Q. Curtii Rufi De rebus gestis Alexandri Magni, historia

발행: 1728년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

suit . Namque ut supra dictum est in imber

violentius , quam alias iussis 3 campos lubricos , dc inequitabiles fecerat i gravesque, de propemodum immobiles currus illuvie, &.vo. raginibus haerebant. Contra Alexander , e pedito, ac levi agmine strenue invectus est. Scythae, & Dahae primi omnium invasere Imdos Perdiceam deinde cum equitibus in dextrum cornu hostium emisit. Jam undique pugna se moverat, cum ji, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum rati , inusis habenis in medium discrimen ruere coeperunt. Anceps id malum utrisqtie erat. Nam di Mace. donum pedites primo impetu obterebantur, di per lubrica , atque invia immissi cunus e cutiebant eos, a quibus regebantur . Aliorum turbati equi non in voragines modo, lacunahque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula . Pauci tamen hostium tenus exacti P

netravere ad Porum, acerrime pugnam cientem p is ut dissipatos . tota acie eurrus vagari sine rectoribus vidit, proximis amicorum dis tribuit elephantos. Post eos posuerat pedites, ac sagittarios tympana pulsare solitos. Id pro

Cantu tubarum Indis erat : nec thiepitu eorum smovebantur, olim ad notum sonum auribus

mitigatis . Herculis simulacriim agmini peditum praeserebatur. Id maximum erat bellant, bus incitamentum ι Sc deservisse gestantesm, litare sagitium habebatur . Capitis enim sam xerant poenam jis. qui ex acie non retulissent, metu, quem ex illo hoste quondam conceperant, etiam in religionem, venerationemque ConVerso. Macedonas non belluarum morio ,stii etiam ipsius Regis aspectus parumper inhi- Uait. Belluae dispositae inter armatos speCiem

372쪽

LIBER VIII.

turrium procul secerant. Ipse Porus humane magnitudinis propemodum excesserat formam. Magnitudini Pori adjicere videbatur bellua , qua vehebatur, tantum inter caeteras eminens, quantum aliis ipse praestabat. Itaque Alexander contemplatus & Regem, & agmen Indorum,

Wandem, inquit , par animo meo perieulum video . Cum bsiis simul, ct eum egregiis viris res est. I tuensque Coenum, Cum ego, inquit, Ptolemaeo , Ferdiceaque , ct Hephaesione comitatus, in laevum Bostium cornu impetum feers, viderisque me in medio ardore eertaminis, 'se dextrum mονe,ct turbasis signa infer. Tu, cAntigone , ct tu, Leonate, o Tauron, iniehimini in mediam aciem, o urgebiiis frontem . Nastae nostrapraelongae , o validae, non alias magis, quam adversus bialuas , rectoresque earum usui esse poteruns. Deturbate eos, qui πα- Auntur , ct ipsas eo Odite. -neeps genus auxilii est, ct in fuοι acrius furis. In hostem enim imperio, in suos pavore agitur. Haec eloquutus, concitat

uum primus. Iamque ut destinatum erat invaserat ordines hostium, cum Coenus ingestivi in laevum cornu invehitur . Phalanx quoque in mediam Indorum aciem uno impetu pror vit . At Porus , qua equitem invehi senserat, helluas agi jussit. Sed tardum, & pene immobile animal, equorum velocitatem aequare non poterat. Nec sagilitarum quidem ullus erat Ba haris usus. Quippe longas, sc praegraves, nisi prius in terra statuerent arcum,haud satis aptek& commode imponunt a tum humo lubrica, Mob id impediente conatum, molientes ictus . celeritate hostium occupabantur. Ergo spreto Regis .imperio quod sere fit, ubi turbatis crius metus, quam Dux imperare coepit totidum erant Imperatores,quot agmina erraba .

