Antiquitatum laconicarum libelli quator

발행: 1841년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ei vitalem suam,cum mullis ii Ominibus communicasse eaque re osse-cisse, ne inter tanta bella, quibus tum Promerentur, hominum inopia laborarent 7β ; tum autem quod ille de iuris a qualitate memorat,squa reges conditores cliam priscos Laconicae incolas cum Do-

riensibus comprehendcrint, quamvis primo adspectu absonum vi deatur aliquid tamen fidei ex celerarum civitatum, quarum similis origo fuit, comparatione accipit, ubi legimus et Corinthi veteres reges, imperio tantum ad Aleten translato, Pristinas sedes relinuisse 78 , et Sicyono atque Argis practer:tres Doriensium tribus quartam indigenarum exstitisse ia), Messeniorum denique Priinum regem Cres- Pliontem, agros amice cum indigenis partitum, eandem quam Pro clem ct Eurysthenem invidiam incucurrisse, quasi rem publicam in sybdilorum gratiam administraret quibus omnibus inter se col-

32쪽

Iatis haud scio an ea ut ius ita versaturi simus, ut illa Ipsa, quae in hac narratione pugnare cum populi victoris moribus et aliarum gentium exemplis videantur, inter earum turbarum causas reseramus, quibus non Spartam modo, verum etiam alias Doriensium cI-vitates eadem aetate laborasse Cresphontis exemplo clarissime intelligimus.

Quippe ut statim.sententiam meam aperiam, vix dubito quin civitas illa jurisque aequalitas, qua cuin peregrinis veteribusque terrae incolis communicanda et Cresphontes et gemini Spartanorum reges civium suorum invidiam incucurrisse dicuntur, cum iis turbis, quae non magis Lacedaemoniorum ante Lycurgum quam omnes D riensium civitates exercuerunt, ita cohaereant, ut reges, qui potestatis suae sines extendere plusque sibi quam a majoribus traditum accepissent auctoritalis arrogare studerent, indigenarum sibi animos conciliare eorumque opera contra ipsos Populares suos uti voluerint, donec aut vi aut metu incepto desistere eamque potius reἱ publicae

formam agnoscere cogerentur, in qua caput imperii penes Dorienses

33쪽

esset, reliqui, quamvis libertatem retinerent, tamen ipsa civitatis communione alieno potius quam suo jure viverent. Hoc enim est quod Ephorus ait Agidem Eurysthenis illium et v laos Ouίαν καὶ συνrελελ-το Σπάρτη: unde fiebat, ut quae antea Pro- priae .el immuncs civitates fuissent, jam in municipiorum, immo pagorum locum detrusae bi) a communi lolius dicionis capite penderent atque ibi demum quasi juris sui- sedem et domicilium ha-

herem ηδ ; quod etsi nihil aliud erat nisi quod in Attica dudum

Theseus instituisse serebatur, quum duodecim oppida unius rei.publicae vinculo complecteretur, tamen et illic initio magnum iis, qui ipsam urbem incolerent, pondus addiderat M), neque iis facile placebat, qui communi stirpe oriundi multo facilius inter se co

34쪽

bant M , nedum iis qui quum belli tantum iure cum victoribus coa

luissent, quidquid aut consiliorum aut judiciorum exerceretur, ex illorum voluntate et arbitrio potius sinam o re communi fieri ex spectare pol erant. Et longe certe aliud tam Cresplion les in Messenia quam Eurysthenes Proclesque in Laconica instituerunt, quorum utrosque audimus ante omnia illud egisse, ut totam regionem incertas partos civitatesque distribuerent 8 3, quas consentaneum est quamquam communi socii ero junctas suo quamque jure usas esse,

neque aliorsum refero quod Ephorus addit Spartae regni sede eo n- si itula in reliquas partes et ipsos regali nomine missos eSse, quOS profecto non magis quam posteriori aetate ε. . mitti necesse crat,

