Q. Curtii Rufi De rebus gestis Alexandri Magni, historia

발행: 1728년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Numina. ut me Regem totius orbis terrarum . cum sublimibus trophaeis triumphantem in Macedoniam Olympiadi matri meae remitterent . Quam rem frustra me petere ita cognovi, quoniam dum sciscitor, si quid etiam vel unum videre possim admiratione dignum, aut memoria, omnibus Indis negantibus usquam esse, castra diverti in Phasiacem, cum antea Noti venti flatus essem sequutus. Dumque iter sumpsi, agmen sub signis me ducente, duo senes fa s. sunt no- his obviam. Quos cum interrogarem, Mirn quid nossent in ulla regione dignum aliquod spes culum responderunt,mihi esse viam decet tionamplius dierum, quo si cum universo exercitu vergere vellem, aquationis tanto causa tantis impedimentis turbarer, caeterum si commeatu

hus quadraginta millia hominilis praeponer m , propter itinerum angustias, semitas, & bqstiosa satis loca, posse mihi conting re, ut aliquid in- redibile perspicerem: Tum ego, Dicite mihi, inquam, duos senes humanitatis lage demulucens , quid sit istud, quod mihi tam illustre, de tam magnificum polliceminis Τum hi ethilarati blanda mea voce, Videbis inquiunt) Rex,

quicunque es , duas Solis, & Lunae arbores, indice. & graece loquentes, quarum unum virilexobur est Solis, alterum foemineum est Lunae, de

ab his, quae tibi instent bona, aut mala, nosse Poteris. Quare tam incredibili re illudi me a Barbaris senibus existimans, poena eos idipingi, di aliqua contumelia affici jussi, ita dicens, Itane eb majestas mea pervenit ab Occidente usique ad Orientem ut a senibus barbaris, ac decrepitis illudi posse videar λ Quibusuurantibus, se nihil salsi comminisci, experiri quocunque modo vellem, an vera dicerontia penturo bre

42쪽

vi, id non esse vanum. Orantibus amicis comprtibus meis, ne tantae rei experimento fraudar mur, triginta millia mecum cum equitata traxi,

remissis quoque in Phasiacem copiis, cum quibusdam Pret sectis, exercituque cunisho,elephantis, & Rege Poro, & impedimentis omnibus. Nox lecto robore 3uventutis, admirabilia visuri spectacula, prosei hi sumus, ducentibus Indorum senibus, qui nos per inania, & egentia plerunque aquarum adduxerunt. Tandemque per

aliqua serpentum, serarumque loca deducti, in proximam oraculi sedem devenimus. De his autem feris, Si serpentibus squanquam innum: rae erapi, Indica lingua vocitatae scribendum tibi non putas i. Cum appropinquaremus ad regionem nobis praedictam, vidimus, yminas , virosque aliquot Pantherarum, Tigridumqu

pellibus contectos. A quibus cum quaereremus, quinam hominum essent Indos se stra lingua es.se dicebant. Locus autem erat spatiosus, Sclargus, thure,& opobalsamo abundans, quae plurima ramis suorum nemorum innascebantur. His vesci e1us regionis incolae consueverant . Et cum necessarium nobis praedietum, multisque incognitum locum incessimus , homo pedum amplius decem statura altior, nigro co ore, dentibus caninis ante oraculum apparuit, perforatiS auribus, ex quibus uniones dependebant, anulique, Sc erat pellibus ferinis vestitus. At cum me more, rituque suo salutasset, metum

simulatione, silentioque texit. Cui cum interrogaret , ad quid ego venissem) dixi, me cupere sacras Solis, & Lunae arbores inspicere.'

