Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

LIBER Nonius Nanhor. 4 zelo Curaetulo. S. S. D. V quid agas per haec tempora scire cupio. ego vero pessis tempestate iactatus modbhuc,modo illuc vagus, palasq; erro. Primo Pomponianum, dein Granianum, postea Stabias, ostremd Nuceriae petram deuectus sum, sed Dei enignitate familia incolumi. ubi loci id maxime tu cundum fuit, quod te vicinum intellexi Sarni praesadem, inter nymphas, ' lymphas sontis limpidissimi agentem. Igitur,ut Comicus dicit, flos veteris vini meis naribus obiectus est, & te visendi stis incredibi lis.Scire itaq; no ab abis,sed li te velim, an sanus ct fortis sis,an coelum isthic salubre , an valens familia 3 hoc enim velut mei er roris solatium expecto.Vale.

intonius Panhor. Episcopo Stabiensi. S. S. D.

X tuis literis incredibilem capio Volupta- . tem:ed enim loci deuectus sum, ubi non au--diam,nec videam nisi cursus astrorum. tuu igitur officium est,quotidie, ut facis, mihi renuntiare

Alphonsi Regum Regis valetudinem, S tuam: & siqua noua accidunt, mecum communicare. Vale hi

manissime Antistes. ego Dei benignitate cum familia valeo.

292쪽

vi. Panhor. . cyphoso AP.S. I . D. l Vi quotidie a te veniunt,partim te cito redi- turum Neapolim,partim te Apuliam peti- turum assirmant: ego quidem, ut qui id vehementer velim,cum illis sentio,qui te rediturum di cunt mam si per haec insecta tempora Apuliam assectas,nihil aliud agis, quam amicis & beneficiariis tuis

committere, uti Aueruncum deprecetur, ut a tepericula auertat.Si licet igitur,pro tua masuetudine significabis an pestem sine probabili causa aditurus ss,an Neapolim, id est ad Insulas beatorum reuersurus.

Aureo,& priuilegium Francisci oratoris, si gloriam diligis, subfgnato. ve. Panhor. δεῖ cliseo. S. P. D.

Deram e3o quidem Sulmonae, cu mam pere Alpnonsus Rex Sulmonenses laud ,-- ω ret,quod in eorum insMibus instar Roma norum inscriberent S.M. P. E. hoc est, Sulmo mihi

patria est huiusmodi videlicet titulum in laudem Ouidii sui ciuis referentes. Ibidem etiam vidimus Regemi ,sum,ut pote Poctarum illustrium studiosum, quotile aliquos ducere ad visendum ipsius Poetae domus ruinas,huiusmodi ruinis vel saxis numen nescio quomodo inesse videri existimantem. Haec mi Nicocles.

293쪽

L 3 B Η R ara quoniam tantopere Ovidii cultor,' aemulator es,tibi nota esse volui:vt cum Ouidio Regis etiam obseruantiam in Poetis iuspiceres,ac madares versbus. Uale.

Voniam tu quidem admiratorct praedicatores non mocla rerum gestarum Alphos, sed etiam virtutum, & humanitatis eius,accipe.& literis ut Ies,manda,quod proxime de illo admiratu dignum accepimus. Alphon se ita e Stabiis Neapolim redeunti,cum renuntiaretur Ioanem Caietam praesidis de se bene meriti commilitonis filium adolelcentem, cauponi famulantem, serdida vitam degere,nouitate reiRegem substitisse aiunt : accersi tumq; adolescentem interrogasse quid tam turpi ministerio seaddixisset.cum ille respondisset aulici cuiusdam columelia assectumae paterna domo recessisse. malles procul ab hominum conspectu utcunque vi tam agere,quam vilissimi hominis iniuriam pati.illuprius vehementer admonitum, pro dignitate induis.

se,ct equo & pecunia abunde praebita patri filium remisisse cum literis,ut sui maximὲ causa paterna pietate illum exciperet: & lenitate atq; indulgentia potius,

quam seueritate,aut asperitate ingenuum filium contineret. Vale.

294쪽

ANTONII BECCATELLI

COGNOMENTO PANHORMITAE

AD ALPHON SUM SI cILI AE IREGEM ORATIO.

