Onuphrii Panuini. Veronensis Augustiniani Reipublicae. Romanae commentariorum libri. tres recogniti, & indicibus aucti. Accesserunt in hac editione Sex. Iulii. Frontini Commentarii. De aquaeductibus et. coloniis itemque alia veterum scriptorum, .. On

발행: 1588년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

patricios.Plebs ite pro populi voce Vsurpatur, ut omnes qui non sunt senatores, de plebe aliquando dicuntur a Liuio, & Cicerone: qua ratione patricius ciuis Romanus,no senator, neque eques,de plebe is dici poterit. Accipitur item plebis vox ut se opponit optimatibus: nam ciuis Romanus siue patricius, siue senator,siue etiam in magistratu sit, quum reip. incommodus est,is de plebe dicitur i ut qui eius commodis studet,sive neque senatores,neque equites, neque patricii sint, optimates appcllantur: ita ut haec tertia ci- Iouium Romanorum diuitio a factionum studiis,hominumque moribus, & voluntate orta sit. Rursus plebs

ut est ordo,& opponitur senatui,& ordini equestri, in duas partes distributa fuit, in collegia, & libertinos;

serui enim in numero ciuium no erant. Quae autem,

quot collegia, itemque libertinorum genera: fuerint,alibi explicabo. Hae autem populi Romani diuisiones rep.maxime stante fuerunt. Quu cnim ad unius arbitrium constituta fuisset,omnibus his sublatis, harum rerum tantum umbrae quaedam per aliqua tem- , opora remas erunt. Ceterum satis ab instituto digressi ad Romulum,senatorum,populique originem,& eorundem munera reuertamur. Regii enim munera erat templorum pimum &sacrificiorum omnium curam gerere;per eum deinde omnia quae ad deorum cultu& honorem pertinerent agebantur, imum morumque patriae regimen habebat,iuris omnis quum naturalis,tum ciuilis custos erat, iniuriarum maximaru iudicium penes regem ess e solebat, minorum Cnim cognitio senatui perimissa fuerat Senatu habere, populu ao ad concionem vocare, primum sentcntiam dicere, &quae a pluribus decreta essent exequi, munus regum

12쪽

ROMANA is

erat In bellis vero eius suprema potestas semper fuit, postremo tanquam omnium princeps, & caput colebatur. Senatus autem munus erat cognoscere de omni re,de qua reges primum, deinde cosules referre

liti essent, & quod maiori parti placuisset, id demum

persci: hocque a regibus re senatu Lacedaemoniorutranslatum,quibus omnis iuris publici potestas penes senatum erat .Ex patriciis quoque siue senatoribus sacerdotes & magistratus Lantum creabantur.Plebis au- 'o tem siue reliqui populi officia, ei a Romulo concessa principio, haec tantum fuerunt ; magistratus omnes creare, leges sciscere vel condere, deque bello paceue decernere, societatem cia aliquo contrahere ac dissoluere, foederaque inire, quum rex vel consules retulissent.Neque tame plebis potestas absoluta erat, nisi ea etiam senatus approbasset, quae a plebe sancita erant.

Ferebat autem populus sustragium no viritim, sed per XXX. curias diuisus , & quod pluribus visum esset curiis,ad senatum referebatur. Qui mos postea paulatim 20 dilabi coepit,& sensim eo res processit, ut suffragioruius conuersum fuerit: neque enim de plebiscitis senatus quidquam statuebat,sed senatus consultum ratum non erat, nisi id populus approbasset. Iure enim scis.cendarum legum, vi postremo, & secessionibus, populus tantam sibi potestatem exactis regibus undi cauit, ut maximam reip. Romanae partem demum obtinuerit status popularis: quamquam enim regiae potestatis species quaedam in consulum imperio, in senatus vero potestate optimatum principatus quoda-3o modo agnosceretur,populi tame tanta auctoritas supra omnes magistratus & senatum fuit, ut non immerito dici possit,omne imperium, atque illius reip.rria-

13쪽

icstatem penes populum fuisse. Cui argumento esse potest ad populum prouocatio, tuae non fuisset, nisi maior clIct populi quam magistratuum potestas;quinctiam fasces submittendi mos,cum magistratus in cocionem ascendebant,confessio crat populi quam magistratuitiai vim maiestatemque maiorem fuisse. Ia vero de capite ciuis, omninoque de libertate, ac iure cinitatis, nullius erat nisi populi iudicrum. Quae si maximi sunt in omni republica momenti, populum sane penes quem haec omnia fuerunt,longe maXima reip. io Romanae partem obtinuisse fatendum cst. Veru quibus rationibus,& temporibus,quo rerum auctu, vel a quibus singula haec populus Romanus obtinuerit, sigillatim post dicam. Porro autem ex populo a RO-mulo in his tribus & xxx. curias diuiso, quum exercitus ad bellum educturus csset,rex quidem tribunis, illi curionibus, curiones vero decurionibus, quo militum numero opus esset statim pracscribebant, atque uno edicto,sue omnes Romanae copiae, siue pars ad arma Vocarentur, in praescriptum sibi locum instructae, stato die quam primum aderat. Recte igitur bello pace ue his institutis Romulus rem p. suam constituit. Ex Dionysio libro ii .Livio libro i .Plutarcho in Romulo,& aliis. De reliquis domusipuuicis miniviis

