P. Bertii Commentariorum rerum Germanicarum libri tres : primus est Germanie veteris, Secundus, Germaniæ posterioris, a Karolo Magno ad nostra vsq[ue] tempora, cum principum genealogiis, Tertius est præcipuarum Germaniæ vrbium cum earum iconismis et

발행: 1616년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

271쪽

α3I COMMENT. R

Homo ventri & gulae deditus: bonorum imperij dissipator: Quocirca Electores Septemviri post crebras admonitiones, obtestationes, exhortationes quoque & minas,anno MCCCC. conventu ad Rhenum, loco qui est e regione Brubacensis arcis, habito, eam solemniter exauctorarunt.

Litterae depositionis inter alia sic habent. Nos Ioannes

Episcopus Moguntium sacri Romani imperij per Germaniam Archicancellarim , nomine Dominorum Uectorum S. Romani Imperi ,atque nomine nostro, propter multin praegnantos causias nos metentα ct intolerabilo ex

orbitationcs , amouemm ct deponimus hac nostra senten tia Dominum Moc laum, ceu inutilem, ignauu Openitus ineptum ad Romanum imperium, ab ipso Romano perio atque ab omnisbi debita gloria, honore, ct majestate: Denunciantes omnibu3 principibus, proceribus,domi

nis, esseruis, ciuitatibus, regionibue O populissacro imperi abiectis, quod deinceps penitus absoluentur, ct absolutos pronunciamus ab omni homagio O iura ento Mencestio nomine scri Imperi3 praestito ; monemusque O requirimus eos per iuramentum quo adstricti sun acro imperto,ne posthac sepedicto encestio ullo pacto oberiant aut obsequantur, neque illi ius ullum, obsequium, Censium . reditum, aut Ullam obuentionem, quocumque nomine tandem appelletur, tanquam Romano regi praebeant, exhibeant, aut permittant

exhiberi ;sed omnia haec referuent pro isto quem Dei gratia

ceu utilem ct idoneum in Romanorum regem eligi cotinget. Electus est protinus eius loco FR1DEMCus Brunsvicensis Dux,qui tamen haud multo post dolisMoguntini interfectus est Frissariae. Post hanc electus est RVPgmvs Bauariae Dux, a Coloniensi Episcopo diademate regio ornatus Coloniae,Anno MCCCCII .Hic in Italiam profectus IoannisGaleatij impetum cohibuit. Obiit Oppenhemi, decimo imperij anno , sepultusque iacet Hesdelbergae in templo suod ipsie Spiritui sancto exstruxit. Post eum electus est

Ι v D o C v s Marchio Morauiae, Patruus oencesia1,qui nondum sex mensibus in ea dignitate exactis, quum senex esset obijt. Anno Christi Μ cccc x. Regnauit autem Uriim cenaus in Bohemia annos LV, in Impetio XX, Vixit LV I I. obiit anno Domini Μ cccc XI x. Sub hoc Hussitarum primum in terris auditum est nomen : quorum dooma adeo insolens Hagae in Schola recente fuit , ut una die

quinque studiosorum millia deserta urbe Lipsiam concesserint

SIGIS MUNDUS Hungarus.

Anno Christi M c CC cx1 SIGIs MUND VSHunoa rite rex Caroli Iu filius ob egregias animi virtutes Ec potentiam Consentientibus Septemvirum suffragiis ad Imperium vocatus est: Hic statim post infelicem ad Caluinia bacium cum Turca pugnam, qua Cabbotiis praesidium amissum est, animum ad pacis curas constituendamque

Rempublicam intendit. Qilumque religionis dissidium indies cresiceret, ipse peragrata triennio bona Europae par te Concilii cogendi caussa, animos Regum Principumque

flexit ad cogendam Synodu m. Sed Pontifices ante rei mari oportuit. Itaque indicto Constantiae conuentu, tres simul Papas sede in quam vi & fraude irrepserant deiecit, aliumque substituit. Husissum euocatum licet fide Imperatoris, dato insuper saluo conductu, passus est v I die I iij Anni M cccc XV,damnatum ante in Concilio, muri. Nec terruit exemplum Hieronymum Pragensem,qui mox anno sequenti, xxx die Mail similiter uiuicomburio dotactrinam suam obsignauit. Offendit ea res animos nobilium Boemorum, qui concepto in Pontificem odio; iniuriam istam vindicare aggressa si int, amplexi magna ex parte doetrinam Hussi in Concilio damnatam. Ergo anno M cccc xv III Hussitae per uniuersam Bohemiam Pontificios inuadum, templa diripiunt , monasteria euertunt,

272쪽

LIBER SECUNDUS.

sacerdotum & monachorum tanquam Antichristi adtaciarum agmina ferro Sc armis in ehantur. Pragae septem Senatores primarios ex Curiae fenestra praecipites dant, quos furens turba hastis exceptos trucidauit. Post Zista duce saepius cum Sigismundo plena acie congressi, semper victores, docuerunt, nihil immanius ei Te plebe con citata, si ad animi impetum religionis quoque stimulus ac cesserit. Indicta Basileae Synodooecumenica Anno M occcxxx I. consilia de uniuersa Christianitate componenda instituit: Romam profectus coronatus est a Papa : Inde Basileam reuersius iterum Hul starum caussam in Concilio ad quod jam ccc nobiles venerant,examinat Sed quum ipsi etiam a nobilibus coepissent Boemi did1dere, rediere ad regem suum Sigismundum, & impetrata actorum ob- Iiuione, fidem ipsi obedientiamque polliciti sunt, anno Christi M cccc xxx v. Ita confecto rerum suarum curriculo post biennium excelsit ex hac vita Sigis nundus,no-Da die Decembrisa, Anno aetatis L . imperii xxI3. Prudens & grauis Imperator , litterarum i omnisque sapien

tiae amanS.

