Quinti Horatii Flacci opera denuo emendata

발행: 1668년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

17 EPISTOLARUM AD CELSUM ALBINOVA

NUM. VI II.

CEllo gaudere , R bene rem gerere Albino

vano

Musa rogata refer, comiti, scribaeque Neronis. Si quaeret, quid agam, dic, multa Se pulchra minantem ,

Vivere nec recte, nec suaviter,haud quia grando Contuderit viteis, oleamque momorderit aestus: Nec quia longinquis armentum aegrotet in arvist Sed quia mente minus validus , quam corPore toto Nil audire velim, nil discere,quod Ievet aegrum tFidis ostendar medicis , irascar amicis , Cur me funesto properent arcere veterno , quae nocuere sequar: fugiam quae profore credam: Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam. Post haec, ut valeat; quo pacto rem gerat, & ser Ut placeat iuveni, percunctare, utque cohorti, Si dicet, recter primum gaudere : subinde Praeceptum auriculis hoc instillare mementor Ut tu fortunam , sic noc te Celse feremus.

AD CLAUD. NERONEM. IX. SEptimus Claudi, nimirum intelligit unus ,

quanti me facias. nam cum rogat, & Prece cogit , Scilicet, ut tibi se laudare & tradere , coner, Dignum mente , domoque legentis honesta Neronis, Munere cum fungi propioris censet amici id possim videt, ac novit me valdius ipso. Multa quidem dixi, cur excusarus abire me Sed timui, mea ne finxisse minora putarer, Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni t Sic ego maioris fugiens opprobria culpae , Frontis ad urbanae descendi praemia. quod si

Depositum laudas ob amici iussa pudorem ;Scribe tui gregis hunc, & sortem crede, bonumque.

192쪽

T Rbis amatorem Fuscum salvere iubemusta Ruris amatores hac in re scilicet una luitum dissimiles, ad caetera paene gemelli , raternis animis , quidquid negat alter, & ester.

innuimus pariter vetuli notique columbi. u nidum servas: ego laudo ruris amoeniivos, & musco circumlita saX a, nemusque.

alid quaeris ρ vivo, & regno, simul ista reliqui ,

uae vos ad coelum effertis rumore secundo. tque sacerdotis fugitivus, liba recuso rane egeo iam mellitis potiore placentis rivere naturae si convenienter oportet, . onendae oue domo quaerenda est area primum: rivistine locum potiorem rure beato p t ubi plus tepeant hyemes Zi ubi gratior aurae: niat & rabiem Canis, & momenta Leonis, im semel accepit Solem furibundus acutum λt ubi divellat somnos minus invida cura ρeterius Libycis olet aut nitet herba lapidis 3 irior in vicis aqua tendit rumpere plumbum, iam, quae per pronum trepidat cum murmure rivum λrmpe inter varias nutritur sylva columnas, udaturque domus,longos quae prospicit agros. turam expellas furca, tamen usque recurret, mala perrumpet furtim fastidia victrix.n , qui Sidonio contendere callidus ostro scit Aquinatem potantia vellera fucum, ritus accipiet damnum, propiusve medullis , am, qui non poterit vero distinguere falsum ..em res plus nimio delectavere secundae , latae quatien r. si quid mirabere. ponesitus, fuge magna r licet sub paupere tecto es, & regum vita praecurrere amico S. vus equum pugna melior, communibus her-- bistebat , donec minor in certamine longo,loravit opes hominis, frenumque recepit rpostquam victor violens discessit ab hoste , i equitem dorso, non fraenum depulit ore. qui Pauperiem veritus, potiore metallis M a. Liber

193쪽

Libertate caret, tominum vehet improbus,atque Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti , Cui non conveniet sua res, ut calceus olim ,

si pede maior erit, subvertet: si minor, uret. Laetus sorte tua vires sapienter Aristi, Nec me dimittes incastigatum, ubi plura cogere, quam satis est, ac non cessare videboe. Imperat aut servit collecta pecunia cuique Tortum digna sequi potius, quam ducere funem, Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae , Excepto, quod non simul esses, caetera laetus.