Romulus ad augendam urbis frequentiam tria praecipue excogitauit: partus necare vetuit, Asylum aperuit his qui ad eum confugerant omnium rerum im-; opunitate promissa, hostes victos pro amicis & ciuibus in ciuitatem recepit. Quum enim urbs in spem magis

14쪽

ROMANA is

suturae magnitudinis, quam ad id quod tum hominuerat,alia atque alia appetendo loca aucta fuisse ne urbis vana magnitudo esset , adiiciendae multitudinis, caussa,vctere consilio condentium urbes, qui obscura atque humilem conciendo ad se multitudinem,nata eterra sibi prolem mentiebantur; locum quendam in Capitolio, qui intcr duos lucos erat, Asylum aperuit, Q inter arcem Capitoliumque. Eo ex finitimis populis

turba omnis sine discrimine,liber,an seruus esset,auida nouarum rerum, vel quae apud suos aliquam noxa contraxerat,perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Romanas quoque vires hoc commento valde auxit, sinitimorumque minuit. Co

fugientibus autem ad Asylii seruis sponsor factus est sub religionis praetextu, eos nihil detrimenti ab inimicis passuros, si pcrmanere apud se vellent, omnes-20 que ciuitate donabat, agri parte quam bello acquisierat singulis tradita. Confluebant etiam undique domestica fugientes mala, nec amplius ex urbe discedebant comiter a Romulo suscepti. Ex urbibus vero bello victis de captis, quasdam integras Romain trans. duxit, ciuitateque donauit: quasdam vero colonias Romanas fecit, de quibus tertio libro accurate disseram. H is igitur & similibus institutis,breui tepore urbem ex parua amplissimam de maximam reddidit. Naqui, quum Romam condidit,tria tantum millia pedi tum,& CCC. equites habuerat, idem moriens pedit usex& quadraginta millia, ἔc mille equites reliquisse

traditur.Cuius instituta ceteri reges, & post consules -o sequuti,urbem Romam omnium maximam, S populo resertissimam effecerunt. Ex Dionysio,Liuio, Plutarcho,&aliis

15쪽

CIVITAS

De re diuina a Romulo institua Rebus ciuilibus a Romulo recte constitutis, deorudeinde sacra, & caerimonias, quibus homines praccipue in officio continentur, & multa bona recte insti tutis ciuitatibus eiicniunt, prouidctissime formauit

Sumpto enim a deorum cultu,Geniorumque veneratione initio,sacra,templa,aras, simulachroru erectio nes, formasque eorum, & signa,potestates,& benefi- i ocia,quibus humanum genus affecisse creditum est,descripsit. Dies quoque festos deorum & larium, &sacrificia,quibus gauderent ab hominibus honorari,ferias,& nudinas,& a laboribus quietem, populum docuit. Traditas de ipsis sabulas quibus maledicta insunt,atque deorum contemptus gignitur, omnes aboleuit, assuefecitque homines, ut de diis optime lo- ruerentur , & sentirent,nihil illis beata illa natura in

ignum attribuendo: sacra omnia peregrina reiecit, nullaque eorum sine S.C. in urbem recipi voluit.Multatos postea sacerdotes creauit,quos omnes enumerabo a quum de Numae institutis verba faciam. Is enim sacrorum omnium, iurisque diuini apud Romanos co-ditor creditus est. Quae enim Romulus primu institatuit, ille postea reforinauit, multaque sacra & sacer dotia de nouo adiunxit.Dionysius libro II De Romuli domesticis institutis Romulus post politica priuatas legesIc mores,quae ad oeconomicam attinent,ordinauit:in queis praeci pila fuere uxoru ducendarii & matrimonia leges,ma- 3ritorum uxorumque conditiones: adulterii &aliorucriminum poenam, patrumque in filios potestatem