Allus

373쪽

Alius iungere aciem, alius dividere, stare imbdam, de no Mir circumvehi terga hostium j bebant. Nihil in medium consulebatur. Porus iramen cum pauciS, quibus metu potior fuerae

pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit. elephantosque ante agmen suorum agi ju- lbet. Magnum belluat iniecere terrorem ins uia itusque stridor non equos modis, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque, ordinesque

turbaverat. Iam sugae cireunspiciebant locutra paulo ante viliores, cum Alexander Agrianos o& Thracas laviter armatos, meliorem concursatione, quiri cominus militam, emisit in belluas. Ingentem ii vim telorum injeeere di eleri phantis, Si regentibus eos . Phalanx quoque instare constanter territis copiis . Sed quidam vidi is persequuti . helluas in sem irritavere vulneribus. Obtriti ergo pedibus rarum, em ris . ut parcius mstarenn, suere documentum . Praecipue terribilis illa facies erae, eum manu arma, virosque corriperepsiae super se regentubus traderent. Anceps ergo pugna nunc aequem

tium, nune fugientium Hephantos, in multum diei varium certamen extraxit. donec securi,

bas id nanque genus auxilii prsaratum erat)Pedes amputare c perunt . Copida vocant gladios leviter ovatos .islcibus imitςs,queis ah petebant helluatum manus . Nec qiacqumis exp tum non moytis modo, sed etiam in ipsi imorte novi suppIicis timor omittebat. Erg. e Iephanti vuIneribus . tandem fatigati, suos impetu sternufit; & qui rexerant eos ,stnecipitauin terram ab ipsis.obterebantur . Itaqueri rem rum modo magis pavidi, qu3m in i , usira Dciem exigebantur; cum Porus destitutus a pia

374쪽

sos ex elephanto suo coepit ingerere. Multisque eminus vulneratis, expositus ipse ad ictus und que , petebatur. Novem jam vulnera hinc temgo, illinc peetore exceperat : multoque sanguine profuso, languidis manibus magis elapsa, quam excun tela mittebat. Nec segnius bellua instincta rabie nondum saucia, invehebatur o dinibus , donec rei tor belluae Regem conspexit fluentibus membris, omissisque armis vix compotem mentis. Tum belluam in fugam concitat, sequente Alexandro . sed equus ejus multis vulneribus conωssus, defieiensque procubuit. posito magis Rege, quam essum. Itaque, dum e quum mutat, tardius insequutus est . Ititerim frater Taxilis Regis Indorum praemissus ab

lexandro, monere eoepit Porum, ne ultima experiri perseveraret , dederetque ori . At ille, quanquam inhaustae erant vires, defici batque, sanguis, tamen ad notam ν cem excitatus, O inquit ρ telum quod unum sortε non essuxerat, contorsit in eum, quod per medium pectus penetravit ad tergum. Hoc ultimo virtutis opere edito ς fugere aerius coepit. Sed elephantus quo 'e, oui multa exceperat tria, deficiebat. Itaque sistit fugam, M.

ditemqtie sequenti hosti Oiscit. Iam Alexa

der consequutus erat, & pertinacia Pori cogni t ea, vetaba presistentii is paci . . Erro undique δὶ in pedito; do is ipflam Porum tela congestat sunt , queis tandem gravatus, labi ex bellua es s pit. Indus, qui elephantum regebat, descendeare eum ratus, more solito elephantum procumbere jussit in genua. Qui ut is submisit, exteri quoque cita enim instituti erant) demisere cor, pora in terram. Ea re. dc Porum, de caeteros ub

375쪽

Q. CURTII 'ctoribus tradidit. Rex spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, jussit, de qui Urahe- irent loricam, vestemque, concurrere, cum bellua dominum tueri,&ipoliantes cepit appetere, levatumque corpus eius rursus dorso sito imp nere. Ergo telis undique obruitur, confossi que eo, in vehiculum Porus imponitur. Quem l Rex ut vidit allevantem oculos. non odio, sed miseratione commotus, malum, inquit,

mentia re coegit, rerum mearum cognita fama, beLιi forinnam expinis, , eum Taxiler esset in deditos le timentiae meae tam popinquum tibi exemplum ' lat ille, inquit, respondebo