35쪽

26 nisi suam quemque Portionem antiquis moribus et peculiari norma regere voluissent; quod autem Pergit bis Permissum esse ut quem-cim si te peregrinum Vellent in civitalem reciperent, non magis ad exteros resero quam ineptum illud advenarum nomen, quibus idem alio loco cos. DOl. 17) sive Proclem sive Eurysthenem imperium suum firmasse narrat, sod utroque hominum genere priscos incolas significari arbitror hyJ, quos quamvis cosdem sines incolentes lamen

Laee. T. Qu. P 252. Illud tantum. quod ibidem p. 2a8 posueram, Iam superlita pag. 22 retraetaxi. tibi Ari iotelia quoque liae titi. quem in d; p. de Ilomoeia p. II ad Molliae

retulerant, ad Ephori pol Iua narrationem etins emundam adhibuia exivitia autem Spartanoarati almo tantuni rivi taleati auam imperii, Iaae clari lino docent Herod. IX. 25 et Dionata. I I a l. i I. II. neque ante L rumum no Iulua nivi unum M4n1artim εἰ ve TFrrhenorum exemplum, quoa inιtien ip sa mox ruralia Hee laxo Inl. not. Iis et letu hide binius

36쪽

et quia alienae stirpis et quia hostes fuerant εβὶ etyους a Doriensibus appellari potuisse constat. His vero ut reges Potissimum ad Potentiam suam augendam usos esse eoque consilio vel invitis civibus suis illorum jura promovisse suspicer, praeter clarissimum Ephori testimo uium et uesseniae exemplo adducor, ubi prorsus similia ab iisdem regibus in plebis gratiam cf. not. 80 instituta esse legimus, quos Plato narrat immodica cupiditate ad jus fasque violandum instigatos esse cs not. 3 l), et illud me movet, quod etiam posterioriae late Spartanorum reges magnis quibusdam vinculis eum perloecis conjungebantur, unde facile colligi pol est ante Lycurgum, quum nondum arctioribus finibus potestas eorum circumscripta esset, eodem modo quo Homericis regibus inlegra oppida peculiaria fuisse videntur θ', Laconicorum quoque maximas opes in Peri Oecorurn urbibus constitisse, quorum florem iccirco quibus possent artibus augere studerent. Nimirum et tributum, quod Lacedaemonii hoc est perloeci pendebant, non Po-Pulo scd regibus Sparianorum solvi dicitur 'η, et agrorum quidquid ipse Lycurgus regibus praecipuum assignaverat, in inultis peri Oecorum oppidis situm fuisse legimus pi , qua descriptione opponitur πολιτικῆ tuae aequis portionibus inter reliquos cives distri huta Heloiuin

37쪽

manibus colebatur sB; denique mortuorum regum sunera, tanquam ad ipsos pertinerent, omnes peri oeci luctu et comitatu prosequi cog bantur qua o quum tacile appareat Lycurgum non primum instituisse, sed antiquitus tradita relinuisse et in Posterum'sanxisse, haud scio an primis post occupationem temporibus, antequam ipsi roges Per potestatis Suae abusum invidiam et, suspicionem civium contra se excita SSem, ea ratio obtinuerit, ut quod singulis. eivibus Helotes, idem regibus peri oeci essent liorumque illi obsequio et ad-jumento non minus inter reliquos Dorienses eminerent, quam reges uomericos etiam principibus et ducibus ceteris opulentia et divitiis antecellere videmus. Hanc igitur, quantum in tantis lenebris conjectura assequi licet, primam illarum turbarum originem formamque suisse haud improbabiliter milii suspicari videor, ut D Oriensium reges simili modo quo post victoriam Persicam Pausaniam i lcmus subita fortunae commutatione clati superbierint tantasque .subditorum copias nacti, qui toti ab ipsorum nutu et arbitrio penderent, bacipsa arto cives suos ad illorum condicionem deprimi posse sperave-xint, ut uirosque jure aequarent, quantumque peregrinorum, hoc

aliis quoque .ieta illos rititia eandem hono in habitum eana addit, inanis is illud tempna prodit, quosam aenatorea ad ea q de ephori sinit ean eum regibus loeum oecupaverant.

