Ammiani Marcellini quae supersunt accedunt auctoris ignoti de imperatoribus excerpta

발행: 1835년

분량: 578페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

dam secretis praestituto tempore discernentes, ape te, quid protendatur, norunt. 25. Serritus quid sit ignorabant, Omnes generoso semine procreati: iudicesque etiam nunc eligunt, diuturno bellandi usu spectatos. Sed ad reliqua textus propositi revertamur. IIL 1. Igitur Hunni pervasis Alanorum regionibus, quos Greuthungis confines Tanaitas Consuetudo nomina fit, interfectisque multis et spoliatis, reliquos Si hi concordandi fido pacta iunxerunt: eisque adiunctis, confidentius Ermenrichi late patentes et ubereRPagos repentino impetu perruperunt, bellicosissimi regis, et per multa variaque fortiter facta vicinis nationibus sormidati. 2. Qui vi subitae procellae perculsus, quamvis manere fundatus et stabilis diu conatus est, impendentium tamen diritatem augente vulgatius fama, magnorum discriminum metum Voluntaxia morte sedavit. 3. Cuius post obitum rex Vithi miris creatus restitit aliquantisper Alanis, Hunnis aliis fretus, quos mercede sociaverat partibus suis. Ve-Tum Post multus, quas pertulit clades, animam effudit in proelio, Vi superatus armorum. Cuius parvi filii Viderichi nomine curam susceptam Alatheus tuebatur et Saphrax, duces exerciti et firmitate pectorum

Noti: qui cum tempore arcto praeventi abierissent fiduciam repugnandi, cautius discedentes ad am nona Dan ustum pervenerunt, inter Histrum et Borysthonem per camporum ampla spatia dimitentem. 4.

Haec ita praeter spem accidisse doctus Athanaricus Theruingorum iudex sin quem, ut nute relatum est, ob auxilia missa Procopio dudum Valens commoverat signa) stare gradu fixo tentabat, surrecturus in dres, Si ipse quoque lacesseretur, ut caeteri. 5. Castris denique prope Danasti margines ac Greuthungorum Vallem longius opportune metatis, Munderichum ducem postea limitis per Arabiam, cum Lagarimano et optimatibus aliis adusque vicesimum lapidem misit,

522쪽

hostium speculaturos adventum, ipse aciem nullo turbante tuteri in struens. 6. Verum Iunge aliter, quum Tobatur, evenit. Hunni enim ut sunt in coniectura sagaces) ni ultitudinem osse longius aliquam suspieuti, Pi'aeterniissis quos , id erant, in quietem tamquam niti-bi Obstulite compositis, rumpente noctis tenebras luna vado fluminis peneti ato, id quod erat potissimum

legorunt: et veriti, ne Praecursorius index procul agentes absterreat, Athanaricum ipsum ictu petivere veloci. I. Eumque Stupentem ad impetum primum,nmissis quibusdam suorum, coegerunt ud effugia pro- Perare montium praeruptorum. Qua rei novitat maioreque Venturi pavore constrictus, a superciliis Gerasi numinis adusque Danubium Taifalorum terras praestringens, muros altius erigebat: huc lorica diligentia celeri consummata, in tuto locandum securitatem suam existimans et salutem. 8. Dumque em-cax opera suscitatur, Hunni passibus eum citis urgebant: et iam Oppresserant adventantes, ni graVati Praedarum onere destitissens. Fama tamen late serpente per Gothorum reliquas gentes, quod inusitatum antehac hominum genus modo ruens ut turbo montibus celsis, ex abdito sinu coortum adposita quaeque convellit, et corrumpit: populi pars maior, quae Athanaricum attenuata necessariorum Penuria deseruerat, quaeritabat domici tum remotum ab omni notitia barbarorum, diuque deliberans, quas eligeret sedes, cogitavit Thraciae receptaculum gemina ratione sibi convenientius, quod

et caespitis est feracissimi, et amplitudine fluentorum Histri distinguitur a barbaris, patentibus iam peregrini fulminibus Μυtis: hoc quoque idem residui velut mente cogitavere communi.

IV. l. Itaque duce Alavivo ripaq occupavere Da-

523쪽

516 AMMIANI MARCELLINI XXXI, .

nubii: niissisque Oratoribus ad Valentem, suscipi soliumili prece poscebant, et quiete 34cturos se pollicentes, et daturos, si res flagitasset, auxilia. 2. Dum

