sim longior taceo, rebus ipsis

id apertius monstrare concedens. Haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo uno eius vitia Pe

curramus.

5. Μagnarum opum intemperans adpetitor, Iaborum impatiens, duritiamque magis adsectans immatanem, in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec belli is, 1ἱeo liberalibus studiis eruditus: alienis gemitibus libentervimolumenta fructusque conquirens, tuncque magis intolerabilis, cum incidentia crimina ad contemptam vel laesam Principis amplitudinem trahens, in sanguinem saeviebat et dispendia locu pistum. λ Illud quoque ferri uon poterat, quod, omn.

550쪽

VAL. GRATIAN. ET VALENT. Ir. 3 8. 543

Iegibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut Iectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur: iniuriosus alias et iracundus et criminantibus sine disserentia veri vel falsi facillime patens iquae vitiorum labes etiam in his privatis quotidianisque rationibus impendio est forinidanda. . Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi

unius obstructa, sed ita, ut non eminus adpareret: figura bene compacta membrorum, Staturae nec procerae, nec humilis, incurris cruribus, exstantequo

mediocriter ventre.

8. Haec super Valente dixissa sussciet, quae Vera esse aequalis nobis memoria pleno testatur. Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripο- dis, quem movisse Ρatricium docuimus et Hilarium, tres v rsus illos satidicos comperisset, quorum ulti

ut erat inconsummatus et rudis, inter initia 'contemnebat: processu vero luctuum maximorum abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo oppido superpositum montem Μimanta, et Homerum scripsisse et Tullium doctis referentibus audiebat. 9. Denique post interitum eius discessumque hostilem, prope locum, in quo cecidisse existimatus est, Inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis adfixus incisis literis Graecis, sepultum ibi nobilem quemdam Mimanta veterem indicabat xV. l. Post exitialem pugnam, cum iam tenebris nox terras implesset, hi, qui superfuere, dextra pars, alii laeva vel quo metus traxerat, ferebantur, quisque proximos quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant , occipitiis propriis ferrum arbitrantes haerere. Audiebantur tamen, licet Iongius, eiulatus miserabiles resictorum, singultusque morientium, et vulneratorum cruciabiles fletus.

SEARCH

MENU NAVIGATION