Vix decem annos aetatis expleuerat Albertus quum Pater eius Vc. no propinato obiit, oppugnans Iudocii Mar-

Chionem Morauite. Hic postea ducta in uxorem Sigisse mundi Imperatoris filia unica Elisabeta primum post eius excessiim factus est Uungariae, inde Bo hemiae rex,postremum Romanorum Imperator, anno M cc C XXX VII I. ac

post biennium obiit relictis duabus filiabus & Vxore grauida , quae postea enixa est Lassistatim Hungari e regem.

Situs est in Alba regali propter Sigisimundum. 6 FRIDERI CVS IV. Austriacm. FRIDERI Cus Ernesti F. Lupoldi nepos post Alberritum imperauit, electus anno MCCCcxL. Magni animi iudici jque vir, & ad Fabii exemplum Cunctator. Biennio post inaugurationem Franc furti factam Romam profectas cum fratre Alberto & Ladiflao Alberti Regis fi lio polluino cui ipse tutor erat, coronatur a Pontifice, &statim uxorem ducit Leonoram Eduardi Portugalliae regis filiam, nuptiasque Neapoli celebrat apud Alfonsium regem. In Austriam rruerius offendit omnia turbata. Marthias Hanniades cum exercitu XO. mali. equitum Austriam in ualerat, causatus, Ladistaum,Bohemiae Hungariae& Austriae haeredem nimis diu sub Friderici tutela retin ri. Ipsi etiam Austriaci Imperatorem armis adgressa, Coperpulerunt,ut pupillum Citiae Comiti auunculo traderet.

lis mulctati ab ipso essent, plebs Cocitata ipsina cum VXore de filio Maximiliano adeo arche obsedit in arce totos menses duos,ut etiam fame laboratum sir, cuius filius erat impatientisiimus: sed liberatus est a Georgio Podiebracio Bohemiae rege. Sequenti anno restituit Feldmandas Hun

gariae coronam, quani totos annos XXIV. tCnuerat, est

que ea data Matthiae Coruino : quo extincto peruenit ad Ladrilaum. Ingrauestente autem aetate adstiuit in con sortem Imperii filium suum Maximilianum; ac tandem ex nimio, ut creditur, melonum esu extinctus est, tibia prius, quam ulcere laborantem gangrena depascebat , ferro amputata,Lincij, Anno Christi Μ cccc xc m. Im P rit L HI; Hoc imperante capta est a Mahumete Turcarum

principe Constantinopolis , ac non multo post etiam Rhodus.

273쪽

Anno Christi M CCCC LXXXVI electus est in Imperatorem M A x I M 1 L 1 A N V s Friderici I v filius, quem pater virtutibus eximiis domi excultum ornatumQuC VitauSAqwsgrani corona Caroli Magni Noriberga petita, ibi enim adseruar1 solet, ornari, stillantibus prae g iudio la- Crymis, vadit. Hic in prima pueritia quum Videretur ea dioris ingenii exiguam sui spem fecit; sed adultior egregie desediti aetatis praeclara indole factisque principalibus, iustitiae, moderationas,& fortitudinis Compensavis, Quum x VIII annum attigisset, missus est VIenna a patre in Flandriam, ad petendam sibi in uxorem Mariam Caroli Burgundi filiam, quo ex coniugio omnium statim Caroli ditionum,Burgundiae, Brabantiar, Flandriae, Limpurgi , Lutcenburgi, Hannoniae, Hollandiae, Zelandiae, Astesiae, Geldriae, aliarumque administrator factas est. Excesserat enim e vivis Carolus,caeso ad Nasium exercita a Lotharingis, anno MCCCCL xxvo, die U Ianuarh: Ex hoc coniugio natus est Philippus I Hispaniarum Rex, Caroli V pater, & post eum Margareta, sponsa Caroli Galliarum regis Lu-dovici xi filij, quam ille tamen non duxit, sed educatam licet in Gallia domum remisit, sirm-pta sibi uxore Anna haerede Britanniae, quae Maximiliano desponsata erat, viduo iam obitu primae coniugis Mariae. Obiit autem ea anno Μ CccC Lxx XII. Dum vero de tutela Philippi inter Maxim1liamim & Ordines Belgicos magnis animis contenditur , illo patriam potestatem, his patriae iura obtendentibus, euocatus a patre dc Electoribus imperii Maximilianus coronatus est Germaniae rex. Reuersus vimque Ostentans capitur a Brugensibus,&in arce liberali committitur custodiae , ac post resigna