E X A S I Α. XI. QVid tibi visa Chios, Bullati,noraque Lesbos,

Quid concinna Samos,quid Croesi regiaSardis myrna quid, & Colophon , maiora , minorane fama p . Cunctane prae campo, & Tiberino flumine λr

dent sΑn venit in votum Attalicis ex urbibus una prin Lebedum laudas odio maris atque viarum , Scis, Lebedus quam sit Gabiis desertior, atque Fidenis vicus, tamen illic vivere vellem, Oblitusque meorum, obliviscendus & illis Neptunum procul e tetra spe stare furentem. Sed neque,qui Capua Romam petit,imbre Iutoq; Adsspersus, volet in caupona vivere, nec, quIFrigus collegit, furnos & balnea laudat, ut fortunatam plene praestantia vitam. Nec si te validus iactaverit Auster in alto ,

Idcirco navem trans regaeum mare VendaS.

Incolumi Rhodos,&Mitylene pulchra facit,quori Penula solstitio, campestre nivalibus auras , Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus , Dum licet, & vultum servat fortuna benignum, Romae laudetur Samos, & Chios, & Rhodos absens s

Tu, quamcumque Deus tibi sortunaverit horam Grata sume manu, nec dulcia differ in annum , Ut ciuocunque loco fueris, vixisse libeoter Te Micas. nam si ratio, & prudentia curas ,

194쪽

OBER I. I 8 raeliam , non animum mutant , qui trans mare

currunt , renua nos exercet inertia, navibus atque

a adrigis petimus bene vivere. quod petis , huic est, Ulubris, animus sit te non deficit aequus. AD ICCIUM. XII. Ructibus Agrippae Siculis,quos colligis, Icci, Si Recte frueris, non est ut copia maiori, Jove donari possit tibi. tolle querelas.

uper enim non est, cui rerum suppetit usus. ventri bene, si lateri est, pedibusque tuis, nil vitiae poterunt regales addere maius. forte in medio positorum abstemius herbis Uus, R urtica sic vives protinus, utet enfestim liquidus fortunae rivus maturet: l quia naturam mutare pecunia nescitit quia cuncta putas una Virtute minora. ramur, si Democriti pecus edit agellos , itaque dum peregre est animus sine corpore velox em inter scabiem tantam, Se contagia Iucri, parvum sapias, & adhuc sublimia cures tae mare compescant, caussae : quid temperet

annum

liae sponte sua, iusta ne vagemur, & errent. id premat obscurum Lunae, quid proferat orbe id velit, S possit rerum concordia discors: pedocles, an Stertinium deleret acumen 'um seu pisceis, seu porrum,& coepe frucidari re Pompeio Grospho, R, si quid petet, ultro rer. nil Grosphus,nisi verum,orabit S aequum, is amicorum est annona bonis ubi quid deest tamen ignores, quo sit Romana loco res et taber Agrippae, Claudi virtute Neronis nenius cecidit: ius imperiumve Phraates aris accepit genibus minor. aurea frugesiae pleno diffudit copia cornu.o v INNIUM AsELLAM. XIII. M proficiscentem docui te saepe, diuque,Auguito reddes signata volumina vinni,

195쪽

IM EPISTOLARUM si validus, si laetus erit, si denique pMcet , Ne studio nostri pecces odiumque libellis

sedulus importes opera vehemente minister. Si te forte meae gravis uret sarcina chartae ; s

Abiicito potius, quam quo perferre iuberis Clitellas serus impingas, Asinaeque paternum cognomen vertas in risum, & fabula fias. Viribus uteris per clivos, flumina Iamas. ictor propositi simul ac perveneris illuc , Sic positum servabis onus, ne forte sub alaia Fasciculum portes, librorum, ut rusticus agnum: Ut vinosa glomos furtivae Pyrrhia lanae: Ut cum pileolo soleas conviva tribulis σNe vulgo narres te sudavisse serendo

Carmina quae possunt oculos aureisque morari Caesaris. Oratus multa prece, nitere porro. Vade, ves , cave ne titubes, mandataque frangas.

