장음표시 사용
2쪽
i quis est, cui haec disputatio nostra parum subtiliter et eleganter scripta esse videatur, is si consentientium, numero delectatur, et nostram ad iudicium suum assi scribat sententiam. Quid enim expectari in breuissima hac prae- ter fugientis temporis mora, ab homine in disciplina legum nimium prosecto haud verseto inexercitatoue, nisi leuissimum potuit Z aut quid ab eo flagitari Z qui, cum ipse omnium de hoc minime cogitaret, tum maXime, et quantum id quidem acceleratissime fieri poterat, scribere cogeretur. Cum autem in hac, quam ingredimur, disputatione de legibus, et nos iuris naturalis eXaudire Vocem, et quasdam proserre philosophorum rationes oppor- Λ a tereis
3쪽
teret; video et aliam reprehensionem superesse. in quam incurrer Possumus Dicent enim vi- 'tuperabile in iuris studioso hoc videri, quod in plurimis locis rationibus magis, quam legum et ΙCtorum auctoritatibus disputet; quorum tamen aspernor vituperium merito, cum, qui ita sentiunt, non intelligant prosecto, quam Iurisprudentiae bene probisis et exploratis principiis opus sit; neque ea adsequantur, quae apud Ciceronem scripta
sunt; qui in libris iisdem de Legibus, non a prae. toris edicto, neque a XII. Tabulis, sed penitus ex intima philosophia hauriendam iuris disciplinam esse
pronuntiat. Est enim haec reS Utique magna et iurisconsultorum etiam studio laboribusque digna, quan quam a nobis quod libenter fatemur, indignius et seiastinantius pertractata.Quapropter illorum opprobria,
etsi ea bene praesentio, non ita tamen me commouent, Vt a proposito recedam, et eo tempore inprimis, qUO a tergo quaedam necessitas instat, mihique scribenti calcaria addit, nihilo minus exponam de Legibus. Illud enim eo tempore fieri, quo mihi legendis consulendisque libris locus non dabatur, consultius esse arbitratus sum, quam aliquid de stillicidiorum ac de parietum iure ieiunius fortasse ac leuius scribere. Sed vereor merito ut ineptus videri haberique possim, si ego ad exitum tantopere properans, tam longum
4쪽
ET NATURALIUM NATURA VHngum tempus oberrem in limine. Quare pedem ad rem propositam proseramus, et a significatione verbi, et legis apta definitione ordiamur. g. I. Non intelligimus autem omnem superioris voluntatem, aut qualemcunque morum actionumque normam, Vt pactiones, pactionumque conditione aut Theologorum illum νομον, cui gratia contra nominatur, aut si quaedam praeterea aliae adhuc huius verbi notae reperiuntur, eaS hoc nomine C premhendamus.
Neque vero etiam de iis Legibus disputamuς, quos arctiori ac specialiori significatu, Imperator Iustinianus in institutionum suarum initio dicit, eas
esse, quas populus Romanus senatorio magistratu interrogante constituit: sed legem generatim eam praescriptionem finimus, ad quam tanquam ad regulam quandam a superiore traditam, ciues vitam suam suosque mores dirigere tenentur.
I. III Ex qua definitione statim intelligitur quantum leges a pactis disiunctae sint. Illae enim potentiorem qui praecipiat, et submissiorem, qui huius ius.