tum tutelae ius, dimittitur tandem, datis obsidibus, dc ob-

signato contractu, Anno M cccc LXXXua II, die 16 Maij : neque per ipsium initio stetit, Quin fides data seruaretur. Sed quum Fridericus pater cum copiisGermanicis in Bra bantia ipsi obvius, ficta omnia infecta esse iuberet, vel letque excluso Philippo legitimo haerede eiusque tutori bus proprietatem sibi protiinciarum Belgicarum vendica re, itum est rursium ad arma: neque ante composims tumultus, quam Philippus Maximiliani filius iam ad ultior apse rebus gerendis admotus fuit. Post obitum Friderici patris celebratus est ormatiae procerum Germaniae conuentus , Anno Chri sti M cccc xcv, in quoMaxi milianus egit de subsidio aduersus Turcas, detque reprimendis Caroli vo 1 Galliarum regis qui in Italiam sese eraderat, depopulationibus. Et cessere ipsi omnia feliciter, Consilio potius quam armis : itaque & bellum Ba uaricum , quod aduerius Rupertum Palatinum Rheni a suis ex sorore nepotibus Grillielmo, Ludovico &Ern sta gestur est, prudenter finijt, & VenePOs mouentes a ma Ita cohibuit, ut lentis actiombus ipsis Respubl. sibi autoritas constaret. 1 andem celebratis Augustae Comi ti s anno M D XV , in quibus de bello Turcis infe- rei do , & de Lutheri doctrina, quae iam per Germaniam inuale1cebat, actum est, dum se ad expeditionem parat, correptus febricula quam dissiciliorem faciebat alui lubri citas, extinctus est UVelsae anno aetatis LXIII , imperij xxv, rebus Philippi filii & Caroli nepotis Consilio 1uo se liciter prudenterque directis. Obijt autem Phi opus anno Christi M D VI.

8 CAROLVS V Austriacus.

274쪽

LIBER SECUNDVS. 26 I

tus, ducatum Austriae auo suo Maximiliano, Belgicam rum expugnat, diripit , incendit. Quum vero iam indi- cum Burgundia patri , Hi sipaniam matri debuit. Eius ctam esset Concilium Vniuersiaie T identi , Principes

prima aetas haud multum in stud ijs literarum & sapien- Germaniae anno M D XLV V Vormatice agunt inter setiae, olurimum in exercitijs aulae & militiae impensa fuit. de pace religionis : nec multo post moritur Lutherus Post patris excessum Hispaniarum regna suscepit, annos Issebiae, quum iam Principes arma ex foedere Schmal natus Ostodecim. Post aut obitum Anno M D XI x et caldico aduersius Carolum sumpsissent. Proscripti sunt ehus est Septemvirorum imperij suffragijs in Imperato- Ioannes Fridericus Elechor Saxoniae, & Philippus Lan rem Germaniae, ipso etiam Friderico Saxone, in quem grauius Hassiae. Stabant a Caesare Mauricius Saxoniae Dux prius alii omnes inclinabant, caeteros eo propellente, cum Electoris propinquus , Ioannes Marchio Brandeburgi repulsa etiam Francisci I Galliarum r gis . Coronatus cus , Philippva Dux Brunsvicensis priuatas ob caulsas est in regetm Romanorum anno M D xx Aquis grani, ac Lanigrauio infensus , Ericus & Georgius duces Lunebur sequente Anno prima Comitia habuit VVormaciae, in genses , Ioannes item & Georgius fratres Megapolitani, quibus comparuit Lutherus , Qui post dictam animose adolesicentes ; rati omnes non religionis caussam agi caussam proscriptus est, quum iam ante fuisset ex com- snam & ipsi erant Protestantes J sed aduersus rebelles ar municatus a Leone X, cuius ille bullam Cum Iure Cano- ma sumi a Caesare. Euentus eius belli is fuit, ut Saxo dcnico publice V Vitebergae cremauit. Sequuta est ingens Hesius caperentur. Q 1m autem Comitijs Augustaece per Germaniam & Belgicam ob fidem persecutio, facto lebratis vehementius urgeret Carolus ut Principes Tria initio Bruxellis a duobus monachis Augustinianas , sub dentinae Synodi decreta amplecterentur, ipsique id ne inquisitore Hogstrato. Captus quoque ad Ticinum Fran- garent fieri a se poste , cu sum est INTER IM, quod ciscus 1 Galliarum Rex. Roma a Carol OBOrbomosi - multis alijs probantibus, nunquam potuit Elector, quaeliata. Anno M D xxx coronatus est Carolus V BO- Viri fuit magnanimitas, licet Captiuus, probare. Anno noniae a Clemente Papa rex Longobardorum. EOpse an M D L promulgatur per Belgicam omnem edictum Carolino celebrata sunt Comitia Augustana, quibus edita est aduersias haereticos, quo ingens mortalium turba extremo

Confesso protestantium , quae postea sola authentica iuri supplico addicta est. . Biennio post almissi siunt a Caesare dicata est Quumque omnia ad bellum spectarent, pax Elector & Lanigrauius. Carolus frustra obsessa Meten. tamen intercesseribus Alberto Moguntino & Ludovico si urne, re infecta discedit ; Et ab eo inde tempore con

