Francisci Haræi Annales ducum seu principum Brabantiæe totiusq. Belgii. Tomi tres quorum primo solius Brabantiae, secundo Belgii vniti principum res gestae; tertio Belgici tumultus, vsque ad Inducias anno 1609. pactas, enarrantur. Cum ducum seu princ

발행: 1623년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Rees erat

eius ditionis oppida supra commemorata liber. iliter restituentes; pauloque post,aliquot ciuium opera, ductu vero Andreae Gritti Patauium recuperant. Aperta enim porta, ut plaustra aliquot frumcnto foenoque onulla intromitterentur, Grillus cum pedite equiteque si, ccedens, eam occupat, pauloque post arcem expugnat, Leonardo Tristino cum qu titor aliis, qui urbem Caesari tradidcrant, Veneto in foro strangulato. Hinc oppugnant Ligniacum, Patauio propinquum. Caesar suorum iam ligentia arnilitum recuperaturus Patauium, iusto cum exercitu, soci rum auxiliis, magia ue tormentorum apparatu obsidet,fnistraque o pugnat. Erat enim in urbe Comes pctilianus cum firma electaque pedi tum equitumque manu. Quare de expugnatione dissidens, pecuniaeque inopia prestus, dimissio exercitu, in Germaniam regreditur, Marchione Brande burgio cum praesidio Veronae relicto. Moritur hoc anno Anglorum Rex Henriciis Septimus, succellitque ei filius Henricus Octavus, cum Aesius natu maior aliquot annos ante patrem sine liberis obiisset. Reguai sit Henricus Octauus aliquot annis ut moderatum decet Principem , sed postea animo ad intemperantiam, libidinem & saeuitiari conuerso crudelis,ut suis locis patebit, factius est tyrannus.Sub huius anani finem C sarac Rex Ferdinandus, inter se ob Castellae gubemationem idissidentes,conciliantur ea lege: Rex Ferdinandus Casmilam regeret, do cenec communis nepos Princeps Carolus annum aetatis vigesimum quin cetum attigisse abstineretque Carolus Regio in Hispania titulo,quamdiu te mater eius Ioanna viveret. Rex Fcrdinandus Caesari quinquaginta mil- celia Ducatorum numeraret, cumque donec sua a Venetis recuperasset, ceHispanicis copiis iuuaret. Principi Carolo singulis annis ducciita millia re Ducatorum penderet. Facileque uterque Princeps in hoc foedus consen- tiebat, quod communis nepotis Caroli amor in utriusque animo vis rei', quem potius aliquando in Italia, quam Francos rerum potiri mal bant. Has res subsecuta est mors Nicolai Comitis Petiliani Venetorum

Imperatoris, cui paulo post Bartholomaeus Livianus aut Alvianus, qui hactenus Magister equitum fuerat, in taperio a Venais est substitutus. Antio isto. Caesar Augustae Windelicorum Imperij Comitia celebrat, Ponti fieisque Iuli j Legatum Pisaurensem Praesulem discedere iusserat, uod eius opera Septem-viri prius de pace cum Venetis ineunda, quam

e serendo auxilio agendu in censuissent. Mense Februario Ponti sex Iu- .lius, rupto Cameracensi foedere, nouum cum Venetis pangit, eosque iam antea diris deuotos, sectis restitutis, quibus voluit conditionibus ingratiam recepit. Ne vero Caesarem hac re offenderet, stipulatur, certo Veneti tempore Caesari Temisium, Tergestum, ac omnia quae in Form

Iuth,Camis ac Histus occuparant,redderent. Tabulas, quibus se in posterum

112쪽

XLII. BRAB. V. BELGII UNITI PRINCEPS. 1 rue

sterum ab alienis temperaturos promittebant,darent. Extorsere hanc Iu- is lolio Veneti pacem magna cum dissicultate. Omnibus enim artibus, ne concederetur, Caesaris ac Regis Ludou ici Oratores erant conati. Imp trauere eam Dominicus Triuisanus, Leonardus Moecoenicus, Paulus Pisanus, Hieronymus Donatus, Paulus Capella ac Ludovicus Mari pr tus, prouectae aetatis Venetorum Patrici j. Exinde Caesaris Legati Vicen uisitia