AD VII LICUM SUUM. XIV. Illice sylvarum, L mihi me reddentis agelli,

Quem tu fastidis,habitatum,quinque focis, Se Quinque bonos solitus Bariam dimittere patres:

Certemus, spinas animone ego fortius, an tu Tvellas agro, R melior sit Horatius, an res Me quamvis Lamiae pietas, & cura moratur aratrem moerentis, rapto de fratre dolentis Insolabiliter: tamen istuc mens, animusque Fert, R amat spatiis obstantia rumpere clauura, Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum , Cui placet alterius, sua nimirum est odio fors. Stultus uterque locum immeritum carissatur ini.

que s .

In culpa est animus, qui se non effugit unquam. Tu mediastinus tacita prece rura petebas :' Nunc urbem, & ludos, & balnea Villicusoptas. Me constare mihi scis, & discedere tristem , Quandocunque trahunt invisa negotia Romam: Non eadem miramur: eo disconvenit inter Meque, Sele nam quae deserta,& inhospita tesqua. Credis, amoena vocat,mecum qui sentit; & odit.

Quae tu pulchra vocas.fornix tibi,& uncta popina Incutiunt urbis desiderium, video, & quod

gulus iste feret piper, & thus, ocius uva:

196쪽

rec vicina subest vinum praebere taberna, tuae possitibi: nec meretrix tibicina, cuiustis strepitum salias terrae gravis. & tamen urgesam pridem non tacta ligonibus arva bovemqueisjunctum curas, & strictis frondibus exples..ddit opus pigro rivus, si decidit imber, Iulia mole docendus aprico parcere Prato. unc, age , quid nostrum concentum dividat, audi,uem tenues decuere togae, nitidique capilli: uem scis immunem Cynarae placuisse rapaci: uem bibulum liquidi media de luce Falerni, cena brevis iuvat, & prope rivum somnus in herba.ec lusisse pudet, sed non incidere ludum. sn istic obliquo oculo mea commoda quisquammat, non odio obscuro, morsuque venenat.

ident vicini, glebas, & saxa moventem. im servis urbana diaria rodere mavis: brum tu in numerum voto ruis. invidet usum gnorum & pecoris tibi calo argutus, & horti. tat ephippia bos piger, optat arare caballus. aam scit uterque , Iibens, censebo, exerceat

artem.

D C. NUM ONIUM VALAM. XV. Vae sit hyems velis,quod coelu,Vala, Salerni, ZQuorum hominum regio, & qualis via nam mihi Baias

in supervacuas Antonius, & tamen illis: facit invisum, gelida cum perluor undar medium frigus. sane myrteta relinqui , itaque cessantem nervis elidere morbum fura contemni, vicus gemit, invidus aegris , i caput, S stomachum supponere fontibus audent sinis, Gabiosque petunt, Sc frigida rura. tandus locus est, R diversoria nota Master ageri diis equus . quo tendis λ non mihi Cu- iter, aut Baias, laeva stomachosus habena et eques. sed qui nato est auris in ore or utrum populum frumenti copia pascat,

197쪽

Dulcis aquae , nam vina nihil moror illius orae. Ture meo possum quidvis perferre , patique. Ad mare cum veni, generosum & lene requiro: Quod curas abigat, quod cum spe divite manet

In venas,animumq; meum: quod verba ministret, Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae. Tractus uten plureis lepores, uter educet apros,