Tum barbarus, Si coitu puerili inquit) & foemineo contactii vacas, licet Divinum locum in-ue4 . Sequutusque me cum amicis, di commit,

43쪽

toninus meis circiter trecentis, deponere an ιos , vestesque eunetas cum calceamentis impe-a avit . Parvi per omnia homini, ut parerem religioni. Undecima diei hora erat, expe Rahatque Sacerdos Solis occasum. Nam Solis amborem loqui, ac respondere ad primos iubaris ortus a firmabat, item noctis eadem temporaeustodire ipsam Lunae arborem. Quae res mihi plus mendacio,quam veritati similis videbatur-Igitur perambulare totum ncipionemns,quod intra parietam erat non magno aditificatum Ο-pere , vadeo, opobalsamum cum optimo odore omnibus undique ex ramis abundantissime manare. Cuius odore captus, re ipse retulia decorticibus evellabam, idemque eo intes mei meiebant. In medio autem luci faeratae arborem smillim e cupressis , frondium genere, pedum alta centenorum erant, quas Bebrionas Indi appellant. Eas cum mirarer, diceremque , se

quentibus imbribus ita excrevisse, a virmabat

Sacerdos, se nunquam in his Ioeis pluviam, no que sera aut ullam /vem aut ullum vidisse se Dentem, terminos autem esse ab Indorum m 3oribus soli, & Lunae conlacratos. Affirmabae

idem. quod in eclipsi Solis, aut Lunae uberrimis

lacrymis sacrae arbores commoverentur, m

rum Numinum statui timentes. Et cum sacrifieare instituerem. & victimas immolare, proh Bitus sim a Sacerdote, qui negabat, licere, aut thus in eo Sacrario igne uri, aut an imat ullum interfici . Sed praecepit, ut provollatus truncis arborum oscula darem, rogaremque Soέm, ω Lunam ut veridica mihi darent responsa. Quod ego cum facturus essem, interrogandum tamen Sacerdotem existimavi indice, an graece mihi essent arbores re*onsurae. Tum ille inq- ,

44쪽

utraque Solem eloqui lingua , Sc futura praenum tiare. Luna autem dixit ille indico sermone incipit . indico finit. Dum haec geruntur, vidimus ab occidente jubare fulgentibus Phoebi r

diis percussa arborum cacumina. Et Sacerdos ait, Sursum omnes intuemini de quibus quisquGrebus con sulturus est, oeculto cogitet silentio , nemo palam pronuntiet. Tum ego , amici, recommilitones, accuratius intuiti sumus, ne inter nemorum densitatem aliqua more hominum nos falsitas illuderet. Mox nullo interveniente dolo, ad cacumina, ramosque perspeximus -- Cominus igitur stantes, Divina auribus aucupavimus Oracula. Cogitabam, an devieto orbe terrarum patriam triumphans ad Olympiadem matrem, sororesque chartissimas postem re verti. Τunc subito Indico sermone tenuissimurespondit arbor, Invidie bellis Alexander ueconsuluisti) unus eris terrarum orbis dominuS.

sed Nivus in patriam non reverteris. Ita enim, fata de tuo capite statuerunt. Tum ego, OracuIurm, .cum ignorarem, qualiter Indus esset in terpretaturus , alios mecum interpretes adduxeram, quos ego partim muneribus, partim mianis constrinxeram, ut quaecunque arbores indiearent, ipsos exponere cogerem. Quibus ita cornutis, omnibus metu perculsis, flentibu que, qui mecum erant, palam quia moris erat aliud eram consulturus. Sed vespertino tem pore nondum exorta Luna, cum rursus ad locum invitati juxta arbores constitissemus, illas mox solita consuetudine adoravimus. Tres fidelissimos mecum induxeram amicos , Perdiccam , & Clytonem, & Philotam, quia nullum

metuebam ultra, nec in me quicquam metuen

erat, ubi neminem fas erat interfici. Con

45쪽

ALEXAN. MAG. EPIST. silenti igitur, ubi moriturus essem, ad primum

Lunae ortum, percussa cornu, splendoreque a

Cepto , arbor graece respondit, Alexander iri-quit plenum 1am aetatis finem non habes, feci sequenti anno, mense Majo, Babylone morieris , a quo, minime speras, decipieris. Tunc laclymas efflidi, amicique mei citaunstantes fle-hant , nullum habentes dolum, aut scelus, seclpro mea salute mori parati. Postero autem mane resurgendum existimavi. Neque enim ego quicquam de fidelissimis mihi amicis consulueram, an illos cavendos esse Alexandro praemoneret oraculum. Discessu deinde facto . cum jam ad epulas diverteremur. ipse animo lager, ad requiem, rogantibus amicis ne me anxietate , & jejunio conficerem, paululum cibi contra animi mei voluntatem accipere coepi, meque