tiam armis captam militi concedunt diripiendam; aegre vita ciuibus Ap.M. concessa; insignia enim saepius odij testimonia in Caesarianos demonstrarant. Interea in For Iuth maxime calamitosum gerebatur bellum nunc Germani, nunc Veneti erant superiores: aliqi ian)o a propria nobilitate indignis tractabantur modis rubique clades, moeror,luctus,caedes, direptiones, incendia, vis ac iniuria conspiciebantur. Ponti sex occasi nem secessionis a Franco quaerens, clam palamque bellum Ferrariensi-bus ac Genuensibus Francorum clientibus inferri curat, sperans ea ra- ΡΣ - tione facile Caesarem a Francica amicitia diuelli,ac sibi Venetisque coniungi poste. Sed ij, nouo inter se foedere sancito, separari nondum pote- F-rant. Interea Francorum Rex Pontifici in sequentem annum clam bellum parat,vniuersamque Italiam Caesari,ut uinulabat excepta Medi Ianensi, Genuens, Florentina ac Ferrariensi ditione j occupandam praebere, cogereque Aureliis contra Pontificem omnium sacrorum sui R Mi Procerum Concilium statuit. Ardebat contra Ferrariae Ducem bel- Ium; quem una cum Francorum Rege,omnibusque qui iis adhaerebant, Pontifex Iulius aqua ignique interdixerat. Anno Isti. Caesar persuasus ti tria Rege Perdinando serme cum Venetis fecerat pactum,mittens ad Pontificem ac Francorum Regem Legatos, qui testarentur se nil, quam ut φηυ-- pax & quies Christiano orbi daretur,duduin cupitisse,adnixurumque benter eo aliquando ut perueniatur. Nullus non, praeter Francum, haec tu laeto audiebat animo. Is enim malebat Caesarem secum in scedere contra Venetos icto permanere,non dubiam ex pace contra se tempestatem Pontificis opera emersuram conspiciens. Variis igitur artibus pacis mentione paulatim sublata, Caesareque in foedere confirmato, per Triuullium Pontifici bellum infert, ac mense Maio illi Bononiam multaque alia loca eripit. Eodem fere tempore Caesar ac Franciae Rex, in istis per uniuersam Germaniam,Italiam ac Franciam Oratoribus,in proximum. Septembris mensem Pisis Concilium auctoritate sacrorum hominumae Cardinalium secum facientium indicunt, Pontificem Iulium ut sor- 1. Odistagum auctoritate ac potestate exuturi ; quem , ut Pisis se praesentetras

sistat,citauere. Sed Ponti sex contrarium Concilium in Laterano conuo

Oheosq; ad id citat;confirmatusque tribus Hispanorum peditum millitabus, quos Rex Ardinandus ex Hispania Neapolim miserat,veteres resu-

113쪽

is ii init spiritus. Interea Carolus Geldrus, tanta belli mole pressum in Italia ac por Iuli j C sarem videns, rupta iterum pace, Brabantorum fines d populabatur. Hi iussu Margaritae Austriac econtra se armant acceptis mab Aniliae Rege mille quingentis peditibus Ventonium obsident; promoti tormentiis, muri aggeris'; partem in fossam deiiciunt; accepi ;signo Angli Brabantis mixti alacriter ad ruinas peruolant. Defendunt se .. . praesidiarii strenue,ac post aliquot horarum pugnam Anglos Braban- ...p. tosque in sessam detrudunt, multis ab utraque parte desideratis ac sat --r- ciatis. Eadem fuit alterius oppugnationis fortuna. Sed tertio sine dubio oppidum expugnassent, nisi obscura nocte Getri recentem militem ac pulverem introduxissent. Quam ob causam Brabanti soluta obsidi ne, limilloque exercitu, domum reuertuntur. Idem Angli instantibus G.uis in. Kalendi Decembriis faciunt. Tum Gelder,in unum coactis suis copiis,

nisisis a. recuperat Hattemium, HarderWicum, Bom melium, Tiletum, aliaqueri r - sit periori tempore erepta. Hoc eodem anno,ut dicere coepimus,For Iu-1. α 5ῶ. lienses, Histri, Tergestini ac Flumienses,omni bellica calamitate peruo stabantur, diripientibus tandem etiam Caesarianis Vtinam Foro Iuli j caput, Venetis timore fugientibus,ac paulo post uniuersum For Iulium Caesari relinquentibus, excepta Gradisca, cui Ludovicus Moe enicus