Utra magis pisceis, & echinos sequora celent, Pinguis ut inde domum possim,Phaeaxq; reverti; Scribere te nobis , tibi nos accedere par est , 'Maenius, ut rebus maternis atque paternis Fortiter absumtis, urbanus coepit haberi, Scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, Impransus non qui civem dignosceret hoste iQuaelibet in quemvis opprobria fingere saevus , Pernicies, & tempestas, barathrumque macelli , Quidquid quaesierat, ventri donabat avaro. Hic , ubi nequitiae fautoribus , & timidis nil, in ut paullum abstulerat, patinas coenabat Ornasi vilis N agnini, tribus ursis quod satis esset. Scilicet ut ventres lamna candente nepotum Diceret urendos correetias. Maenius idem Quidquid erat nactus praedae maioris , ubi omne Verterat in fumum, & cinerem, non hercule

miror.

Aiebat, si qui comedunt bona: cum sit obeso Nil melius turdo , nil vulva pulchrius ampla. Nimirum hic ego sum, nam tuta,& parvula Iaudo, Cum res deficiunt: satis inter vilia fortis. Veru, ubi quid melius contingit, unctius, idem Vos sapere, & solos aio bene vivere, quorum Conspicitur nitidis fundata pecunia villis. '

AD RUINCTIUM. X V I.

N S percula cleris , fundus meus,optime inisArvo pascat herum, an baccis opulentet Ilvae Potnime & pratis , an ami et a vitibus ulmo et Scribetur tibi forma loquaciter , R situs agri. Continui montes,nisi dissocientur opaca Sol, Valle : sed ut veniens dextrum latus adspiciat Iarvum discedens curru fugiente vaporet.

Temperiem laudes. quid, si rubicunda benigne

Corna

198쪽

LIBERI. I 8sῖorna vepres & pruna ferant, si quercus, R ilex, tilia fruge pecus,multa dominum iuvet umbraΘ

icas ad .lmnum propius frondere Tarentum. oris etiam rivo dare nomen idoneus et ava nec Srigi illo, Thracam, nec purior ambiat Hebrus,nfirmo capiti fluit utilis , utilis alvo. Hae latebrae dulces , etiam, si credis amoenae ncolumem tibi me praestant Septembribus hora recte vivis, si curas esse, quod audis. ris. Iactamus iampridem omnis te Roma beatum, Sed vereor, ne cui de te plus, quam tibi credas: Neve putes alium sapiente bonoque beatum. Neu, si te populus sanum, recteque valentem D i ctitet, occultam febrem sub tempus edendi Dissimules: donec manibus tremor incidat unctis. Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.

Si quis bella tibi terra pugnata marique Dicat, Sc his verbis vacuas permulceat aureis: Tene magis salvum Populus Velit, an populum tu Ser et in ambiguo, qui consulit, & tibi, & urbi, P. piter : Augusti laudes agnoscere possis 3

Cum pateris sapiens, emendatusque socari, Respondesne tuo, dic sodes, nomine λ nempe vir bonus & prudens dici delinor ego, ac tu. Qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet: ut si Detulerit fasceis indigno , detrahet idem. Pone, meum est, inquit. pono,tristisque recedo. Idem si clamet furem, neget esse pudicum, Contendat laqueo collum pressisse paternum: Mordear opprobriis falsis, mutemque colores ρFalsus honor iuvat, & mendax infamia terret,

quem , nisi mendosum, & mendacem p vir bonus est quis p ni consulta patrum, qui leges, iuraque servat

Quo multae , magnaeque secantur iudice lites: Quo responsore, de quo caussis teste tenentur. Sed videt hunc omnis domus & vicinia tota Introrsum turpem, speciosum pelle decora , Nec furtum feci, nec fugi, si mihi dicat

Servus ε habet pretium, loris non uteris , aio. Non homine occidi: non pasces in cruce corvos, Sum bonus, Sc frugi. renuit negitatque sabellus. Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque

Suspectos laqueos, Se opertum milvius hamum.