ut praesto essem ad primunt Solis ortum in Sacrario collocavi. Postero die expergefactus diluculb amicos etiam 'mni sopore sopito excitavi . Uerum adhue ipse Sacerdos pellibus

velatus ferinis quiescebat, positaqtie ante eum In tabella eburnea ingens libatura erat,s illi

ex praecedenti coena superfuerat . item culter Eburneus. Nam aere,& ferro, & plumbo egent, auro abundant. Opobalsamo, & thure vescim- tur, cadentesque rivuli ex vicino monte potant aquam. Homines accumbentes, & quiescentestine ullis cervicalibus, stratis tantum pellibus

ferarum, hoc amictu contenti Vivunt itaque annis fere trecentis. Excitato Sacerdote, locum intravi, tertio consulturus eandem sacratissimam Solis arborem, cujusnam percus oris manum cavere deberem, quemve exitum mater mea, sororesque meae habiturae essent. Ambor graech dixit, Si vitae tuae tibi insidiatorem

proin

46쪽

prodidero, sublata eo, instantia fata sicile mutabis, mihi quoque tres irascentur sorores, lotho, Lachesis, Atropos, quod veridico oraculo earum pensa impedierim . Igitur ad annum, &menses octo Babylone mirieris, non serro, ut suspicaris, sed veneno. Mater tua turpissim6,& miseranso exitu, quandoque insepulta , Iacebit in via avium, serariimque praeda. Sorores tuae diu fato selices erunt. Τu quoque breve hoc, quod superest, tempus, orbis terrarum dominus e xis . Tu modb cave, ne nos ulterius scisciteris. quin excede nostri luci terminos , dc ad Phasiacem, Porunaque revertere. Sed & Sacerdos monuit, ut abiremus, dicens, fletu , & ululatu nostro sacras nos arbores offendisse. Tum ego concionatus ad universos milites, dixi, uePorum. & Phasiacem ex responso peteremus, quod nobis faustum, felixque esset futurum, illic accepturi. Quod idcirco commentabar, nua commilitionibus meis in desperationem redactis in alienis desererer locis . Ergo voces, quas ex responsis una mecum audierant nullo modis

amici viisgabant, qui his nominibus appellantur, Sermition, Protesilas, Silvius, & Mistemis , Timotheus, di Lacon, & Hasselon, & Dedicus , & Machathaon, & Enodes, & Simbrius, & Stai- fidus, de Perdicca, & Ρhil tas, & Praefectus Praetorii Coradas, sed silentio, quae audierant, ex uande, & meo tegebant consilio. Iamque alacris excelleramus arboribus, nec jam odor tauris, opobalsamique nares verberabantur. Inui enim sacra Deorum ad Oceanum tenebant , dι centes, non parum me quoque esse imia

mortalem, qui eo usque penetrare potuissem . Quibus ego, quid de nobis opinarentur, in a . Pervenimus deinde ia

47쪽

ALEXAN. MAG. EPIST. . valem Jordeam, in qua serpentes habitabant,

habentes in collo lapides, qui simaragdi appellantur . Hi lumen in oculis profusum accipiunt. di valleati vix ulli adeundam incolunt, lasere, di albo pascuntur pipere. Hanc super vallem ipyramides sunt pedum tricenorum ab antiquis Indorum aedificatae . Sed hi serpentes , quos paulo ante descripsimus, inter se primb depugnant , multique morsibus depereunt . Inde nos paucos ingentis formae simaragdos extuliamus . Per magna enim pericula incic bamus in Scyritas, talis generis bestias, habentes captita leonum, & caudas, unguibus binis, late ad sex prope pedum mensuram, quibus verbe lihomines inutiles fiebant. His erant intermistiGrispes rostra habentes aquilarum, ex alia cor- iporis parte dissimiles, qui mira vetic itate in