Palatino religioni concessa est. Anno M D xxxv traii- siliu na capit abdicandi se imperio, quod etiam anno M Dcit Carolus in Africam, & Muleassem Tuneti regem re- LV fecit. Profectus ergo in Hispaniam cum sororibusono restituit , superato Barbarossa. Sequutum est post Leonora Sc Maria ex Belgica, quod reliquum fuit vitarqurnquennium Colloquium Ormaciense : quo ex- transegit in coenobio B. Iusti, magnifice in eam rem exstru acho iterum ille, sed infaustis auibus, in AfriCam nauiga- cho: ubi etiam ea fremum diem clausit anno M D IvII I. uit, ut Solimanni viros Hungariam vastantis, captis Pescho& Buda, ab Europa auerteret . Reuersus ex Hispa

ni js, Guillelmum C liuensem bello petit . & Marcodu- Κk iij FEM

275쪽

262 COMMENT RERUM GERM

9 FERDINANDVS Austriacus.

FERDIN AND vs Avisti iacus Archidux,Vngariae R hemiae rex Caroli V. frater , natus Medinae in Hispaniae, esectas est in Romanorum Regem anno M D XXXI

Coloniae, reclamante licet Electore Saxoniae, qui negabat imperium ad exterum transferri posse illaesa bullae aureae

facramenta Imperator factus est anno M D L U I I I,cΟ-mitiis Francosuriensibus, i 8 die Marti j, illuc enim ad Electores miserat Carolus imperii insignia. Aquisgrani

tamen inaugUratus non est, neque a Pontifice Vnquam

agnitus, quod te inscio imperium accepisset, & quidem ab iis, quos esse haereticos aettimabat, Quodque decreto Passaurensi pacem dedisset Lutheranis. Primo impe vi anno Academia Ienensis solem inter introducta est,quam Ille priuilegiis ornavit. Sequenti anno Augustae in Imperij

conuentu renouauit & confirmauit decretum de pace re

ligionis, dum Tridenti de Gol1us fide1 Romanae conseruatione & propagatione deliberatur. Anno M D LVII Maximilianum filium suum coronati fecit Bohemiae regem, Pragae, die xx Septemb. nec multo post Franco- inrti XXX Nouembris, regem Romanorum : Vir fuit grauis , Castus, modestus, pius, Latini sermonis imprimis gnarus, historiarum & moralis sapientiae studiosus; quocirca etiam Ciceronas libros ossiciales avide & diligenter legit. Extinctus est Viennae tabe catarrhosa, ipso quem praedixerat B. Iacobi die, as Iulio, anno Domini H DTΣ1 v, imperij sui septimo. 1 o MAXIMILIANVS Austriacus.

M A x I M I L I A N v s patri in imperio successit, virtutum ipsius atque imprimis pietatis,& moderationis, dc pudicitiae mulatot: Nihil ille aeque odit in vita atque conscientiarum tyrannide: quae reSeo magis in ipso tunc temporis laudada fuit, quod in Gallia, inque Belgicis pro

uinci j S plena tuuC erant omnia persecutionum, Philippo Hisipaniarum rege flammis,gladio, laqueis, exsilio,omnique suppliciorum genere eos adficiente, qui a Romana relisione, decretisque Tridentini consis ij recederent, facta

etiam per omnes ordines & singula capita inquisitione. Prima sua Comitia celebrauit Maximilianus Anno M DL x v I mense Martio Augustae, quibus auxilia ipsi subsidiaque aduersius Turcas pro defendenda Huvigaria decreta sunt: Etsi vero exercitus de Germanis, Hungaris, Italis, Gallis, aliisque nationibus immensius oppositus esset Turcarum mpijs, neque Imperatori vel animus deis esset, vel prudentia: tamen partim Vrgentibus vindictam diuinam peccatis nostris, partim serius qua debebant aduentantibus legionarijs qui ex Germania submitti debebant, cessere in potestatem Turcae Sigetum & Iulia. Ex eo induciae fa sunt cum immani hoste,Conditionibus Hungariae regno admodum utilibus : Gestum est & alterum bellum sequenti anno in Thuringia, quo Gotha urbs& contigua illi arx Grimmenstein ab Electore Saxoniae quartu mensem obsessae Imperatori deditaesunt: sumptiique stupplicium de Grumbachio & reliquis ab imperio Groscriptis, xvI Ir Aprilis. Arx inuito Sc deprecante Ioan ne Guillelmo Qlo aequata. Caetera huius Imperatoris, componendo religionis dissidio,& paci in Germania firmandae data sunt. Liberos ex una coniuge Maria Caroli V. patrui sui filia habuit x v I, e quibus stubductis morte quibusdam, maXII s natu Ru DoLPHus Anno MD Lx XV rex Bohemiae coronatus est, o Septembris,

eo mque anno Ratisponae Imperator, 27 Octobris, in Comitiis quibus ipse quoque MaximilianuS sequente anno die Ia Octobris extremum diem clausit. Uaxit annos L. Imperauit T II: Vegetus sem Der animo , sed corpore infir

276쪽

LIBER SE

infirmus, ut qui totos annos X X laborarit ex cordis palpitatione, post propinatum per Granuellanum Cardinalem venenum. Luxum omnem & fastum in tantum odit, ut magnum instar fuerit modestiae: Numquam ille meniam ultra horae unius spacium protrafiit: nunquam gemmam emit ad corporis ornamentum. Moriens Christum aperte professus est mediatorem suum,& Lacerdotem, ®em. Memorabilis est illius ad Henricum Valesium ex Polonia in Galliam properantem sententia , Reges qui conscientiis mortalium imperare volunta Coeli arcem m-uadere, & terrai otestateni plerum Q ae perdere.