38쪽

est veterum terrae incolarum, sibi manus dare atque obsequium praestare vellent, in Plonam ac persectam reipublicae communionem reciperent; Dorienses autem, qui sua virtute communibusque armis tantam regibus potentiam acquisitam meminissent, sibi quoque aliquam ejus partem vindicarint, tandemque victa illorum pertinaeia jure meritoque eos, qui Achaeorum Potius quam ipsorum reges esse voluissent, e Principum Suorum Serie generisque denominatione

sustulerint j. Neque illud in hoc rerum decursu addubitaverim,

quod ex narrationibus superius memoratis prodit, multos Achaeorum, qui se ex illo regum instituto a vilis moribus servatis coalescere cum victoribus posse sperassent, nunc restituta horum praepotentia et

ipsos ad pristinam hostilitatem redi isse, donec vi armisque iterum subigerentur; cujus saeti simillimum exemplum in Laisnorum historia exstat, qui quum sub extremis Romanorum regibus laniam cum populo Romano societatem iniissent, ut quamvis in eo foedere su-Perior Romana res esset, et ipsi secunda hujus fortuna ut partic pes fruerentur et Tarquinius Superbus vel manipulos ex Latinis Romanisque misceret pβὶ, Romanorum autem dicio illorum accessione

39쪽

ad Terracinam usque et Circeios extenderetur so), mox pulso Tarquinio, quem veri simillimum est hac quoquo re suam Potius quam communis rei publicae polentiam augere voluisse sti , ad arma redierimi nec nisi multis Post annis ad Pristinum obsequium redacti sunt quod si illud tantum apud Strabonem correxerimus, ut aliquam certe indigenarum Parlcm Pariter ut eos Latinorum, quorum ager publicus populi Romani Lictus esset M), statim ob initio in clientelam Hel tumque locum pervenisse Statuamus, reliqua quae de multorum ol pillorum expugnatione Posterioribus demum saeculis saeto legimus, eo Deilius cum ipsius Ephori auctoritate conciliabimus, quo magis consentaneum est SPariatiis, quorum, quum Laconicam occuparent, duo tantum millia suisse tradunturi , posterius aucta in lautam

40쪽

multitudine quantam Lycurgi aetate cognoscimus, multo majore agro publico Helotumque numero opus suisse. Quomodo autem factum sit, ut etiam postquam Agis et Eurypon ad civium suorum voluntatem descendissent, missisque patrum suorum conatibus Doriensium jus et imperium in pertoecos agnovissent, res publica Lacedaemoniorum tantis molibus conflictaretur, ut usque ad Lycurgum neque ipsi conquiescere neque eos qui defecissent denuo si hi subjicere possent, licet singularia nos vestigia destituant, ex universo tamen rerum statu eo facilius colligi potest, quo minus Lacedaemoniis illud usu venit, quod Romani post exactum Tarquinium Superbum instituerunt, ut tota reipublicae forma mulata omnem pristinae discordiae memoriam tollerent; quodque supcrius P. 12 ex Plutarcho attulimus, primum quidem Plebem propter victoriam do regibus relatam exsultare jamque vicissim sibi plura quam oportebat arrogare coepisse, deinde vero reges in iniquissima laac contentione tum resistendo civium

animos exacerbasse tum concedendo et indulgendo ipsos auctoritatem

suam minuisse, omnium temporum exemplis ipsique humani generis naturae adeo consentaneum est, ut neque ex leniis testimoniis iu-

digeamus, neque amplioribus suspicionibus opus sit ad explicandum, quomodo, semel lurbalo per insolitae fortunae novitatem antiqui moris libramento, navigium reipublicae ultro citroque jactari necesse fuerit, donec is ejus gubernaculum arriperet, qui neutri parti addictus suum cuique redderet, nee prisci juris aequilibrium restituisse conlentus ipsum quasi trutinae examen tantis vinculis alligaret, ut neutrius laneis ponderi jam quidquam amplius accedere Posset.

SEARCH

MENU NAVIGATION