Andem Rex Serenissime,quod 1 superis immortalibus semper votis, S precibus optaui, illa mihi dies illuxit, qua post maximositudiorum meoru labores iospes ad te redii. Agitur quidem Rex optime XU.annus postquam ex O tuo penc puer cum hoc alio fratre meo excessi: enim tua extarent plurima, ac maxima in fratres meos,atq; in me ipsum beneficia,qu daliud erat quod ego,& item is frater meus homo nuciniure ciuili eruditissimus possemus tuae Maiestati regiae dignius, aut gratius referre, quam si honestissimis artibus,optimisq; disciplinis imbuti id consecuti essemus:vt vel in tua salute conseruanda,vel in hoc ipso regno tuo honestando, atq; augendo, Vtroq; ΠΟ- stru quam aptissime posses uti Tua Rex inclytc m moria quoties aliquid a nobis agendum,aut dicendii

erat,semper ante oculos nostros versabatur: tua e pectatio nos adhortabatur,omnes solicitudines, o nes molestias magno animo esse a nobis perserendas,

ut aliquando digni a te iudicaremur, quos inter fid les regni tu inumerares. Tibi ergo Rex clemetissime

295쪽

ORATIO eas omnia studia nostra,omnes curas,ati vigilias no iniuria dedicauimus. Lustrauimus terras ac maria ut tibi

pergratissimi esse possemus . nulla fuit in toto Latio ciuitas, quae studiorsi fama insignis haberetur, in qua

non semper eos,qui optimarum artium facile omniuhuius nostrae aetatis principes iudicarentur,in primis secuti fuerimus .Papia enim,Placentia,Bononia, Patauium urbes literis, ac fama insignes nos ternis lustris his artibus disciplinisq; deditos viderunt: quas

aut tuae regiae Maiestati, aut tuo regno magis conuenire, conducerest; arbitrabamur. Multa erant, quae vitta faceremus,optimis rationibus nos adhortaba

tur :amici scilicet,quibus pro perpetuis eorum in nos beneficiis aliquando a nobis satisfaciendum erat: patria, pro qua saepe viri sapientissimi multa pericula, multos labores libenter,impigres susceperunt. mouebat nos praeterea non nihil ipsa gloria,quae si meritis,aut virtute parta extitit, semper est a suminis viris magno studio quaesta,& a sapietibus hominibus m xime laudata.sed nulla certe alia res erat Princeps humanissime, quae nos magis ad harc nostra studia excitaret,quam ut tuae Maiestati, Celsitudinis coplaceremus:incredibile enim ell,quantus amor sapientiae, quantum desiderium nos haDereliquoties ad tuas diuinas,& prope immortales virtutes animum nostru conuertebamus. Quis enim te cle mentiore quis se

tiorequis denis iustior aut melior iter Reges huiusce

296쪽

ANT. PANHOR nostrae aetatis reperiri potest.nam si percesere omnes

Imperatores,ac Principes voluero,& suas virtutes cuiuis comparare,neminem reperiam, quem cum tua

excellenti,& natura,& virtute satis digne possim conferre. In te quidem summa aequitas,in te modestia liberalitas, magnificentia,in te omnes regiae virtutes,in te plurimae artes nobiles,atq; egregiae . tu regnu tuu hoc ipso tempore,quo totus fere orbis terrarum MLlis,ati odiis ardet,solus in perpetua pace,atq; in sum-imo otio tua virtute, ac sapientia contines te regnante

nulla ab externis hostibus sensimus nobis ex aliqua parte inserri bella.tu pater patriae, tu clementissimus tutor,ac protector ciuium tuorum semper suisti.Iure itaq; beatam,ac felicem Insulam nostram,nosq; Ο-hium fore fortunatissimos omnes praedicant, quibus te Rege sortissimo, te Principe sapientissimo nasci contigit quando enim hoc tuum regnum, haec nobilissima Insula saepe illustrium Poetarum carminibus atque oratione celebrata satis grata in te esse pol rit Z quae nisi tua diuina prouidentia, nisi consilio tuo coleretur,iam omnino deserta, ac vacua prorsus enset.quis enim alius cum propter crebras huiusmodi aeris infectiones haec nostra Insula pene esset cutitoribus exhausta nouos incolas in eadem introduxit quis alius eam temporibus dissicillimis non solum ab externis bellis defendit,sed etiam auxit, atq; exorna

viti Tuum ergo est, qudd ipsa hodie incolitur: quod

297쪽

ORAT Io s14 nos qui sic sumus nunc in florentissimo, ac pulcserrimo regno habitamus. Tuum est,ut aliquando concluda,quod ego ipse,qubd is optimus frater meus egregiis maiorum nostrorum disciplinis,atque artibus ornati hodierno die ad te accessimus.habemus itas tibi uni immortales gratias,ac maxime te ipsum non Mn- eum perpetuis in nos omnes pro meritis,sed eti dro tot regiis virtutibus tuis diligimus,& admiramur,ota secramusq; Rex clarissime,ut qua charitate, ac ben uolentia semper hoc regnum tuum excoluisti,eadem utrunq; nostrum diligas,& dignos gratia tua iudices.Nos enim Rex mitissime quod possumus,hoc tibi auidissime pollicemur , nunquam tuorum in nos beneficioru immemores futuros,sed omni cura,studio,ac diligetia sem- per ea facturos, quae vel ad conseruatione tui st et tus,vel ad diutu

nitate nominis

tui pertine

298쪽

EIUSDEM AD GENUENSES

ORATIO.