aguntur haec in externis, uovos maioresque Solitis caesus versare gentes Arctoas, rumores terribiles disruderunt: per omne, quidquid ad Pontum a Marcomannis praetenditur,. t Quadis, multitudinem barbaram abditarum nationum vi subita sedibus pulsam, circanunt en Histrum vagari cum caritatibus suis disseminantes. 3. Quae res adspernanter a nostris inter initia ipsa accepta est, hanc ob causam, quod illis tractibus non nisi pei acta aut sopita audiri procul agentibus consueverunt bella. g. Verum pubescente ianindo gestorum, cui robur adventus gentilium addiderat legatorum, precibus et obtestatione petontium citra numen suscipi plebem extorrem: negotium lactitiae fuit potius, quam timori, eruditis adulatoribus in maius sortunam Ρrincipis eXtollentibus: quod ex ultimis terris tot tirocinia trahens ei nec opinanti Osset ret, ut collatis in unum suis et alienigenis viribus invictum haberet exercitum, et pro militari supplemento, quod provinciatim annuum pendebatur, thesauris

accederet auri cumulus magnus. 5. Hacque spe mittuntur diversi, qui cum Vehiculis plebem transferant truculentam. Et ianvubatur Opera diligens, ne qui Romanam rem eversurus derelinqueretur, Vel quassatus morbo Ietuli. Proinde permissu Imperatoris transeundi Danubium copiam colendi quo adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, ' navibus ratibusque et ca alis arborum alveis agminatim impositi: atque per amnem longe omnium dimoillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, Ob denissitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam ct natare conati, hausti sunt plures. 6. Ita turbido instantium studio orbis Romani per- nicies ducebatur. Illud sane neque obsnurum est nB

524쪽

que incertum, infaustos transvehendi barbaram plebem ministros, numerum eius comprehendere calculo saepe tentantes, conquievisse frustratos: quem qui scire velit ut eminentissinius memorat vates) Lil,yei velit aequoris idem discere, quam multa Zephyro truduntur harenae. I. Reviviscant tandem memoriae veteres, Medicas acies ductantes ad Graeciam: qua idudum Hellespontum oecupantes, et discidio quodam fabrili maris, ubi montonis ' pede quaesitum exponiunt et turmatim apud Doriscum exercitus recensentur, concordante omni posteritate ni fabulosae sunt Iectae. 8. Nam postquam innumerae gentium muli, tudines per provincias circumfusae, pandentesque se in spatia ampla camporum, regiones Omnes et Cuncta applevere montium iuga, fides quDque vetustatis recenti documento firmata est. Et primus cum Alari-VO suscipitur Fritigernus, quibus et alimenta pro temporo et Subigendos agros tribui statuerat Imperator.

atque, ut Aetnaeas favillas armatorum agmina diffundonio burbaava; cum difficiles necessitatum articuli correctores roi militaris poscerent nilquos claritudine gesturum rerum notissimos: quasi laevo quodam numine diligente, in unum quaesiti potestatibus praosuero castrensibus homines maculosi: quibus Lupicinus antistabat et Maximus, alter per.Thracias Comes, dux nitor exitiosus, ambo aemulae temeritatis. 10. Quorum insidiatrix uviditas materia malorum omnium suit. Νam sui alia omittamus, quae memorati, vel certe sinentibus iisdem alii perditis rationibus in commeantes peregrinos adhuc innoxios deliquerunt) illud dicetur quod nec apud sui periculi iudices absolvere ulla poterat venia) tristo et inauditum. l. Cum traducti barbari victus inopia vexarentur, turpe commercium duces invisissimi cogitarunt: et

quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes,

525쪽

pro singuIis dederunt mancipiis, inter quae set filiiJuvoti sunt optimatum.12. Per hos dies interea etiam Vithericus Greuthungorum rex cum Alatheo et Saphrace, quorum a bitrio regebatur, itemque Farii Obio, propinquans Histri marginibus, ut simili susciperetur humanitate obsecravit Imperatorem legatis propere missis. 13. Ruibus, ut communi rei conducere videbatur, repudiatis, et quid capesserent anxiis: Athanaricus paria

pertimescans abscessit, memor, Valentem dudum cum foederaretur concordia despeXisse, adfirmantem SQ religione devinctum, ne calcaret solum aliquando RO- manum, hacque causatione Principem firmare pacem in medio flumine coegisser quam simultatem veritus ut adhuc durantem, ad Caucalandensem locunt altitudine silvarum inaccessum et montium, eum suis omnibus declinavit, Sismatis inde extrusis., V. 1. At vero Theruingi iamdudum transire pedimissi, prope ripas etiamtum Vagabantur, duplici impedimento. adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa nec victui congruig sunt adiuti, et tenebantur consulto, nefandis nundinandi commerciis. 2. Quo intellacio, ad perfidiam instantium malorum subsidium vertendi mussabant: et Lupicinus, ne iam deficerent, pertimescens, eos admotis militibus adigebat

ocius pioficisci 3. Id tempus Opportunum nacti Grethungi, cum alibi militibus occupatis, navigia ultro citroque discurrere solita transgressum eorum prohibentia quiescere prospexissent, ratibus transiere male contextis, castraque a Fritigerno locavere longiss*me. 4. At ille genuina praevidendi sollertia venturos muniens casus, ut et imperiis obediret et regibus validis iungeretur, incedens segnius, Marcianopolim tarde Pervenit itineribus lentis. . Ubi aliud accessit atroci iis, quod arsuras in commune exitium faces suriales ac-