R vD OLPΗvs Maximiliani F. Ferdinandi N. Austri Cus natus Viennae anno M D L I I I 8 Iulij, rex Hunga riae factus est anno aetatis vigesimo, aC triennio post rex Bohemite, vivo patre, cui etiam post obitum consentientibus Septemvirorum Electorum suffragiis successit. Hic pacis studia amauit & coluit in vita coelibe et ita tamen ut imperii limitem adversus Turcam defenderit, motusque intestinos consilio potius quam armis Composuerit. Sub hoc emendatio instituta est anni per Gregorium P pani, quχm in Germania Pontificij ad misere , caeteri, ut characterem Antichristi resecere. Incidit ea mutatio in

annum Μ D L X x X I I . Decennio post Turcae arcem Sc Propugnaculum Oihilsch oecupant ,:Si secum irrito conatu oppugnant: ac sequente anno maxima cum suorum strages perserunt enim octodecim Turcarum millia) tandem inuadunt: non multo post tamen nostri Nouogradum recuperant, sed Rabam, quam nunc Iaurinum vo-Cant, amittunt, dedente Ferdinando Hardeccio Comite,

qui siue ignaviae,siue perfidiae poenas luit capitis supplicio 23 Mah anno M D xxv, Recuperatur tamen virtutd

Adolsi Swartsenburgij triennio post. De Al ba regat linu

da, Pesto, vario Marte pugnatum est: neque unquam Illi aut voluntas defuit aut consilium,licet plerumque Pragar ageret, fines imperil defendendi. Felix omnino, nisi nimia credulitate eorum qui impensius Hi spano & Pontific1 fa ventes pacem Germaniae turbare instituerant, maIorum si1orum atque imprimis Maximiliani patris decreta rescindere,& religionis moderaram tolerantiam pessimclara quibus arti locis maluisset. Obiit v Ianuarii Anno Μ U

MATTHIAs Archidux Austriae Maximiliani F. Perdinandi nepos, Rudolphi frater, natus est anno Μ D LVI. iuuenisque admodum ob singularem animi indolem &manifestas v1rtuti S notas euogataS est anno Μ D LXX VII.

ad gubernationem prouinciarum Belgicarum; quumquase imparem viderer ferendis Philippi Hispaniarum regis odiis, ipse cura illa abdicata in Aultriam reuersus est , &post defensam fortiter Remp. Christianam anno M DC. VIII. coronatuS reX Hungariae Ι9. Nouembris , praelMis vexillis provinciarum siub Hungaria Comprehens arsi,Dalmatiae, Croatiae, Stauoniae, Serui g, Bulgariae, Podoliae, Transsylvaniae , dc oalachiae : postea accelsione facta regni Bohermae, etiam in Imperatorem Romanum es chus & Coronatus est Francolarii, Anno M Dc xII. diea Iunii, postquam uxorem duxisset Viennae Annam Catharinam filiam Ferdinandi Austriaci ex matre Mantuana. Huius pro salute,Deum Inuocamus vivum, quCm8c ipsi Imperatores propitium 11bi praeter caeteros malunt. Sciant enim quis illis dederit Imperium. Ideo magnus est Imperator, Quia caelo est minor: illius enim est ip1e cuἰue de caelum est,ia omnis creatura. Tertuli. Apolo σ. CAP. VII,

277쪽

COMMENT

Tatio capiendi inu urandi Imperatorem, deque gis Zoribus.

I imitum armis partum tanquam possessionem suam

prima Imperatores ad liberos suos posterosque tranquillis rebus derivarunt. Sed lapsu temporum, cum Imperatorum vitiis, quae ut arctis contineri, ita fecundis reFus efferri Tolent, creuit in populo oppresso libertatis studium , itumque est ad delectum, praeterito sti perIoram sanguine. Interdum quoque ad electionem unius capitis necessitate adacti sunt Proceres imperi j, Vel quod deficeret haeres, vel quod successor ordinarius Obvitia priuata tantae moli esset inutilis. Et conueniebant iratio ad deligendum Imperatorem Principes Germaniae

potentiores, eratque tunc res ancipitis plena periculi, in tanto capitum numero, inque eo flagitantium ambitu, Vnum aliquem Capere, cui summa imperi j tuto committi

posset. Vidit hoc prouida Ottonis terti, mens , qui rebias Germanicis constituendis certos numero Electores dedit, tres quidem Ecclesiasticos, qui & Archicancellarij Imperii dicti sunt, Archiopiscopum Treuirensem per Galliam,& regnum Arelatense ; Mogianimum per Germaniam;

poris Caesarei custodes , Saxoniae ducem protosipatarium, qui idcirco ensem praeferret , Marchionem Brandeburgensem Camerarium; Comitem Palatinum Dapiferum;& Regem Bohemiae pincernam. Est autem Moguntini Praesulis, simulatque defuncto Imperatore sedes vacat, protinus euocare caeteros ad Comitia ; quae alias alibi, nunc Plerumque Francofurti ad Moenum , Ioco totius

RERUM GER M.