I quis vestru fortasse admireturo Viri Genuenses , qudd ego vir Siciliensis,& a vestra longe Republica remotus hodierno die prosiluerim ad vos cohortandum, classem struere,ac bellum exercere: is velim arbitretur, me pro

vel tra dignitate, ac gloria , ac uniuersae simul Ilaialiae salute , S libertate adductum potius , quam per imprudentiam aliquam fecisse: nam cum fuerim semper, ac sim vestrae laudis apprime studi sus,ac rerum a vobis gloriosissime gestarum & admirator,& praedicator:etiam ad me pertinere visum est,

si quid in rem vestram fore intelligere, id ultro apud

vos ac liberc promerem,nec dissimularem. Q uae naciuitas unquam fuit aut scientia rei militaris peritior, aut virtute audacior,aut in bello prestantior, aut victoriis felicior, aut ditione amplior, aut deniq; vlla ex parte comparanda cum ciuitate Romana at post primum Punicum bellum aliquot annorum pax ita Romanos ubiq; victores otio, & armorum desuetudine eneruauit,infirmiorest reddidit,ut secundo Punico

bello Annibali pares este non possent: tum demum, nec prius perhibentur ad victoriam rediisse,quam cuper

299쪽

per tot Consulum, Ducum, legionum, exercituum amissionem,ad usum,ac vetus illud exercitium militare reuerti potuertit. Longaeua quidem pacis securitas venenum est rerum publicarum : tunc enim pro virtute ignauia,pro industria luxus,pro triumphis cuuium discordia sensim obrepit.vnde potetissimae, ac florentes urbes saepenumero euersae sunditus,ackeletae sunt:vt enim bellum laudabile illud quidem,quod assumitur pacis, ac tranquillitatis causa, sic & pax illa

repudianda,& execrabilis,quae ciuitatem effoeminet, exitium nutriat hostes augeat, victos ulciscatur. Cato vir ille omnium prudentissimus nunquam animo induci potuit, ut optaret Rempublicam Romanorum hoste carere,omnino veritus ne sublato hostium metu Romanum illud robur,ati armorum peritia in secordiam abiret, atq; luxuriam. Domi quidem hostis, id est voluptas,ea sane perniciosissima est,eos maius periculum,atq; discrimen,qub familiarius bellii. Age vero Romanos consideremus h Viri Genuenses, quibus,dum eoru Respublica florebat, semper & in omni fortuna socii extitistis,& amici: age inquam consideremus Romanos vestros.Quae nam res ea esse potuit potissimum, quae uniuersum his orbem terraru subegeritrnum militum multitudotat Gallorum exercitus constat copiosiores multo fuisse:num corporum vires at Hispanoru corpora longe robustiora.num

doli,opes,diuitia: at hisce rebus facile semper conces.

300쪽

ANT. PANHOR.

sere Carthaginensibus . num de nil ars ulla, vel eloquentia,vel prudentia t& his Graecos praestitisse palam est Solum igitur armorum exercitatio,disciplina castrorum, ususq; militiae Romanos orbis terrarum dominos fecit,' evexit ad coelos. Nemo quidem bello, aut aliqua iniuria eum lacessere audebit, quem accinctum ad obsistendum,tum ad vindicandum expeditum,& promptum intellexerit. Aliqua do in rebus bellicis celeritas multo magis, quam virtuS,& fortit do prodesse consueuit Nulla res alia Philippum Macedoniae Regem victorem,& saepe triumphantem effecit, quam celeritas ipsa,& praeuentio rerum agendarum. Iam vero viri Genuenses quantum exercitatio, quantum ue celeritas conducat Reipub. videtis, tum

ad parandam gloriam,tum etiam ad conseruandam. Qua ex re vestrum hoc tam longaeuum otium,& exosam semper maioribus vestris lentitudinem non ponsum non vehementer odisse, veritus iam vobis posse contingere, quod abominor, ea quae & amplioribus, atque potentioribus per ignauiam accidisse ciuitatibus legi. Ponite iam reuiuiscat siquis ex illis inclytis belli maritimi Imperatoribus vestris, ac reuiset portum, armamentaria,casteriam,ac reis qua id genus loca. Exuscitate igitur vestrum hoc vere peculiare munus, ac bellandi decus , & dignitatem illam Reipub. quam a maioribus amplissimam, clarissimamq; accepistis:curate ne per inertiam,st diurnam quietem lan

SEARCH

MENU NAVIGATION