ora, oculosque nostros exiliebant,ucutaque.& clypeos nostros caudis crudelema modum transverberabant. Qui tandem pstim sagitatis, partim militaribus contis conficiebantur. In eo certamine, bestiarum utrilisque generis a morsibus, ducentos Oisto milites perdidi Oscidimus verb decem, de septem millia. Inde actClujas flumen venimus, quod sine fluxu rectum ad Oceanum serebatur, ad alteram ripam stadio latius. Per littora trecentae & viginti arundines erant, quarum unam vix triginta milites possent ferre, usque adeo excedebant arborum procerissimarum altitudinem. In his arundin iis unam potentissimo Euro stratam vidimus.

Inhabitabant etiam eundem locum Elephantorum millia innumera , qui nos nescio, quosito in nec lacessere tentabant, alioqui crudelis. sime conculcati fuissemus. Multis itaque con

iectis dentibus, ἁ ratibua ex aruadine factis .

trans

48쪽

Sequitur responso Ars teID ad Ag xandrum , ct alia Epistola Philippi

Macedonia Regis ad Aristotelem , sumpta ex Marci Antonia Heri Romanorum Imperatoris vita D ct Δ-tinitate donata a Joan. Sueneso humaniorum titerarum Professore .

Ap ta TOTELES

philosophus Peripateticussis xandro Regi Regum , ct Domino

Dominorum salutem D.

LEctis tuis literis magna me cepit admiratio, ratum, partem Deitatis tibi esse ἐς videris, expertiisque sis id , quod nullim0rtalium videre, &experiri contigit. Quam ψbrem gratias ago Creatori universi immen-iλῆ, eo. qubd tibί concesserit videre clineta mirabilia , & quod nemo valuerit resistere tua majestati. Beati igitur Principes tui , qui se tibi comites praebuere, opemque in tam graVicausa tulere. Vale.

49쪽

Macedoniae ReX si AH teli Peripateticorum est Athenis legeaeti μώμtem , di pacem.

FAcio te eertiorem, O mpiadem uxorem

meam peperisse filium , cuIus.' ativitate ει ipse ego, nec non tota Macedonia magno-Pere gaudemus. Quamobrem ago immortales gratias Diis , misique ad Apollinis templum mea Regia , munera, non tantum , qudd. m hi dederint filium , sed dederint ad tempus tam excellentis Philosophi. Spero, te ita imnructurum, ut successione fiat haeres mei putrimonii Macedoniae, & meritis dominus totius Asiae, quo possint vocare eum filium me um, & te patrem suum. Vale felix. iterum que vale.

50쪽

SUPPLEMENTII NQ CURTIUM

De rebus gestis

ALEXANDRI MAGNI

LIBER PRIMUS.

HILIPPIIS MACEDO, qu' pristis h. omnium Regum ejus gentis Mace-M MN. Regnum , subacta tota Graesti summam potentiam evexit, Amyntae, Viri prudentissimi, omnibusque Imperatoriis virtutibus instructi . filius sitit. IS Amyntas ex Emydice uxore tres filios susceperat, Alexandrum, Perdiccam, & Philippum Alexandri Magni Patrem, atque filiam Euryonem. Insidiis autem Em P dices uxoris, quae nuptias generi mariti morte pacta, occidendum virum, Regnumque adultero tradendum susceperat, oppressus fuisset, ni filia pellicatum matris, & sceleris consilia prodidisset. Post mortem Amyntae , Alexander major natu filius, Regno potitus est. Qui in ter initia Regni, cogente sane durissimo nrces statis telo, bellum ab Illyriis pacta mercede , datoque Philippo fratre obside, redemit. Interiecto quoque tempore, per eundem obii

SEARCH

MENU NAVIGATION