nis. ει ἡοῦ. cum iusto praesidio ac tormentorum apparatu pr erat. Sed chira muri

n.4 ui signiter verberati ingentem iecissent ruinam, praesidiari j timore con --.-m pti,tradito Caesarianis Moecoenico, deditionem fecere. Sed haec omnia paulo post, excepta Gradisca, Veneti recuperarunt. Secundo Nonas Octobres nouum foedus inter Pontificem Venetos,ac Regem Ferdinandum contra Francum sancitur, in quo Caesari ac Henrico VIII. Angliae Regi locus, si asscribi vellent, sicut paulo post euenit, ad certum tempus relinquebatur,utroque apud Belgaes Franco bellum inferente, dum cet ri confoederati Gastoni taxeo Francorum in Italia Imperatori resistunt. Post haec Caesar ac Veneti, interpellante Pontifice ac Rege Ferdinando, rem se H - octo mensum inducias hac lege faciunt: Veneti Caesari numerarent ia a --. quinquaginta millia aureorum Rhenensium; uterque quae tenebat pos- . I sideret. Pontifex Iulius Venetis iunctus acriter Ferrariae Ducem oppu- ista gnabat. Hunc prancus defendendum suscipit. Anno 1112. Pontifex se Regi Francorum copiis imparem sentiens, omnes Europae Christianos Principes ad opem contra Francum serendam implorat, Regemque Ludovicum ac omnes qui cum eo faciebant, publice magna cum solemnitate grauissimis Christia disciplinae censuris oneratos proscribit, ac ν. - .M. post varios duorum mensium spatio belli motus ad Rauennam undecimo Aprilis, heus ipso sacratissimae Resurrectionis Christi die, cruentum

Mim illud praelium committitur, vincentibus, cum interitu tamen Imperatoris

114쪽

XLII. BRAB. v. BELGII UNITI PRINCEPS. 627 toris sui Gastonis Foxaei Francis. Nono post pugnam Rauennatem die i I,

pontifex Iulius cum Rege Ludovico certis conditionibus pacem facit, eumque sacra profanaque proscriptione liberat. Exinde confoederatorum in Italia copiae, Ludovici Ssortiae filios in Ducatum Mediolanensem restituturae Francorum exercitu Gastonis Foxae orte dissipato in aliquot eius Ducatus oppida occupauere. Cumque quatuor millia peditum Tirotensium apud Francos mercede militarent, Caesaris mandato domum rediere. Atqui hac ratione diu dissimulata inter Caesarem ac Francum animi alienatio tandem in lucem erupit, quamquam summis hucusque Rex viribus esset annixus, ne ictum cum Caesare foedus rumperetur. Sed is nil minus quam Francorum opes ac potentiam in k is,

Italia crescere volebat. Fnde nec mirum, si post Rauennensem putam uniuersa sere Italia spaucis ciuitatibus exceptisὶ Franci a coneratis sint pulsi. Interea Caesar Coloniam Agrippinam erat pro- fictus. Nam apud Belgas Geldri Brabantos ac Hollandos foede d

populabantur. Bustoducenses econtra , eductis ciuibus ac Langstratianis,insulam Bommelanam inuadun ingentemque abigunt prςdam. MMuὲ --

Sed Serberae Comes Geldro militans, in palantes secureq; agentes suta .- -

ito inuectus, commisso praelio partem praedae recuperat. Id vindicaturus Isel steini Dominus, militem educit, praedas agit,agros vastat, captiuos abducit, arcesque aliquot expugnat, cumque omni praeda iselltei Dum reuertit. Gelder duo virorum millia in unum coacta Amsterodamum mittit, qui suburbiorum partem, ac vi sinti duas naues in portu repertas exurunt; abactaque diuiti praeda, ex itinere Bodegra iam qu que spoliantes ac exurentes, in Geldriam reditum parant. HI aegerrime

fert assenarij Regulus inter Hollandiae Proceres primarius,vir bellic sus. Certior igitur actus, partem Geldrorum qui Amsterodami fuerant, apud Carthusianos iuxta Vltraiectum consedisse, cum exiguis eos copiis invadit, maioremque partem interficit. Sed Geldri, qui e clade illa euata: et

serant, suis paucitatem Wassenariorum exponentes, Carthusiam simul iuni.