Artes

16쪽

ROMANA. IArtes sordidas& sedentarias ingenuis prohibuit,seruos enim &aduenas eas exercere voluit, Romanis vero tantum res rusticam & militarem permisit: ob ruasticorum commoditatem , ut singulo nono die Ro mam ad mercatum venirent,nundinas instituit. Hoc autem breuissime libro primo Liuius docet ita: Rhbus 1ia1iis diuin s CV h-an f rite peractis, docata ad concione multiiu equae coales ere inpopuli ni- corpus, nulla reprae luam legibu poterat,iura dedit; quae ita sancta steio neri hominum agresti fore ratu , Dei e )enerabilem insignibus impera fecisset quum cetero habitus augustiorem,ιά maxime uictoribud duodecim , cum fascibu securibus sumptisfecit. Abi ab numero auium quae augurio regnum portenderant,eum sequutum numerum putant,al f AEtru scis itimis, desera curulum toga praetexta si mpta est numeru quoquei .n tacitum placet: ha babi se Etrus

cos,quod ex duodecim populis communiter creato rege, sin

gulos iugulipopuli bdiores dederint. Dionysius libro secundo.

io De raptu Sabinarum,m primo bello Sabo α lum Romulus & populus Romanus Uxores non haberent, neque a finitimis gentibus filias impetrare possent,animi aegritudine dissimulata adspectaculuIudorum solemnium, Neptuno equestri de industria paratorum,quos Consuales vocant, vicinos urbi populos inuitauit & praesertimSabinos, quarum,quum ludicro interfuissent, filias virgines medio spectaculo rapi a Romanis iussit, quas DC xx Ca II. fuisse 3 o Dionysilis scribit,anno post urbem conditam rh II-A I III. Kal. Septemb. Quare hi populi qui raptas amiserant, & alij quos vel ipsi lacrimis suis,vel cxem

17쪽

13 CIVITAS

plum ad multos pertinens mouit,raptarum virginumiuiuriam vindicaturi contra Romanos arma ceperiit. Primi omnium Caeninenses in agrumRomanum impetum fecerunt,quibus effuse vastantibus, obuius nactus cum exercitu Romulus, leui certamine eorum

exercitum fudit, fugauit, urbemque primo impetu

cepit. Post Caeninam in Antemnates copias eduxit, quam urbem captam cum Caenina colonias Romanas seci eorumque multitudinem Romam traduces,

eam statim in tribus curiasque diuisit, atque ad sexi, millia peditum populum Romanum auxit.Eadem ratione Crustumios profectus, cum eam quoque ciuitatem cepisset, coloniam fecit. Nouissime vario &periculoso Marte bellum cum Sabinis fuit, quorum Rex T.Tatius crat,in quo a Tarpeia virgine arce Romana prodita,urbs admodum periclitata est.Demum triennio exacto raptarum precibus, Romani cum Sabinis amicitiam contraxere. Inde quum ad foedus faciendum duces prodiissent,non pacem modo, sed ciuitatem unam ex duabus fecerunt,regnumque aequo iure consociantes imperium omne Romam contulerunt. Ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur,Roma quidem priscam appellationem retinuit, populus vero a Curibus T. Tatii patria Quirites appellati,T.que Tatius commune regnum cu Romulo in Urbe tenuit annos v. quo postremo a Laurentibus caeso, Romulus solus regnum obtinuit. Quum autem bello Sabino adhuc vigente, plerique ex Etruria & Latio in Romuli auxilium venissent, confecto bello,multi ex iis,cius beneficiis,gratia,&morum hu- minanitate ducti,Romae remanserunt: in his unus fuit

princeps gelis Etruscae Vibenna Coelius,a quo moti

18쪽

ROMANA. 29

Coelio inditum nomen tradunt. Item alter nomine, Lucumo, te cuius nomine tertiae Luccrum tribui ap'pellationem factam quidam scripsere

De tribuum,m curiarum nominibus commis curialis

Sabinorum, Tuscorum, & aliorum aduenarum in urbe aduentu, quum Vrbs duplicata esse videretur, i, ornatus quoque ciuitatis auctus. Sabini enim omnes in unam tribum,& decem curias, Etrusci vero & reliqui aduenae in aliam tribum, totidemque curias distributi sunt,tribubusque nomina indita Prima enim Ramnesium a Romulo, in qua veteres Romani omnes erat;Tatientium a Tatio,in qua sabini :Iucerum tertia appellata suit, in qua Tusci, Latini, & reliqui omnes qui ad Asylum confiigcrant, coniecti sunt a Ilico Asyli ut Pedianus,& Plutarchus;vel 1Lucumone. Etrusco,ut Varro scripserunt, nominata. Has Liuius equitum centurias vocat, quod ex singulis tribubus, . Mn lae equitu incenturiae conscriptae essent. De tribubus autem latius in Ser. Tullio verba faciam. Ceterum de XXX. curiarum etymologia & nominibus loquuturus, M. Varronis,& Sex Pompeii verba praeponam ille enim libro ii. de vita populi Romani, Curia

a cura Gictam scripsit: Itaque propter curam locus quoque quoJuam qui que domum senator confert, curiam a pes imit1 cx vero Pompeius: Curia locus 6i inquit bi pu-b.ιcas cura gerebant. Varro etiam libro ini: de lingua Latina ita scribit: Curiae duorum generum , nam

3o m a bi curarent Lacerdotes res Emmas, D curiae deteres

bi senatus humana curia H lilia , quam primo aedificauit Hostilius rex, ante rostra , o c. Adijcit Sex.