ea libertate, quam interrogando fecisti. I seminem

me fortiorem σὲ eensebam . Meas enim noveram vires , nondum expertus suas . Fortiorem e te ,

belli docuit evenius. Sed ne Fe qmdem parum felix sum, secundus tibi. Rursus interrogatus , quid ipst ridiorem statuere; debere censeret, D Od hic, inquit, dies tibi suavit, qvo expertuse , quam caduea felicitas besset Plus monendo Profecit, quam si precati .esset a Quippe magnitudinem animi ejus interritam , ac ne seri ua quidem infractam, non misericordia modo,

sed etiam honore incipere dignatus est grum curavit haud secus , quam si pro ipsis p

gnasset, confirmatum , contra spem omnium, in amicorum numerum rece t οῦ mox donavit

ampliore Regno, quam renuit. Nec saue quisquam ingenium ejus solidius, aut constantius habuit,quam admirationem verae laudis,& Τl riae . Simplicius tamen famam aestimabat in hoste . Quippe a sitis credebat magnitudinem suam destrui posse, eandem elariorem sor quo majores sirissent, quos ipse vicisset. . l

376쪽

I 2 teriorem Indiam , victis passim genti

bus , peragrat. Classem parat . Ingenies insaltibus serpentes, ct rhinocerotas reperit. Canes miro ingenio pro munere acciapis . Hortatur militem ad futura bella fuscipienda; miles abnuit. Genus pro mi litucausam QIt. dat manus votis exerciatus s aras finium, quos attigerat, monumentum ponit. Coeni mors . Nἱcaeam, Bu- ecphalam urbes condit. Supplementum mia

litum ἡ Graecia accipitc Per flumen Acemnem portat copias, Oceanum aditurus . Ad Soblos Herculis polioritatem pervenit. Oxydracas, σ Mallos expugnat. Miles inseditionem rursus vertitur , quam sodal x . In oppido Osdracarum ultimum vitae discrimen adiis agroque tandem oripitur . Oppidum excinditur. sex curatur . Amiaci hortantur , ne deinceps se tantis discrimἰ- ῶbus objiciat, ab illius visa pendere vitam omnium. R pondet Alexander, O gloria Rudium insiRmm praesefert. GraecI Coloni circa Bactra, ct Scythas, relictis coloniis, C patriam abeunt. Legatos duarum gentium se dedentium audit . DioxInus athleta provocatoram vincit, deinde seipsum in

ter r

377쪽

mittunt, alia vi subiguntur. Ptolemaepvuianus , periculum , curatio. Classistiore

fluminis ad Oceanum insens disertaen adit . adnavigant inde proxims Oceanum, O' Instuminis insulis astu maris inuadatis, omnes visa periclitantur . astum sequutus, cccc Radia provebitur in mare , inde redis ad classem, qua adverso flumine reuessa

militem exponit . , glexander complures umbes condit . 2 earchus , O Onesichitus hi varebι explorant oceanum . lexander copias terrestri itinere reducit. Incidunt usiarbaros , O ultimam patiuntur famem aliae in morbos , o mortes dantur multiis commeatum. aliundo. curat. Tandem omnis redis felichas. Imitatur ux BacchitriumMum. Aspasten carmula Satrapeti inter icit .

rarratuν reuisem ad Dersequendum bellum spe praedae . Duas urbes ad Hydaspen eonstituit. δερ rat fortes praemiis Orbis res deditionem formidas . ad interiorem Indiam transit. .

A Lexander tam memorabili victoria latus,

quas fines apertos esse censebat, Soli victimis caesis, milites quoque, quo promptioribus animis resiqua belli munia obi rent, pro concione laudatos docuit, quidquid indis virium misset, illa dimicatione prostratum a