Germaniae maxime opportuno solet institui: administram te Interea negotia Principe Palatino , tanquam per lim terregnum Imperatoris vicario. PeneS hos ergo Septem- uiros i us est constituendi Imperatorem , quem tamen solemniter placuit per graduS quosdam prouehere , ut Aquis gram quidem coronam acciperet Regis Romano rum, Mediolani Regis Longobardorum Sc Italiae, Romae vero Imperatoris. Estque ea ordinario poste per Caro lum Iu in bullam auream relata, Noribergae, Anno MCCCLVI , seruaturque adhuc a Germanis religiosissime. Exemplo sit una e multas electio Maximiliam Imperatoris facta Francofurti, Anno CID Io LXII , quam nos prolixe desicribemus, Ut ex ea cognosci possit, Ouaenam

in caeteris ratio seruari soleat: Quum ergo drctus esset Comitijs dies, Ferdinandus Imperator Maximii 1anum filum suum Bohemiae regem Franco furti tempestiue stitit:

Conuenere eodem VH-Viri electores , caeterique Imperij Principes atque ordines. Caesar prensatis VH-viris, suffragia ip1brum pro filio suo postulabat. Samulatque vero ii luxit dies v III Kal. Decembris , ingressi Septemviri Curiam Romanam foro imminentem cum Maximiliano , hora ante meridiem sexta ad nonam usque ibi manserunt.

Inde coccineam togam induti singuli, nisi quod Bohemiae

rex coronam in Capite gestabat, ad templum S. Bartholomaei vehuntur eqUls, eo ordine, ut Moguntinum & Treuirensem Rex & Coloniensis , hos Palatinus, Saxo, Bran-deburgicus sequerentur: quibus singulis singuli in equis sedentes gladios dastrictos magna Cum veneratione praeferebant. Vbi in templi chorum ventum esto, qui locus aut eis & peripetasmatis magnifice admodum instratus erat, sedem quisque sibi designatam capit. Ibi Flerbipo tensis Episcopus Cultu ad sacrum peragendum solemni indutus, hymnum quo gratia Sp. sancti euocari solet clara voce orditur. Eum canentem protinus symphoniaci

Caesarei

278쪽

LIBER S

Caesarei regijque prosequuntur, Septemviris interea in genua curuatis δc pro 'lici consiliorum augurio preces fun- cientibus. Tum Episcopus sacrum iuxta bullae aureae praescriptum peragit: quod dum fit, Palatinus,Saxo,& Bran-deburgicus , quippe a recepta religione abhorrentes , ex Choro in proximum conclaue diuertunt ,1nsequentibus ipsos Guillelmo Lanigrauio iuniore, Georgio Palatino Septem uiri fratre, Francisco Saxone Lauenburgico, An haltino Principe, aliisque pluribus cum suis consiliarsis; neque enim existimabant fas sibi esse facris illis interesse. Peracto sacro, repetunt sitiguli locum priorem, canitumque iterum Hymnus quem ante diximus. Inde Septem uiri ad maius altare procedant, &tactis SS. Euangelijs religiose iurant, se in deligendo Romanorum rege sancte omnia facturos,quemque ex animi sententia utilem Christianae Reipubl. indicauerint, nominaturos, ac neque la Sitione, neque pretio, neque pollicitationibus locum da turos. Quibus peractis, tertium canitur Hymnus de Spi ritu sancto. Ita voto obstricti Septemviri, ingrediuntur ordine conclave, in quo electio antiquitas fieri adsue uit. Postquam illic spatium sesquihorae Commorati sunt, euocatur Cancellarius Electoris Moguntini, & cum eo quidam ab Epistolis . ad excipienda Septem uirorum sunfragia a tum bini e conraliariss Septem uirorum , quibus quasi test ibus legitima suis agiorum pronunciatio fiat. Coram his primus Moguntinus sententiam de eligendo

Romanorum reae rogatur : Is designat Maximilianum. Rogati ab eodem caeteri, in eundCm Omnes Consentiunt. Ita una omnium voce Maximilianus remandiatur Roma

norum Rex. Et quia absente Ferdinando patre sita enim conuenerat haec omnia gerebantur, euOCati a Sepremutiaris Guillelmus Hessus, Georgius Palatinus, Lauenburgicus, Megalopolensis,& Anhalimus, e choro in conclave, mandata accipiunt, ut ad Caesarem patrem eant, ipsique

denunciet, Septemviros in electionem filij ipsius quod felix & faustum iit, consensisse, rogentque, ut ad ipsos in