526쪽

VAL. GRATIAN. ET VALENT. II. 376. 519

cendit. 5. Alavivo et Fritigerno ad convivium corrogatis, I .upicitius ab oppidi moenibus barbaram plebem opposito milite procul arcebat, introire ad Comparanda victui uecessaria, ut ditioni nostrae obnoxiam e. Concordem, per precos adsidue postulantem: ortis- quo maioribus iurgiis inter habitatores et Vulitos, adusque necessitatem Pugnandi est ventum. Et ratique nerius barbari, cum necessitudines hostiliter rapi sentirent, spoliarunt interfectam militum manum. 6. Quod accidens idem Lupicinus latenti nuntio doetus, dum in nepotali mensa ludicris concrepantibus diu discumbens vino marcebat et somno: futuri coniiciens exitum, satellites omnes, qui pro praetorio honoris et tutelae causa duces praestolabantur, occidit. T. Hocque populus, qui muros obsidebat, dolenter accepto, ad irindictam detentorum regum, ut opinabatur, paullatim augescens, multa minabatur et saeva. Utque erat Fritigernus expediti consilii, veritus,

ne teneretur Obsidis vice cum caeteris, exclamavit,

graviore pugnandum exitio, ni ipse ad leniendum

vulgus sineretur eXire cum sociis r quod arbitratum humanitatis specie ductores suos occisos, in tumultum exarsit. Hocque impetrato egressi Omnes, exceptique cum plausu et gaudiis, adscensis equis evolarunt, moturi incitamenta diversa bellorum. 8. Haec ubi fama rumorum nutrix maligna dispersit, urebatur dimicandi studio Theruingorum natio omnis: et inter metuenda multa, periculorumque Praevia maximorum, vexillis de niore sublatis, auditisque triste sonantibus classicis, iam turmae praedatoriae concursabant, pilando villas et incendendo, vastisque cladibus, quidquid inveniri poterat, permiscentes. 9. Adversus quos Lupicinus, properatione tumul- . tuaria coactis militibus, temere magis quam consulte Progressus, in nono ab urbe milliario stetit paratus ad decernendum. Barbarique, hoc contemplato, globoa

527쪽

520 AMMIANI MARCELLINI XXXI, S

irrupere nostrorum incautos, et parmas suppositis corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gla- .djis: furoreque urgente cruento, et tribuni et pler que pars armatorum periere signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum inventus, ut connis gentibus aliis proriperet ipse semet in sugam, urbem cursu concito petiit. Post quae hostes armis induti

Romanis, nullo vetante Ver varia grassabantur.

10. Et quoniam ad has partes post multiplices Ventum est actus, id lecturos si qui erunt umquam) obtestamur, ne quis u nobis scrupulose gesta vel numerum exigat peremptorum, qui c6mpreliendi nullo ge- nere potuit. Suniciet enim, veritate nullo velata mendacio , ipsas i erum digerere summitates et cum expli candae rerum niemoriae ubique debeatur integritassida. 11. Negant antiquitatum ignari tantis malorum tenebris obfusam aliquando suisse rem publicam, sed

falluntur malorum recentium stupore confixi. Νamque, Si Superiores Vel recens praeteritae evolvantur aetatos, tales tantque instes rerum motus saepe contigisse monstrabunt. 12. Inundarunt Italiam ex abditis Oceani partibus Teutones repente cum Cimbris: sed post inflictas rei Romanae cladhs immensas, ultimis proeliis per duces amplissimos superati, quid potestas Martia de habitu prudentiae valeat, radicitus exstirpati discriminibus didicere supremis. 13. Marco itidem moderante Iniperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores immensos, post ' eri urbium captarum et direptarum et pessimi ' concitas proratoris ' interitus, partes eorum exiguas reliquisset intactas. 14. Verum mox post calamitosa dispendia res in integrum sunt restitutae: hac gratia, quod nondum solutioris vitae moblitie sobria vetustas infecta, nec ambitiosis mensis,

nee flagitiosis quaestibus inhiabat: sed unanimanii ardore summi et infimi inter sexongruentes, ad Sye