378쪽

LIBER IX. Drtum , caeteram opimam praedam fore , celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent ἰ proinde jam vilia, & obsoleta esse spolia

de Per sis; gemmis, margaritisque, & auro , a que ebore Macedoniam,Graeciamque, non suas tantum domos, repleturum . Avidi milites Sepecuniae , dc gloriae, simul, quia nunquam amrinatio ejus sesellerat eos, pollicentur Neram . Dimissisque cum bona spe, navigia aedincari j bet, ut cum totam Asiam percurrisset , finem terrarum mare inviseret. Μulta materia nava lis in proximis montibus er*t. Quan caedere aggreui, magnitudinis inusitatae reperere se Pentςs. Rhinocerotes quόque, rarum alibi animal, in jisdem montibus erant. Caeterum hoc nomen Maluis eis indi tum a Graecis, sermonis ejus imui aliud lingua usurpant. Rex duabus I bib*s cγditis in uuaque fl*minis, quod

tur. Legatos ad Alexandrum miserat , rursus alios milit, pollicente omnia facturum, quae imperassos,modb ne eo retur corpus suum dedere, aqqque enim aut sine Regio Jmperio victurum . Aut regnaturum este captivum. Cui

Alexander nuntiari jussit , si gravaretur ad se

venire, ipsum ad eum esse venturum.. i

379쪽

Inlevioris Indiae descrip*io . Rex multar gemes partim vi, partim ultro deditas vecipit.

HIne Poro . amneque superato , ad interim ira Indiae processit. Sylvae erant propε in immensum spatium diffusae, procerisque, re in eximiam altitudinem editis arboribus umbro- . Plerique rami instar ingentium stipisum

sexi in humum, rursus, qua se curaverant,

erigebantur, adeb , ut species esset non rami resurgentis, sed ariaris ex sita radice gener tae Coeli temperies salubris. Quippe . di vim

Solis umbrae levant, & aquae largae manante

sentibus . Caeteriim hic quoque 'rpentium rhagna vis erat, squamis fulgoren aviti redde stibus. Virus haud ullum magis noxium est . Quippe morsum praesens mors sequebatur, d nec ab incolis remedium oblatum est. Hinc per deserta ventum est ad flumen Hydraeten . Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi inusitatis , agrestiumque pavonim muliutudine frequens. Castris inde motis . oppidum haud procul positum corona capit, obsidibusque acceptis, stipendium imponit . Ad m, gnam deinde ut in ea regione 3 urbem pervenit , non muro solum, sed etiam palude munitam. Caeterum Barbari vehiculis inter seiunctis dimicaturi occurrerunt. Aliis tela, aliis hastae , aliis secures erant . Transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent. Ac primo insolitum

genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus

vulnerarentur. Deinde spreto tam incondito agmia

380쪽

LIBER I X

agmine, ab utroque latere vehiculis circumsu- si, repugnantes fodere coeperunt . Et vincuIa , queis conserta erant, jussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur . Itaque octingentis suorum amissis, in oppidum refugerunt. Postero die scalis undique admotis, muri occupantur . Paueis pernicitas saluti fuit, qui cognito urbis excidio, paludem tranavere, & in vittina oppida ingentem intulere terrorem, invictum exercitum, de Deorum prosectb, advenisse, memorantes. Alexander, ad vastanda naream regionem, Perdicca cum expedita manumisso, partem copiarum Eumeni tradit, ut is quoque Barbaros ad deditionem compelleret Ipse caeteros ad urbem validam, in quam ali, Tum quoque confugerant incolae, duxit. O

vidani , missis, qui Repem deprecarentur , nihilominus bellum parabant. Quippe orta se ditio in diversa consilia diduxerat vulgum. Aligomnia deditione potiora. quidam nullam opem in ipsa esse ducebant. Sed, dum nihil incommune consulitur , qui deditioni imminebant, apertis portis hostem recipiunt . At xander, quanquam belli auctoribus jure pol rat irasci, tamen omnibus venia data, & ob- .sidibus acceptis, ad proximam deinde urbem

casti a movit . obsides ducebantur ante agmen ς quos clam e muris agnovissent, utpotegentis ejusdem,in colloquium convocaverunt .' Illi clementiam Regis, simulque vim commemorando , ad deditionem eos compulere. Cae

terasque urbes simili modo deditas in fidem

accepit.

SEARCH

MENU NAVIGATION