Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

CARMINA ει

Nil dubito, quin flore dato votisq; sol utis,

Exoluet partus molliter illa suos. De suo occulto a more. Uror,' occultae rodunt praecordia flammae, Ergo si sileam teret,quaterq; miser.

Conqueritur quod i Domina abesse cogatur.

Quando erit, ut Senas repeta, Dominamq; reuisam,

Me miserum molli pestis ab urbe fugat. In Mathiam Lupiuni claudum maledicum. Nescio quis nostram fertur carpsisse camoenam: Si non decipior,Lupius ille fuit. Illa sibi solita est nimium lasciua videri, Nec videt hanc similem moribus esse suis Est vir is obscoenus,nostrae est lasciuia Musae, Illa leuis cursu,morsibus ille leuis: Adde quod id monstri Dedibus non ambulat aequis, Imparibus constat noltra Thalia modis. Si culpat versus,& se culpare necesse est, Si sapis ergo tace prodigiose senex.d eundem. Dic mihi cur longo Lupi vestiris amictu

An vitium surae vis operire toga Nil agis o demens,humeri,latera ali mouentur, Vt tumida nullo remige lembus aqua.

312쪽

Aonia rediens Mathias Lupius ora, 'Castalidum steriles nuntiat esse lacus, Et siccas lauros,nullam S superesse puellam, Singula contatus comperit esse nihil. Impuri nequeunt oculi spectare sorores, Scilicet impuris Pegasis unda latet.

In eundem.

Lupius abs poscis me rara epigrammata Marci, Concedam, rectis passibus ipse veni.

In euvdem.

Annua publicitus tibi larga pecunia Lupi Soluitur,& pueris quod legis ipse tribus.

In eundem.

Tres habet arcana Mathias Lupius aula Discipulos,unus de tribus est ramulus.

In eundem.

Inde tui libri snt,inde scientia Lupi, Qui non desipiat mallet habere libros.

Pro Centia ad Contem ut ex rure redeat. Centia chara olim tibi mittit ab Urbe salutem Lux mea mi Contes,dimidiumq; animae. .

313쪽

CARMINA . 232

Nil mihi laetitiae superest ubi rura petisti,

Sanguis & e venis vitus abire meis. Hoc mihi lenimen tantum est,puer Urbe remansi, Cuius in effigie conspicor ipsa tuam: Ne fuge chare puer,sine te mi nate videri, Dum pater hinc aberit ne fuge chare puer. . Plura velim,sed plura loqui dolor impedit,ergo Viuere si me vis, ociuS,Oro,redi. ἱ Ges anum.

Quod tibi tam sero mitto Calgane libellum, Da veniam, mitti noluit ipse liber. Saepe equidem monui,dominum pete cadide codex: Respondit,lapides, non mea scripta legit. ι

Epitaphium Horiectae Senensi s.

Postquam marmoreo iacet hoc Horiecta sepulchro, Ipsa Deum credam numina posse mori. Non fuit absmilis forma,aut virtutibus ipsis Coelitibus,Senae gloria magna suae: Heu heu non probitas, species aut Vnica quenquam Abs inclementi demere morte potest. Quod si clara Deos faciat mortalia virtus Pectora,si coelum simplicibus pateat, Non dubito per vim modo non sibi iura negentur Quin magno assideat casta puella Iovi. .

314쪽

Epitaphium Baptisae Senensis.

Hic tumulus longe tumulo selicior omni Baptistae auricomae virgin ossa tegit: Dulciter haec agili pulsabat cymbala dextra, Movit & artifices saltibus apta pedes: Omnibus & cantu plusquam philomella placebat, Matre quidem pulchra pulchrior illa fuit: Indolis egregiae minimo pro errore rubebat, Sparsa rubore placens,rusa rubore decens. Cum satis haec fecit naturae luce suprema, Transierat vitae vix duo lustra suae. Epitaphium Catherinae. Hoc iacet ingenuaesormae Catherina sepulchro, Crata fuit multis scita puella procis. Morte sua lugent cantus,lugentq; choraeae, Flet Venus,& moesto corpore moeret amor. Epitaphium Saneti Liraris. Temporibus Iaetis in me Romana refulsit Virtus,prisca domi, militiaeq; smul. Nomen erat Sanetus clara de itirpe Ligori, Sarcophago hoc tegitur corpus,& umbra polo est. Orat pro Nubina defuncta. Oro tuum violas spiret Nicilina sepulchrum, Sitq; tuo cineri non onerosa silex. Pieriae

315쪽

CARMINA ειν Pieriae constent circum tua busta puellae, ' '

Et Phoebus lyricis mulceat ossa sonis. Epitaphium Herasci Biberii. Q ut legis,Herasini sunt contumulata Biberi

Ossa iub hoc sicco non requieta loco: Eripe,vel saltem vino consperge cadauer, Eripe,sc quaeso snt rata quat voles: Ossa sub enophoro posthac erepta madenti i

Conde,natent temeto fac,requietus ero.

Epitolium Martini Sobptimi. Siste precor,lachrymisi meti consperge sepulchru,

Quicunq; hac iuuenis forte tenebis iter: Sum Polyphemus ego vasto pro corpore dictus, Martinus proprio nomine notus eram. Qui domino ingrato frustra famulabar in arte, Qua celebror celebres exuperasse coquos. Nunc hic funebri tandem spoliatus honore, Thure carens summa sum tumulatus humo. . Me Matesilanus latebrosa in nocte recondi Iussit,' essequias luce carere meas: Nec eruce,nec cantu celebrauit nostra sacerdos Funera,nec requie; vltima dicta mihi: Clam fui sacro latitans, raptimq; sepultus, Nec ventrem capiunt arcta sepulchra meum: Dum feror obstupui,timum; subire latebras,

316쪽

ANT. DANHOR. Nec loca crediderim relligiosa dari. roro pedem iniecta condas tellure parumper, Qui patet:heu vereor,ne lanient catuli. Continuo domini complebo vlulatibus aedem,

Inferiis poenas has dabit ille meis. C aballus e moriens de Lelpho D

mino conqueritur.