19쪽

Pompeius et Curiae etiam nominantur , in quibus Λη cuiusque pariis populi Romani quid feritur ; quales sunt bae , in quas populum Romulus distribuit, numero xxx. ita di injua quisque curia sacra publica faceret,stri que obseruaret. De quarum curiarum nominibus parum inter auctores conuenit. Livius. n. & quidam alij, eas a Sabinis mulieribus nomina accepisse scripserunt. Li- iiij verba sunt haec. Itaque quum populum in xxx. curias

diuideret, nomina earum cur simposuit. Id non traditur,

qua haud dubie ali suanto numerus maior hoc muliersi fue- Ioris, aetate an dignitatibus suis diremue,an sorte lectae sint, quae nomina cur s darent. Alij vero,inter quos est Varrosas ante Sabinarum raptum nomina habuisse scripserunt,ijsa Romulo in prima ciuitatis diuisione imposita. Varronis sententiam Plutarchus confirmat, quum ait: Curias quidam perhibent a Sabinis mulieribus nomen traxisse ea hoc mendacium esse deprehenditur: nam multis iliara a locis nomina impositioimi. Dionysius quoque libro II . De bonoribus in lait habitis dirginibus Sabinis Romam scriptores dissentiunt. v Idam enims ribunt m - 2ouralia id eis tributum, di x X X. curiae earum nominibus

appellarentur,tot enimfuisse scribunt quae legatione Uce

sent. Terentius autem Varro: cum bis hac in re non consentit:dicit enim iam ante nomina curatffuisse imposita a Romulo inprima diuisione populi, partim a principibuε diris, pamtim ex locis sumpta,nec deroXXX. lanium mulieres legatione usicepisse sed DX XV II. Ceterum quum omnia fere curiarum nomina vetustate oblitterata sint, paucaque admodum supersint, quid de hac re ego sentia, nihil certi habeo quod dica; Varronis tamen sentetiavi approbem, facit,tum ipsius viri ingenium, diligentia & doctrina tum Plutarchi,& Dionysii testimonia;

20쪽

ROMANA. II postremoque ea quae supersunt citriarum nomina quae ab aliquo potius alio eventu, quam a mulierum . nominibus deducta esse videntur. Ego enim ex xxx. curiis octo haec tantum nomina inueni, quae siunt Fortensis,Rapta,Vellensis,Velitia,Calabra,Titia,Tifata,& Saucia. Quattuor primarum,quae & curiae veteres dictae sunt,atque in Palatio semper fuerunt, ita

meminit Sex.Pompeius: Nolιae curiae proxime compiatum Fabricii aediscatae sunt,quodparμm amplae erant de io teres a Romulo factae, )biis populumosacra in partes XXX distribuerat, M in iis ea sacra curarent. Quae quando

ex deteribus in nouas euocarentur, quatuor curiarum per re

ligiones euocari non potuerunt. Ita quod Forienses, Raptae, Vellensis, Velitiae, res dimina unt in deteribus curiis. Ex quo loco& quattuor curiarum quae veteres ascriptoribus appellantur, semperque in Palatio fuerunt, nomina habemus, & reliquas curias ex Palatio, ubi urbs Romuli fuit, aucto urbis ambitu, per urbem dispersas esse. De curia Calabra quae in Capitolio erat,

meminit Varro libro v. & libro i. Saturnalium. Macrobius,& Sex. Pompeius: Calabra curia dicebatur, dbitantum ratiosacrorumgerebatur. De curiis Titia,& Tifata sic scribit Sex. Pompeius: Titienses tribu a praenomine Tatii re eis anesiata Iridetur,Titia quoque curia ab eodem re est dicta.Item, Tifata, Iliceta. mae etiam Tifata curia. Tifata etiam locus iuxta Capuam. Curiae vero

Fauciae,quae in antiquis scriptis codicibus Saucia dicitur,sic meminit Liuius libro ix. Dictasor Papirius C. Iunium Fubulcum magistrum equitum Axit, atque ei legem 3o curiatam de imperasserenti, in omen, diem diffidis, suod Fauciae curiae fuit principium , duabus insegnis cladibus captae dilis, Caudinae pacis , via γιr ue anno ei

SEARCH

MENU NAVIGATION