장음표시 사용
11쪽
Uanquam de Henrico Norisio Cardinali multa multi scripsere, exbstimavi tamen excellentis viti praestantiis inae gloriae a m quoque munus historiae deberi, hoc proprium esse instituti mei, hoc satis esse caussae, ut quod multos summos homines secisse constat, id Manilii licuisse iacile omnes concederent. Natus ille Veronae IV. Kal. Sept. an. MDCXXX DPatre Alexandro viro prudenti ac satis erudito , ut indicat ejus de bellis Germaaorum historia, matre Catharina Manetana castissima semina, non solum assiduis parentum vocibus& civium illustrium exemplis , sed ipsa etiam
duce natura , quae maxime valet , studia virtutemque vel a pueritia amavit Sc coluit. Ductus ad Iesultas provocare ardentiores iu-dustrioresque condiscipulos, ni ulta signa impetus ingeniique dare , ut magis freno, quam calcaribus egere videretur. Ferre impatien-
12쪽
NORIS IUS. 9tius cum coepisset scholasticas tricas , quae
non tam praeceptoribus, quam tempori usassignandae , tanquam solatio , mirifice delectabatur S. Augustini lectione; tantoque ejus amore exarsit , ut illi longius quidquam minime fuerit, quam Augustinianorum familiae nomen dare. Praestitit id Arimini, ex qua urbe , vix exadio tirocinio, discessit Romam evocatus a Fulgentio Petrelio , qui universae familiae praeerat. Nam cum a inultis audii siset, & ipse quoque per se novisset, posse Norilium , quam se cumque in partem dedisset , persectum evadere , exercendam illius industriam eo in loco putavit, in quo esset sacrorum studiorum domicilium . Coactus ipse audire Scholasticos, & in eorum putidis ineptisque disputationibus quotidie versari, quibus omnem ingenii admirationem , omnem laudem theologiae ii contineri ex illimabant, animi quodam judicio coepit ab iis dem abhorrere, Sc hanc disputandi exercitationem tacite exagitare atque contemnere.
Itaque majora spectans , quae iubtilior cognitio, ac ratio litterarum alere debebat.
quaesivit a Christiano Lupo, qui per illos
13쪽
I. RENRIC Us dies Romam advenerat , qua ratione posset eo , quo intendebat, pervenire . Cum audiis. set ab ipso nomen theologi iis solum tribuendum , qui diu & multum in SS. Ecclesiae Patrum , Conciliorumque lectione sint versati, qui omnem pene noverint antiquitatem , 8c multarum sint linguarum peritia exculti , adolescens industria summa , Sc ingenio uberrimo amuens haec curanda sibi esse , ac quaerenda, & in velliganda duxit . Gratus vero in Lupum , a quo plurimum se ad j tum fuisse ad rectam studiorum rationem ineundam palam profitchatur, tanquam parcnti omnia semper tribuit olscia. Adsuit ei etiam
de monil rator, M tanquam mystagogus , cum admiranda urbis quondam terrarum dominae inviseret, tantaque cura incumbebat in omnes
res illius i) , ut nisi Majores hujus conjun- Elionis dulcedinem minutissent, jusso Norifici
theologiam Pisauri docere, retinere Romae Lupum, quod vehementer ab ipso Pontifice propter summam hominis doctrinam exopta . batur , facile potuissent. Hic vero memoriam extare voluit sui singularis amoris in Noritam, cum ei ab adolescentia nondum egres-
14쪽
so epistolam inscripsisset ca) de Christiana con
tritione , qua dissertationem hac ipsa de re a te a vulgatam ab invidorum calumniis libera vit. Dum autem ΝOrisius omni contentione animi in inquirendis antiquitatis , praesertim christianae, monumen iis elaborabat, minus de