528쪽

VAL. GRATIA N. ET VALENT. II. 3 6. 52 I

closam pro re publica mortem, tamquam ad portum aliquem tranquillum properabant et placidum.11. Duobus navium millibus perrupto Bosporo eastioribus Propontidis Scythicarum gentium catervae transgressae, ediderunt quidem acerbas terra marique

strages: sed amissa suorum parte maxima reVerterunt. 16. Ceciderunt dimicando cum barbariis Imperatores Decii, pater et lilius. Obsessae Pamphyliae eivitates, insula. populatae complures; inflammata Macedonia: Oninis diu multitudo Thessalonicam circumsedit, itidemque Cyzicum. Anchialos capta, et tempore eodem Νicopolis, quam indicium victoriaocontra Dacos Traianus condidit Imperator. 17. Post

clades acceptas illatasque multas et saevas, Exinsa est

Philippopolis, centum hominum millibus nisi finguntunnales) intra moenia iugulatis. Vagati per Epirum

Thessaliamque et omnem Graeciam licentius nostes externi r sed adsumpto in imperium Claudio glorioso ductore, et eodem honesta morte praerepto, per Aurelianum acrem virum et severissimum noxarum ultorem pulsi, per longa saecula siluerunt immobiles rnisi quod postea latrocinules globi vicina cum sui exitio rarius incursabant. Verum ea Persequar, unda diverti. VI. l. Hoc gestorum textu circumlato nuntiis densis, Sueridus et Colias, Gothorum optimates, cum hopulis suis longe ante Suscepti, et curare apud Hadrianopolini hiberna dispositi, salutem suam ducentes antiquissimam Omnium, Otiosis animis accidentia cuncta contuebantur. 2. Verum Imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt an Hellespontum, viaticum, cibum, biduique dilationem tribui sibi sino tumore poscebant. Quod civitatis magistratus serens indigne succensebat enim iisdem ob rem suam in suburbanis vastatam imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est multitudo, produ

529쪽

ctam in eorum armavit exitium: iussisque bellicum canere buccinis, ni abirent oςius, ut statutum est, pericula omnibus minabatur extrema. 3. Quo malo praeter spem Gothi perculsi, et concito quam considerat a civium adsultu perterriti, steterunt immobiles: Iaceratique ad ultimum detestatione utque conviciis, et tentati missilium iactibus raris, ad defectionem eruispere confessam: et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno iunxerunt semet ut morigeri socii, urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant. In qua dissscultate diutius positi, passiyi et promiscue ruebant: eminensque aliquorum audacia peribat inulta, niuitique sagittis et rotatis perfundas lapidibus . interibant. q. Tunc Fritigernus frustra cum tot cladibus colluctari homines ignaros Obsidendi contemplans, relicta ibi manu sumciente, ire negotio imperfecto suasit, Pacem sibi esse cum parietibus memorans, suadensque, ut populandas opimas regiones et uberes absque discrimine ullo, vacuas praesidiis etiamtum adorirentur. 5. Laudato regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium em-cacem, per Thraciarum latus Omne dispersi caute gradiebantur, dediticiis vel captivis vicos uberes ostendentibus, eos praecipue, ubi alimentorum reperiri s eias dicebatur: eo maNime adiumento, practier genui nam erecti fiduciam, quod confluebat ad eos in dies ex eadem gente multitudo, dudum a mercatoribus venumdati, adiectis Plurimis, quos primo transgressu necati inedia, vino exili vel panis frustis mutavero viis Iissimis. 6. Quibus accessere Sequendarum auri venarum periti non pauci, Vectigalium.Porserro posse

non sum cientes sarcinas graves: susceptique libenti consensione cunctorum, magno usui iisdem fuere

iguota peragrantibus Ioca, conditoria frugum occulta

530쪽

et latebras hominum et receptacula' secretiora munis strando. T. Nec quidquam nisi inaccessiam et do-vium, praeeuntibus iisdem mansit intactum. Sine distantia enim aetatis Vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant: abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis, raptae sunt

matres, et viduatae maritis coniuges ante OCUlias caesis, et puberes adultique Pueri per parentum cadavera tincti sunt. 8. Senes denique multi, nd satietatem vixi sye clamantes, P0St amissas opes cum speciosis seminiq, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium, ducebuntur eXtorreS.

VII. l. Haec ex Thraciis magno maerore necepta Valentem Principem in sollicitudines varias distraxerunt. Et confestim Victore magistro equitum misso ad Persas, ut super Armeniae statu pro captu rerum componeret impendentium: ipso Antiochia protinus egressurus, ut Constantinopolim interim peteret, Profuturum praemisit et Traianum, ambo rectones, anhelantes quidem ullius, sed imbelles. 2. Qui.cum ad loca venissent, ubi Particulatim perque furia magis et latrocinia multitudo minui deberet hostilis, ad id, quod

erat perniciosum, intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere Vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Marti a saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos. 3. Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies Valeret indomita, truso hoste ultra Aemimontis abscissos scopulos faucibus insedere praeruptis, ubi barbaros locis inclusos, nusquam reperientes exitum diuturna consumeret fames, et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis advenistantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit

SEARCH

MENU NAVIGATION