S. Bartholomati aedem venire dignetur, auditurus coram

suffragiorum libere editorum sententiam. Ipsis digressis, describitur a Septemviris facta renunciatio,& singulorum sufflagia in litteras relata proprijs singulorum sigillis obsignantur. Sub horam diei XI I adest Ferdinandus pater, cui Septemviri e choro ad medium usque templum obui procedunt. Deducunt honoris Caussa Ferdinandum Principes , Bauarus, Clitiensis, Virtenburgicus , Araustentis, alijque permulti. Cauar comiter salutatis blandeatae comis pellatis singulis, progreditur cum suis in sacrarium, Ibi

que Pontifici js insignibus indurus, & imperiali corona capiti imposita, ad conclave pergit. Hic Moguntinus siuo

ac Collegarum nomine exponit, quomodo regem Bohemiae dilectissimum ipsius filium consentientibus votis in Regemi Romanorum elegerint, additque, rogare se, Vt et etionem factam ratam habere, suoque adsensu approbare,& nouum magis ratii pro Romano rege, qui ab ipso deinceps secundus sit, agnoscere dignetur. Tum Caesar breui, sed plena maiestatis oratione, Septemviris agit gratias , quod & de Republ. optime sentiant, & sivi tuorumque in electione illa habuerint rationem. Ita simul inde progrediuntur , & Caesar ad dexteram chori partem tendit, Septemviri vero Glechiam a se 1iouum Reger' altari, de Veteri consuetudine, imponunt. Interea ex more canitur a symphoniacis Hymnus Ambrosii & Augustini, cuius initium

est, Te Deum laudamus: Eum hymnum excipit organorum , tibicinum, lituorum , tympanorum aeneorum Promiscuus concentus : tum, notarum senitus, ac denique

bombardarum ubiq; displosarum ingens fragor , in signulaeritiae. Quibus peractis, Rex nouus ab altari ex choro meditum quoddam tabulatum variis aulatis ornatum de

ducitur, ibique regali solio imponitur. Hic recitato a Mo-LI guntino

279쪽

COMMENT. RERUM G E R M.

guntino publico renunciationis decreto ; surgit Orator , qui nouam Regem composita in eam rem oratione laudat. Hisce ita peractis Caesar Ferdinandus per ligneum quoddam stratum quod Francosuriensis Senatus ad declinandam viarum luto foedatarum immundiciem exstrui fecerat, solemni pompa domum deducitur. Praecedebant aulici nobiles splendide amicti ; sequebantur consiliarii frequenti numero ; tum Saxonis, Brandebur gaci, Regis & Caesaris tubicines ac tympanis , Clagentes Per Vias, & Iaeto concentu omnia complentes 1 Inde imperi j Duces & Principes. Post hos quatuor taciales Caesarianis aquilis & triumphalibus paludamentis Conspicui. Hinc Treuir solus. Inde Palatinus, aureum globum gC-

stans totius terrarum orbis figuram referentem : Iuxta P

latinum ibat Brandeburgicus cum sceptro regio : Pone hos Saxo,strictum Caelari gladium praeferens. Cauar ipse aureo insignis pallio & Imperiali diademate incinctus sub aureo Vranisco quadrato qui a quatuor Senatoribus gestabatur, incedebat . Neque ita longo interuallo & quasi

iuxta C larem parentem nouus rex electus , regio Ornatu conspicuus. Post eum Moguntinus Sc Coloniensis. Claudebant agmen centuriones & tribuni hastati cum suis cohortibus ac reliquo comitatu : Ab utraque vero lignei strati parte erant Ciues armati, qui latus incedentium tegebant & turbam submouebant. Ita domum deducto Caesare, Rex caeterique Principes ad sesim hospitium singuli digreissi sunt. Gesta haec sum, ut ante dixImus, V Ι ΙKal. Decembris. Supererat, ut Rex solemni ritu inaugu-Taretur , quod quidem more maiorum fieri debebat iubdio in regia sede lapidea ad Rheni ripa, inter nuceta supra Confluentiam loco amoenissimo, ad oppidulum Remsen : Hic enim, Reges Fracofurti creat Septemviris omnia pri uilegia,& quicquid ad ipsorum decus,dignitatem,liberi tem , Immunitatesque spectat, Onfirmare solent; atque

inde Aquisgrani, Belgicae oppido,coronam ex Bullis aureae

decreto accipere: sed ob hiemis asperitatem, utque sum- tuum & laboris fieret compendium, rebus Imperis maturandis, placuit Caesari & Septemviris, ipsis quoque Aquis granensibus non admodum refragantibus , ut Francofurti sine ulla longiore mora pridie Kalendas Decembris inauguratio illa fierer. Qui dies ut ortus est,conuenere in aede Bartholomaei Electores Archiepiscopi, una cum Herbipotensi & Spirensi Episcopis, & in sacrar1o sumptis Pontificalibus insignibus,collegas suos, Palatinum, Saxonem, &Brandeburgicum operiuntur; qui cum rege electo ad C faris ardes eopse die profecti fuerant. Hi hora septima perstratum ligneum eodem quo ante fecerant ordine inc dentes , templum petunt; induti, Principes quidem trabeam, Caesar archiducalem vestem, Rex amiculum aureum. Ingressos templum Archiepiscopi in chori limine stantes excipiunt & Moguntino quidem sacra facturo unus ex collegit sodalibus crucem argenteam praeferebat ;alius , lituum; iettius erat autem is equestris ordinis)sigilla Imperi j ex bacillo argenteo pendentia : Caesar Ferdinandus in summum solium ad dexterum chori latus deductus, Septemviros Politicos infra se loca sibi adsignata capere, ordineque considere iubet; caeteris Principibus, Teutonicae militiae magistro , Georgio & V Vol ango Palatinis, Bauaro, Clivensi , Megalopolensi sedes in aduersa parte pro cuiusque dignitate attributae sunt. Intermedia scamna Virtenbelgicus, duo iuniores Palatini ,& Lan grauij, Lauenburgicus , Anhaltinus, Arausiensis, A scholius, & Lotharingius Occuparunt. Pontificio legatoseorsim eodem in tabulato in quo Septemviri sedebant,