5쪽
VI DE LEGUM CIVILlVM sui pareat; haec vero, ut pares illi sint, qui paciscumtur, Volunt. .
g. IIII. Cum vero illi, qui in republica dominantur, homines sint, qui quovis temporis puncto fere aliquid, et saepe peruersa volunt, non potest Perspicuum esse nemini, non quamcumque principis voluntatem, non omnem Praescriptionem legem esse. Multa enim earum, quae summi isti in republica principes fieri cupiunt, aut ita sunt comParata, ut nullae leges sint, g. 1. Inst. de LM aut nullae esse possint. g. U. Non enim quodcunque principi placuit, uti sentire videtur L. I. Dig. de Cons. Pr. pr. legis habet
auctoritatem. Etenim Decreta satiS notum est, nul- Ium nisi inter partes ius constituere. Constitutiones autem sane quamplurimae et Rescripta inprimis nunquam Edicti vim et potestatem obtinent; nisi Caesares hoc aut voluerint, adeoque alia ac separata lege sanxerint; aut leges, et quidem generales Vocauerint. Vt illas praetermittam, quae Interlocutiones dicuntur non in commune praeiudicantes I. R. C. de Leg. et Const. Pr : Haec enim omnia non fiunt generalia iura. l. 2. C. eod. IiS Macrinus certe, Capitolino in Vitellio tradente, Imperator in Iure Civili mi nime imperitus nimium non tribuit, qui omnia Eeseripta
6쪽
T NATURALIvM NATURA rastripta superiorum Principum tollere statuit, ut iure et legibus, non rescriptis ageretur, Nesas esse dicens: Leges videri Commodi et Caracallae voluntates. Et Baudius Cent. I. Ep. V. adeo Constitutiones legum vim consecutas esse non probat, ut ab hoc quod principes, ea quae in quibusdam negotiis statuta sunt, voluerint aliarum similium quoque caussarum fata componere, maxima incommoda in Iuris- prudentiam pariter atque in Rempublicam inuecta esse subinde conqueratur.
Sed voluntates Principum Vt diximus, aliae sunt, quae neque leges sunt, aliae, quae neque leges esse possunt. I. IV. Nam ipsae quidem leges, anteaquam promulgatae sunt, neutiquam pro legibus habendae. Est enim hoc perquam necessarium, ut antea omnia illud principis decretum, quod vim legis consequi debet, cognitum sit, et signis manifestetur perspicuis l. s. C de L. L. adeo ut arbitrer ipsas intentiones diuinas pro legi-hus haberi non posse, nisi Deus illas pariter aut in tabulis ἱllis sanctissimis, aut in ipsis cordibus hominum scripsisset. Lex porro non est, quod ratione non introductum, sed errore obtentum est, etsi hoc consuetudo confirmauerit L ap. C. de L L. st Const.
Neque leges tandem aliquis eas esse dixerit, si sorte Princises
7쪽
um iE LEO VM CIVILI Vuprincipes militibus alimenta praeberi aut simila quippiam iubeanti Et haec igitur sunt, quae ne possunt quidem leges esse, propterea quod iniis nihil
continetur quod ad vitam et mores hominum corri
Nemo autem leges condit nisi Superior. g. III. Attamen intelligendum non Omnes qui sunt in superiori aut seliori conditioΠe Eoiici, legum condendarum ius habere. Impprium enim limul habeat qui leges promulgare audet necesse est, si, que gladio cinctus, . et iusta instructus foercendi puniendique potestate. Hinc minae leg9m ipti
occurrunt in sacris litteris; recte enim verbis edam. iuniuntur res eae, qVarum Vna, sine alter osiqnequit. Nam vanae sunt omnes leges, nisi eas puctoritate sua tueatur is, qui par sit contrasa eluium ςohi bendis vindicandisque iniuriis. Cirpz.p. . C. 22. inauest enim alia mens atque consilium legum, nisi hoc, ut inclinatas ad vitia mortalium animOS a consuet .dine peccandi detorqueant, et ad meliorem plagam flactant Z Quod autem aliud huic inueterato vitio comparatum remedium nisi iusta vis 3 sine qua neque lex ulla neque ipsa ciuitas stare potest.. f. VIII. Quam vero leges firmo tanquam poenarUm praesidio indigeant, et quomodo absque Poenae
8쪽
ET NATURALIUM NATURA. IIII propositae metu nulla leX Vigorem retinere poGiit, vel a posteriori ex eo i satis cognoscitur , quod in iis rebus quae sunt extra humanae forci quam positae, neque leX humana aliquid vetare unquam aut iubere possiti quoniam scilicet homi nes in iis rebus cogendi puniendique facultate de stituuntur. Ex quo factum est, ut reS natura sua turpes, et eiusmodi quas ipsa illa insita in animis
nostris ratio damnat, et leges diuinae Vetant, nonnunquam ciuilo tamen leges Permsitant; non ap. probando quidem et imperando, sed tantum non puniendo. Adeoque disseretiunt haec iura nonnun-
qi iam inter se '; quod dissidium videtur Vlpianus animaduertisse, Ius Civile non male in L MD . de Di t. et Iur. finiens: quod neque in totum a naturali et gentium recedat, nec per Omnia ei serviat.