reuertuntur; indeque ad nobilium Virginum Abbatiam, Dalam di- . ctam, quo Wassenarius concesserat, peritolant, eumque sine custodiis r agentem, ac nil minus quam Geldros exspectantem, opprimunt, cumque multis aliis, omnique praeda, Amhemum captiuum abducunt. Sed mox factis in ' quinquennium induciis, quae decimo Augusti die an- δη no isi . finirentur, Nassenarius, achinc inde omnes captiui gratis li- , A. berantur. Hac aestate Caesar Coloniae Agrippinae existens coram se sisti iubet Georgium Saxonem ac Comitem Etetardum de Imperio Groni n- muni Hemganorum inter se contendentes. Cum uterque Legatos misisset, nil vel S 'praesente Caesare essici potuit, tanta erat ab utraque parte ambitiosis animis

115쪽

is ii mis pervicacia. Tandem controuersiam defiscndam permittunt Iudicibus neutri parti addictis, quos Caesar esset daturus. Quod si ncc hi cauae

sam finire possent, volebat Caesar,renuntiantes ulteriori prouocationi,S natus Imperialis iudicio, quod tum Cormatiae erat indicturus, omnino starent. Circa huius anni finem Leuwardae in Frisia capite plectuntur viri Nobiles duo ac mercator unus,quod cum Comite Elzarao, Groning nis, multisque aliis depellendis uniuersa Frisia Saxonibus coniurasient In Italia restituti a confoederatis Florentiae Medicaei numerant Caesari cen- μῶν iis tum quinquaginta millia ducatorum , coactique ad deditionem Brixiani Tia, ac Lineaci, Germanos ac Hispanos milites aamisere. Exinde Gurcensis

Cardinalis Caesaris Legatus Romam ad Pontificem profectus, summo

cum honore est receptus, actumqucrnagna at morum contentione de

pace inter Caesarem ac Venetos ineunda, sed frustra. Quare nouum Pontifex cum Caesare facit foedus, quo utriusque consensu Maxaemilianus Sfortia in Ducatum Mediolanensem restituitur,Caesare tamen neq; Diploma neque titulum ei concedente. Sub idem sere rempus Rex Hispaniae Ferdinandus ac Angliae Henricus, consociatis mari viribus, Guien- nam veteris Aquitaniae partem inuadunt,fugienteque ad Bearnios Ioanne Albretho Rege Nauarrae, uniuersutir id Resnum Ferdinandus o cupat. Proscriptus scilicet Nauarraeus fuerat a Pontifice Iulio cum Francorum Rege Ludovico, quod ei contra Pontificem in auxilium esset profectus. Mittit statim Rex Ludovicus Duce Palicia circalauius anni finem, iustum Ioanni Albretho peditum equitumque auxilium, quo Regimin suum recuperet; sed quod virtute Frederici Toletani Al-nae Duci repulsum, re insecta in Franciam rediit, relicta Regi λα,.st e. i. dinando quieta Regni Nauarrae posscssione. Geldri hoc anno cum An ti lite Vltraiectino bellum geresant, multasque inuicem inferebant

calamitates , quarum non exiguam partem Brabanti ac Hollandi propter vicinitatem quoque sentiebant; eo magis,quod Isti steini Dominus, Belgarum Principis cliens , per se etiam bellum Geldris certis de causis intulisset. Sed instante bruma, cum utroque Gelder transigit, sutat s is ditisque suis nonnihil quietis tribuit. Uere anni is 13. Caesar acceptis ab ,. Angliae Rege centum quinquaginta aureorum liliorum millibus, ac pro - reliqua solutione eodem Rege sdeiubente,conducit viginti quinq; mil--tiose lia peditum Helvetiorum,addit bis mille equites, duceque Virico Principe Winem bergico in Ducatum mittit Burgundiae,eum nepoti Carolo Hispaniae Principi vendicaturus. Praeerat eo tempore Burgundiae Regis Franciae nomine Tramulius,qui tantae multitudini se imparem videns, cedendo, instando,iter carpendo, leuibus praeliis lacessendo pugnae spem non facultatem faciebat. Sed tandem urgentibus Helvetiis Digeoni v

116쪽

XLII. BRAB. v. BELGII v NITI PRINCEPS. 1 bi primariae cum copiis se includit, ubi cum perstactis muris, ac reple- si 3tamcta irruptionis signum Cirtembergius esset daturus, Helueti j auro 'ia