editior sedes data. In alterum tabulatum caetera nobilitas promiscue se contulerat. Ita compositis rebus, Rex nouus in chori limine ante Crucem se in genua prouoluit,

dum Moguntinus pro ipso preces ad Deum fundit. Tum Treuix

280쪽

LIBER S

Treuir ac Coloniensis alleuatum eum in selium auratum ex aduerso altaris exstructum ducunt sessum, a dextera Treviro cum Herbipotensi, ad laeuam Coloniensi cum Spirensi in subsiellis ei rei exstructis considentibus. Si mularque vero Moguntinus facrum ad altare orsus est, Palatinus, Saxo, Brandeburgicus ordine se sabducunt, inque conclaue Vicinum, uti antea fecerant, concedunt. Peracto facro, regressisque Electoribus, Rex Treviro &Coloniensi stipatus, ad aram accedit, ubi a Moguntino baculum pastoralem tenente, verbis coceptis Latine interrogatur, Ansdem Catholicam iustis operibus seruare ii Ecclesia tutor ct defensor esse ' An im aequabiliter dicere 'An debitum Romano Pontifici honorem exhibere paratus sit 8 Vbi ille se ita facturum respondit, dimittitur ; & ad

solium suum regrestus, adsidet. Tum Moguntinus ad adstantes Principes conuersias , eos quoque rogat, Au oe

si iuxta praeceptum Apostoli Regi huic fidem ct obsequiu

is ferre, elusique regnum tueri, ac side ct obedientia consi mare parati sint Z Quod ubi & ipsi se facturos promis

re, Rex rursium ad altare redit, & Vellem exutus, in capIte, pectore,sicapulis, brachiorumque& manuum iuncturis, a Moguntino inungitur, ac post preces ex formula dictas, unctum regem Treuir & Coloniensis & Palatinus , una in sacrarium abducunt , oleum lana munda abstergunt, ipsumque, aureo amiculo deposito, Imperialibus Caroli Magni ornamentis, a Senatu Norim bergensi, cui ea de veteri more ad eruare mos est, transmissis, induunt, atque ita indutum ad altare sistunt. Ibi Moguntinus gladium strictum ei in manus tradit, quem post c ceptaS PreceS,& pronunciata verba lemnia, Rex in vaginam recondit. Eum Saxo acceptum lateri ipsius accommodat. Tum an

nutum Moguntinus Regis digito inserit, in fidei Catholicae signaculum. Posthaec splendidissimum quoque Caroli Magni pallium maximi pretis, humeris eius circumdat.

Dein sceptrum & globum porrigit. Postremum tres si mul Atachiepistopi diadema regis capiti imponunt. Qui bus peractis, iterum Rex coram Moguntino iurat, Functurum se Principis boni ossicio , & imperium legesquefacras ut Christianum Principzm decet, Ieruaturum. Inde in locum aulaeis exquisitissimis Constratum, comitantibus Archiepis copis adsicendit, ibique saxeae Caroli Magni sedi quae in eam rem illuc translata est) impositus , noc ritu Romani imperi j posse IioAem init. Tum Moguntinus populari sermone multam Regi salutem ac fortunatum imperium precatus, ei se suosque collegas, & caeteros Imperii Principes atq; Ordines diligenter & ossiciose Commendat. Mox hymnus ille solemnis Ambrosii de Augustini organis & symphoniacis inuicem cxcipientibus decantatur. Quo facto rex aliquot Principes, de ex nobilitate primaria, stricto Caroli Magni gladio leui tetr feriens , in equi tum ordinem adsciscit. Ac denique duo ex facro sodali

um Aquis granensium collegio ad eum accedCntCS, multamque falutem quanta possunt maxime demissione precati,in suum collegium more antiquitus recepto COOPtas. Ita celebratis peracti sique in templo Francosuriensi Cere moni:s omnibus, quae alioqui suis quaeque locis peragi debebant, eadem pompa inde in curiam ad prandium Caesaris regisque ac caeterorum principum sumptuosissime instructum proceditur. Sed agmen extremum, quod inceremoniis electionis factum non fuerat , sequebantur stipatores tres, qui missilia in vulgus iac1ebant, numOS aureos argenNosq; , quibus inaugurationis memoria Cu M-gie Imperatoris & die atq; anno sigData erat. In Curiam Vr ventum est , consedere Cariar & Rex ad nnensam in au gusta aula exstructam, caeteris omnibus mensis septem gradibus altiorem,Septemviris protinus ad munia sua iuxta bullae aureae Eraescriptum digressis. AC Brandeburgicus quidem qui pocillatoris partibus fungitur, equum L l is Sene-

SEARCH

MENU NAVIGATION