Atque hic sonsost trium illarum a se distinctarum. obligationum iuris. L. q. g. y. Dig. de Solat. g. IX.
Quandoquidem ergo vidimus, non omnem Superiorem leges praescribere posse, sed cum solum, qui imperium aliquod naturale et facultatem puniendi habeat, nunc ratione contraria, neque eum Semper, qui vim coercendi cogendique in sua manu habeat, iustas leges promulgare, moneamus. Tyrannicorum enim hominum leges
iniustae et nullae sunt. B s. X.
9쪽
Sed partitio legum primaria et antiquissima haec.est, ut alia quaedam summa, aliae rursus adminiculantes sint et secundariae leges. Non enim tantum I ipsa prima Intentio et summum propositum Legislatoris, lex dicitur, sed etiam II illae reliquae omnes, quae istius alterius consequendae causa proponuntur, et qUae sunt quasi viae quamdam et media, quibus summum et extremum illulconsilium perfici ac obtineri potest. XI.
Inter has secundarias Leges hoc rursus discri minis intercedit, ut modi illi quibui primarium consilium consequi possumus, aut soli sint, aut non ita soli, quin praeterea et alii reperiantur, qui duces ad principem illum et supremum reliquarum omnium legum finem esse possint. In quo ratio posita est, quamobrem res publicas legibus inter se moribusque ciuium tantopere dissidere videamus. Conueniunt enim illae quidem in priori Iogum genere omnes , sed disserunt in iis legibus, quae necessariae ita non sunt, quin aliae etiam, . vii usus et occasio postulat, atque aliae esse p slint. . Rerum autem quae unice sere ab arbitrio hominum Pendent, eΣempla, multa sunt et cui vis quidem facile .
10쪽
TT NATURALIUM NATURA. XI facile obuia.' 'Sic U. C. Vt VnUm modo ad feram. Propriae tellaris herum nastura me illanh Nec me nec quemquam statuis
Vt autem res nemini obscura sit, harum I gum discrimen exemplo aliquo doceamus. Finge itaque hanc esse prima iam ac summam legem , Ut legislator, v. α DE VS, homines caste vivere, et abhorrere a furtiua promiscuatae Veneremptat. Quomodo haec res teneri ac promoueri potest Z Nullo profecto pacto, quam alia lege lata,qua.ius matrimonii castum atqtie legitimum esse iubetur. Haec lux adeoque est secundaria, et qUO- uiam porro ipsa sola est ratio, neque plures eXcOg, rari possunt,ad pinnigitur Iegum secundariarum ge-
genus pertinet g. II.) Cum vero huic nouissimae legi, aliorum denuo legum adminiculo opus sit, deuenimus tandem ad eas, quae variae ac multiplices esse possunt, nempe ad earum alterum genus. Nam liberum est legem ferenti quem modum in iis rebUS, quam legem praescribere velit; Itaque per Confarreatonem VXOr in manus mariti venire, aut qui mos in Batavis viget, nomina sponsi sponsaeque in album matrimoniale a Iudice, referri. Huberus in B a Prael.