Si qua tuus queritur cupidissime Lelphe caballus, Da veniam, macies cogit,& alta fames. Pulcher equus,certus,velox,pinguis I fuissem, Pectora quam mea sint sortia,& ampla vides, Aptas sint videas qu mcaetera membra peraeque, QSod natura dedit sumpsit auara manus. Ah quoties phaleris tectus fera bella subissem, Ah quoties cursus praestitus esset honos. Rodo nihil,nostras sed rodit inedia vires, Non etiam nostris dentibus herba datur. Vix mihi dat noster paleas aliquando dominus, Barbariem metro barbarus ille dedit. Turpe quidem dictu,sed cogit turpia fari Turpis herus,proprio stercore pastor ego: Stercore pascor enim,sed stercore pascimur ambo.

Nam tu ne comedas non vir auare cacas.

Ne ue bibas etiam non meiere Lelphe videris,' Extitit,ut perhibent,dira Celeno parens. Sella carens lanis quae fecerit ulcera dorso

317쪽

CARMINA a Lusce vides,caudae vulnera Lusce vides. Cur equitans aspris calcaribus ilia fodis, Si vix sat plane debilis ire queam Cur agiles vis dem crudelis in aere saltus, Tibia cum nequeat lassa mouere pedem Ipse quidem collo mallem vectare quadrigas, De gere quam miseri iub ditione viri. ocius assectem pistrino Lelphe dicari, Sub te funestam quam tolerare famem. Vera quis haec credat,nisi credunt vera molares Ferrea stant longa se ama comesa fame . ordea cornipedi dulcis datur esca caballo, Sorbuit hos nunquam sed mea bucca cibos. Vana loquor,verum quis possit credere ventrem Duntaxat vento vivere posse meum e Est mihi veli misero macies incognita toto Corpore,& infractis artubus ossa sonant. Sim licet informis,simq; aridus,hoc tamen ante a m Lelphus vacui pectoris esse uelim e Est Lelphus rationis inops,et mentis egenus, Cui suis est venter,crusseritate riget: Cum loquitur boat ut bos,& flat putor ab ore, iVt laedat nares tetra cloaca minuS. Cum ridet,retegit fauces,ut asellus hiascens,

Fit mihi de risu nausea saepe suo. Plura equide quererer,quonia sui plura, sed heu heu Lingua loqui plus nunc debilitata nequit:

318쪽

ANT. PANHOR. I am morior, cit,stabulum praesepe Valete, o Me miserum videor debilitate mori. Vos procul ite ferar,procul hinc vos ite volucres, QSo ruitistmodo vos pellis,& ossa manent: Plaudite,nam Lelphum Luscum mandetis auarum,

Ille crucis poenas furcifer ille dabit. I Librum. QSid vis inuito domino discedere quid vis Quis te iam nostra ducit ab aede liberr ub fugis infelix, degunt ubi mille Catones, Mille quibus tantum seria lecta placent

Cum censore miser rigido laedere rubesces, Cum ue minus poteris laese redire voles. Vana meae forsan sunt haec pra agia mentis, Estq; timor vanus,llius 'i,piperq; teges. Si roget auctoris lucrumq; ct nomina lector, Immemorem nostri nominis esse refer.

Epitaphium Gelitoni Panhormitae, quod

ipse moriens libiscripsit.

Quaerite Pierides alium,qui ploret amores, Quaerite qui Regum sortia secta canat: Me pater ille ingens hominum satoriatq; redoptor Euocat,& sedes donat adire pias. Antonine decus nostrum laetare resurgam.

319쪽

CARMINA 'as Ioviani Potitam in tumulum ut . PansOrmirae. Siste hospes,fas est cantus audire Dearum, Crata mora est,musae nam loca sacra tenent . Antoni monimenta uides, hinc templa frequentant, Ille fuit sacri maxima cura chori. Illum saepe suis medium statuere choreis, Duxit compositos arte docente choros. Saepe lyram cessit Clio, cessere sorores, ii ob Concinuit teneros uoce,manuq; senos. i.

Extinctum fleuitq; Aon fleuiis Aganippe,

Sebeius miseros egit in amne modos.

Sirenes quoq; de scopulis miserabile carmen Ingeminant,planctu littora pulsa sonant. Pierides tristem ad tumulum effudere querelas, Pierides passis post sua terga comis.

Hinc creuit desiderium,nec cura recessit Vatis, at extincto vate recessit amor. Conueniunt nunc ad tumulum, celebranis choreavEt memorant lusus magne Poeta tuoscEn audis,sonet ut lenis concentibus aura Ut strepat applausu concita terra pedum tΗaec vati memores musae post fata rependunt,

Carminis hoc meritum est,num satisZhospes abi.

320쪽

DMy Caenty in eundem Qui molles elegos.& Regum gesta canebat,

Sacra Panhormitae contegit ossa lapis. Iani Vitalis in evndem. Has tibi dat violas,immortalesq; amaranthos Ingeniorum altrix,& Martis alumna Panhormos, . Non quia torpenti musas excire Veterno, Aut Regum immensas potuisti assumere curas , Verum quod Crassos inter,ditesq; Lucullos Integer Antoni voluisti vivere Codrus.

SEARCH

MENU NAVIGATION