Francico corrupti, inuito Cirtembergio, hisce legibus Franco impositis, s se L s D pacem sanciere: Rex Francorum cum Romano Pontifice in gratiam re ' a'. ,, dito, nec postea ab eius auctoritate discedito, ei omnia sua restituit et . ,, Eam Burgundiae partem, quam Iureconsulti aequam iustamque iudica-ribunt, Carolus Austriacus habeto. Ex arce Mediolanensi ac Cremo-

nens, ceterisque Insubriae locis Francus praesidia deducito, omniq; Insu- bria in posterum abstineto: Helvetiis pro huius belli sit pcndiis ac in D lestiis quadringenta aureorum liliorum millia persolvito; Wirtemberetio,, eiusque equitatui octo millia. Obsides quatuor Nobiles , qui capite se luant, si Rex conditioncs reiecerit, dato. Hi paulo post ex Helvetia in Germaniam fugere. Timebant enim capitis poenam, Rege stultas leges irridente. Sic Heluetis domum rediere, Caesarem eadem animi leuitate - ac perfidia deserentes, qua anno 1 98. Obierat paulo ante s. Kat Marti j et ita. Pontifex Iulius, vir immensi vastique animi, successeratque illi Ioannes

Medices assumpto Leonis Decimi nomine; a quo Caesar grauis armatu- 1-rae equites in auxilium contra Venetos petit, hac ratione experturus, an emit omini tum cum Iulio foedus seruare constituisset. Mittit Leo equitum auxilia,quae res non parum Venetos ac Francos mouit. Paulo post Raimondus Cardonius Pro Rex Neapolitanus cum Hispanorum ac German

rum copiis Patauium obsidet. Aderat Cardinalis Gurcensis Caesaris Legatus. Sed post decimum octauu in diem, ob varias oppugnationis dis scultates,obsidionem soluit,ducens exercitum Vicentiam , inde Vcronam, tum in alias partes, quod nec Caesar nec Rex Ferdinandus pecuniam expediret. Dum Helvetij in Burgundia pro Caesare malis artibus bellum genuat, Henricus Octauus Angliae Rex pro Pontifice contra

Francum arma capit; ingentique coacto exercitu, i Germanorum auxilia Caesar, ac Belgarem eius filia Margarita iuncturus erat, Talbotriam Ita et

impignim ac belli gnarum Ducem, cum parte copiarum Caletum traLmittit, Terouanamquc obsidere iubet. Dum is in hoc totus est,Rex ipse viginti quatuor annos natus, cum reliqua exercitus parte in contincntem traiicit, pauloque post Terotianam ad castra pAuenit, serioque tandem oppidum oppugnari est coeptum. Caesar, re intellecta, collectis subito aliquot peditum equitumque turmis, e Germania magnis itineribus ad castra primum ignotus aduolat; deinde ab Henrico Rege pater salutatus,memor quia iisdem in locis aetatis anno decimo nono iv - uenis feliciter pugnasset, ibidem ut senex aleam experiretur gestiebat in m . Nec mora: persuaso Rege,quatuorque pontibus hone unius spatio LPsae flumini impositis, una cum Rege & copiarum parte eos qui succurre-

117쪽

o. orariti

re obsess s parabant, dato signo strenue invadit, sua manu Nobilem

Francum cquo deiicit, hostesque fugam capestere cogit, Ducibus tantum dedecoris metu res stentibus, ac pro maiori parte captis,inter quos fuere Marchio Rottelinus, Dux Longevillae paulo ante mortuo fratre renuntiatus, Palicia, Imbercurtius, Baiardus ac Busuus. Commeatum omnem , tormenta, ac impedimenta Franci perdidere. Gr-tio a puena die Terouana deditionem facit, pr sidiariis cum armis ac impcaim entis liberὰ abeuntibus. Rex Hcnricus a Flandris exoratatus, Te uanam, disiectis moenibus, repletis fossis, diruti sotie aedificiis summo excepto templo ac Canonicorum domibus j solo aequari permisit. Sed anno luet . Francorum Rex Franciscus Primus oppidum etiam munitius restituit. Caesar ac Hcnricus Rex Insulas ii bilem Flandriae ciuitatem contendunt, reperiuntque hic cum praecipuis Belgarum matronis Margaritam Caesaris filiam, ouae Gandauo Reges salutatura aduenerat. Multi hic dies cum summa laetitia peracti, data epula, certatum personatorum ambulationibus, ac ducendis choreis. Tum ludicra belli certamina, concurrentibus inter se Germanis, Belgis