theologia scholastica sollicitus, ajebant Majores illius levissimam delectationem gravissimae utilitati ipsum anteponere, Sc dolendam vicem eorum , qui non intelligerent theologiam non solum augeri, sed pene ali Scholasticorum disputationibus . Sed quoniam Norisius oppressus jam erat opinionibus non modo vulgi , sed etiam hominum leviter doctorum , qui eruditionem a theologia , tanquam ab animo corpus, sejungebant, inane illud , Miis temporibus csnsentaneum genus theolo giae pluribus in locis docere debuit. Docuit quoque Romae Peripateticam philosophiam , quod munus ea conditione accepit, ut sibilieeret fateri nescire quod nesciret , neque imitari morem illorum, qui e scholis aut
cantilenam , aut acres , litigiosas atque pertinaces disputationes requirunt. Νeque minus
imite aliis muneribus praepositus suit Norb
15쪽
eloquentiam videretur, saepe habere debuit ad populum , &. ad comitia familiae singulo quoque anno venire . Quid tam perversum praeposterumque excogitari potest , quam abstrahere homines ingenio afundantes a litteris suis, abripere ab itinere, quod natura illis assignasse videtur, Sc ipsos vel invitis, simos cogere in quodam studiorum genere omni barbarie inquinato versari 3 Νisi hoe malum importatum fuisset per religiosas familias, sane litteratorum respublica in fastigmis, quibus maxime gloriatur , multorum Domina immortalitati consecras et, quae nune quasi perpetua oblivione obruuntur. Quidquid igitur claborabat Norisitis, ut e fontihus , minime vero e rivis divinarum rerum
notitiam hauriret, studiose occultabat )
d: si quos adolescentes invenisset, quibus gloria dignitas scientiae cara esset, hos 1ecreto hortabatur, ut animo rei magnitudinem complecterentur ; ue se in disputantium scholas, tanquam in aliquod pistrinum, detrudi Sc compingi sinerent: neque iis aut praeceptis, aut ina Sistris, aut exercitationibus,
16쪽
NORIS Itys. r 3 quibus omnes sere tum utebantur, sed aliis quibusdam se id , quod expetebant, consequi posse considerent. Ut vero illos molestos
8c odiosos clamatores exemplo convinceret, magno apparatu opus esse theologo , & re-hus exquisitis undique , collectis, arcessitis, comportatis, quotidie ex se gignebat aliquid, quod cum laboriosa delectatione vestigabat, ad auctoritatem Augustinianorum dogmatum vindicandam , narrandamque historiam hellorum , quae sapientissimus Doctor cum pervicacissimis haereticis gerere coactus est . Ex his exercitationibus e Moruit opus de mloria Pelagiana, cui paullo post accessere Dissertatio historida de Synodo V. Oemmenica, Sc Vindiciae Augustinianae, quae omnia anno MDCLXXIII. Patavit, ubi magistri munus apud suos exercebat, Norisius in lucem emisit. Sed priusquam id praestare posset, Romam petere coactus est, quo refelleret & coargueret Ie- uuarum mendacium, qui universi ajebant illis prioribus operibus quasi veritatis lumen extingui, Sc certiora de divina Gratia dogmata funditus everti . His sparsis rumoribus, male acceptus suit Norisius a quibusdam Car-
17쪽
I 4 Π E N R I C U sdirilibus, quibus cura commissa erat inquirendi in violatores Fidei, Sc vel ab ipso Hieronymo Casanata , viro docto Sc sapiente ,
qui in illorum Cardinalium Decuria Absessoris
ut Vocant, munuS sustinebat; sed in causiancili Sc explicata contigit Norisio eos ipsos, apud quos accusabatur , non modo propugnatores sui , sed etiam ornatores habere . Nam a Cardinali Barberinio attributa pecunia
ad imprimendum opus , 8c quod triumphi instar fuit, ipse Censor factus est librorum. Qualiscatorem nominant qui ad Decuriam ipsam deseruntur. Itaque jussus est , explicatis rebus suis Patavit, ad Urbem remeare . Erant nonnulli Sc hi quidem aut Νorisii scripta minime legerant, aut de iis judicare non poterant qui assirmabant actum et dem egisse , cum post Baronium , Rivium , Vossium , Latium , Usserium aliosque de rebus Pelagianorum scribendum suscepisset. Baronio quidem , Usserio , Sc Rivio id unice