199쪽

Oderunt peccare boni virtutis amorer Tu nihil admittes in te, formidine p Conor. Sit spes fallendit miscebis sacra profanis. Nam de mille fabae modiis, cum surripis unum , Damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto. Vir bonus, omne forum quem spectat, S omne tribunal, Quandocunque Deos vel porco,vel bove placati Iane pater clare, clare cum dixit, Apollo: bra movet, metuens audiri r pulchra Laverna

Da mihi fallere i da iusto, sanctoque videri et

Noctem peccatis, & fraudibus obiice nubem. Quo melior servo, quo liberior sit avaruS, In triviis fixum cum se demittit ob assiem , Non video. nam qui cupiet,metuet quoque,porro Rui metuens vivit, liber mihi non erit unquam. Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui Semper in augenda festinat, R Obruitur te. Vendere cum possis captivum, occidere nou, Serviet utiliter. sne pascat durus, aretque et Nitiget, ac mediis hyemet mercator in undis: Rnnonae prosit: portet frumenta, penusque. Vir bonus, & sapiens audebit dicere, Pentheu Rector Thebarum, quid me perferre, patique Indignum coges Θ adima bona,nempe pecu Sarem. Lectos, argentum, tollas licet, in manicis, RCompedibus saevo te sub custode tenebo. Ipse Deus simul atque volam, me soIvet, opinor. Hoc sentit: moriar. mors ultima linea rerum est.

AD SCAEVAM. XVII. Uamvis Scaeva satis per te tibi consulis , Rsci Ss Quo tandem pacto deceat maioribus uti: Disce docendus adhuc,quae censet amiculus: ut si Caecus iter monstrare velit.tamen adspice, si quid Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.

Si te grata quies, & primam somnus in horam Delectati si te pulvis, strepitusque rotarum et si laedit caupona a Ferentinum ire iubebo. Nam neque divitibus contingunt gaudia solis; Nec vixit male, qui natus moriensque sesellit.

Si prodesse tuis, paulloque beniresus ipsum et t

200쪽

Te tractare volesi accedes siccus ad unctum , Si pranderet olus patienter, regibus uti Nollet Aristippus: si sciret regibus uti, F astidiret olus, qui me notat. utrius horum Verba probes, S facta, doce : vel iunior audi , Cur sit Aristippi potior sententia, namque Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: Scurror ego ipse mihi, populo tu, rectius hoc, RSplendidius multo est , equus ut me portet, alat Officium facito. tu poscis vilia rerum re X. Dante minor: quamvis fers te nullius egentem. Omnis Aristippum decuit color, & status,& res. Tentantem majora, fere praesentibus aequum,

Contra, quem duplici panno patientia velat, Mirabor, vitae via si conversa decebit. RIter purpureum non exspectabit amicturn, mi illibet indutus celeberrima per loca vadet,

Personamque feret non inconcinnus utramque.

Alter Mileti textam cane peius & angue, vitabit chlamydem : morietur frigore, si non Rettuleris pannum. refer, & sine vivat ineptus, Res gerere, R captos ostendere civibus hosteis; Attingit solium Jovis, & coelestia tentat: Principibus placuisse viris, non ultima laus est. Non cuivis homini contingit adire Corinthum. Sedit, qui timuit ne non succederet ; esto.

Quid, ut pervenit, fecitne viriliter ρ atqui

Heic aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret Ut parvit animis, & parvo corpore maius et Hic subit, R perfert, aut virtus nomen inane est, Aut decus & pretium recte petit experiens Vir. Coram rege suo de paupertate tacentes, Plus poscente ferent, distat, sumasne pudenter, Ria rapias. atqui rerum caput hoc erat, hic sons. Indotata mihi soror est, paupercula mater, Et fundus nec vendibilis, nec pascere firmus a Qui dicit: clamat, victum date. succinit alter , Et mihi dividuo findetur munere quadra. Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet Plus dapis, R rixae multo minus, invidiaeque. Brundusium comes, aut Surrentum ductus amoenum , breis ,

mi queritur salebras, & acerbum frigus, R im-

SEARCH

MENU NAVIGATION