curae fuisse videtur, ut historici partes agerent , eaque propter Pelagianorum ortum, Progressum, atque exitum accurate quidem exposuere, sed tu eorum dogmatibus, oppo
18쪽
NOR Is IUS. Isstisque Patrum sententiis reserendis , examinandisque parcissimi fuerunt. Praestitit id Ioannes Vossius, quo exortas apud suos Bat vos de divina Gratia ac libero arbitrio eoa-troversas componeret , cuius vestigia postea secutus est Latius. Νihilo tamen minus haud se dubitare a jebat Norisius, quin multa adhuc essent, quae summos illos viros praeterierint , quod quidem re probaVit, eum in contexendo , de quo diximus , opere multa nova protulerit. Non omnia tamen protulit . Nam eo, quo scripsit, tempore neque Io. Garnerius , neque Stephanus Balutius integra Μarii Μercatoris opera, neque Christianus Lupus 1ynodicon adversus tragoediam Irenaei in vulgus emiserant, neque extabant
Vigilii Papae Constitutum , , S. Columbani epi- solae , bc aureus libellus de mortibus Persecurorum , qui Lactantio Firmiano tribui solet ,& alia hujus generis plura antiquitatis monumenta , a quibus Pelagianorum historia mirifice illustratur : quare minime est mirandum si alii eamdem rem postea & eruditius di copiosius pertractarunt. Porro in iis , de quibus lectores suos docet Norisius, vix de-
19쪽
16 HENRIC Ussideres persectius dici; Sc quod res erant magnae , implicatae , Variae atque graves , de quibus homines docti minime inter se conveniebant , distincte , explicate , & abundanter eas illustravit aperuitque . Habet non nulla , quae sumpsisse a Garnerio videri potuisset, si Historia Pelagiaxa serius Dissertationibus in Marium Mereatorem emissa in vulgus suisset. Quoniam vero caput illius historiae esse putavit Noritas, ut ostenderet Origenem Pelagianorum principem fuisse, ScTheodorum quoque Episcopum Mopsuestiae eorum sententiis addictum , consecratum fuisse , separatim disserendum suscepit de
V. Synodo Oecumenica, a qua eorum errores
iudicati ac damnati fuere. Qua quidem in re se operae pretium facturum judicavit , Sequod ejusdem Synodi hilloria confusuis ab
aliis exposita esset , Sc quod Petrus Halloi-xius Leodiensis magno apparatu illius an toritatem, nimis in Origenem & Theodorum, a liosque Pelagianos Se Semipelagianos , ac turpem illorum caussam propensus convellere studuerat. Quoniam vero mos erat Νο- Tisio tempora omnium rerum, ac personarum Disiligod by Cooste
20쪽
s o st i s I U s: 178e quibus disserendum susceperat, distinguere; placuit ei multorum errores corrigere de imperio Iustiniani, Iustini II. Tiberii te Mauricii.fle annis Totitae, Sc de univerib Gothico bello; illudque inter cetera ostendere , quod omnes antiquitatum iuvestigatores fugerat, Procopium res, quae duobus annis acciderant , cinunum compegita. Quanquam hi libri, in quibus Augustini sententIarum de divina Gratia explicatio Sc defensio posita est , omnem sere hujus generis doctrinam continere videantur; singularis tamen Norilii in Parentem amor Secultus, Sc magnitudo doloris, qua audiebat ab impurissimis hominibus inexpiabili scelere , impune tamen , sanctissimi Doctoris sententiassac libros perstringi, iacile ab eo obtinuerunt; it separatim ejus de sensionem arriperet. Quod ornamentum, quae Vis, qui animus, quae dignitas de sensiori defuit, qui in Magistri ea iiDsa peroranda visus est a mortuis excitasse san- ictissimos Pontifices, Bonifatium praesertim Se Caelestimim, Sc illa lumina Augustinianae sch lae Prosperurn, Fulgentium , Caesarium, Prudentium , Remigium , aliosque bene multo fhon tam doctrina quam semctitate praestanti p