ac Anglis, vario armorum genere eduntur. Rex Henricus cum exercitu

macum prosectus, breui urbem deditione in potestatem redigit, Francico praesidio libere quo vellet cum armis impedimentisque abire permisso. Tum ibidem ad flumen Scaldi m arcem aedificari iustit, cu

ius pars extra, pars intra urbem sita est. Hic primum Caesaraci experlitteras certiores fiunt, Helvetios pecunia corruptos tam foede Burgundiam deserit ille. Quare inuicem complexi, Caesar in Germaniam, Rex Henricus in Angliam reuertitur. Interea Ralmondus Cardonius confoederatorum in Italia Dux, frustra,vt diximus,lentato Patauio, Medo cum amnem transmittere, ac cum exercitu in a in Venetum proficiasti,impedimentis omnibus Veronae relictis,constituit. Habcbat in exemcitu duodecim pedicii in millia, ac bis mille ducentos equites, partim Germanos,partim Hispanos,veteranos omnes. Transmissis amne, primo aegressu oppidum Beuolentum opulens diripit,ac longe lateque dellum in agrum Venetum circumfert, serro flaminaque in obuia quaeque saeuit. Euertit oppidum Plebiseci, tandemque in suburbano Venetae v bis littore peruagatus exercitus,tOrmesta maiora ad ipsam Venetorum urbem ignominiae causa explodunt, globos per diui Secundi templum adigentes. Quare tandem Senatus excitatus Liviano Imperatori suo rescribit iunctis cum Balento viribus, pro loci temporisque optortunit

te coem hoste confligat. Insistit itaque vestigiis hostis discedentis iam Iraeda onusti,tandemque aciem instruit, ac saud procul Uicentia aequoic liberoque campo, dubio aliquamdiu Marte cum Germanis ac Hispania

118쪽

XLII. BRAB. V. BELGII UNITI PRINCEPS. 33Ispanis signa confert; demum vera virtute superatus,fuga Patauium Li- i si sui anus desertur, Lauredanus interficitur, ac cum eo maiores minores ;Duces complures. E militum vulgo circiter quinque millia cecidere, cataphracti equites quingenti, quae maxima Venetorum suit cladcs, tormenta viginti quatuor capta. Andreas Grillus Vicentiam indcque Tam id uisum venit, infelicis exercitus reliquias cum Liviano colligcns. Nicia se Septembri in Foisia Comes Etetardus litteras manu ac sigillo Caesaris munitas accipit, quibus iubebatur, magna,iai paruisset, addita poena, conditionibus cum Ducis Georgi) Mares calco conceptis per omnia satisfaceret, rationemque redderet de acceptis expensisque pecuniis, quas Croningant ditionesque intra AEnisiam ac Lauram sitae contulissent. Conueniunt hac de re utriusque partis Legati Adc Warti .Cumque Saxo- 1 ---nis Quaestores reis orbiculis, papyro, pennis, atramento ac arena in- structi ad audiendas ac ad unguem discutiendas rationes consedissent, Legati Comitis Etetardi cum publico tabellione ac testibus aduenientes, de dictis Caesaris litteris ad Scnatus Imperij tribunal & ad prςsentem

Caesarem prouocant.Itaque re insecta, irriusq; Saxonis Quς storibus,discessum est. Initio anni isi . Georgius Saxo, coscriptis quinq; millibus pe- i sditum paucisque equitibus, in Westseisiam ad veterem exercitum mittit; cuius Duces Ade arti castra locantes, omni bellico calamitatis genere nis Croninganos, & qui cum ijs Comiteque Ereardo faciebant, peruastant. V ' Ab Idibus enim Nouembris anni praecedentis usque in finem Ianuari j Mia G.- sequentis tam pertinaci gelu hiems saevierat, ut flumina paludcsque equitibus peditibusque mediocribus cum copiis peruia essent. Quare Euamdus, Saxonis vim timens, Daminum ultro ordinarium praesidiam quingentos mittit viros, Gropingam centum. Sed ijs Saxones omissis,Selinam tum, it trum ac in ollam pilum contendunt, qui agrorum depopulationem duobus storen in millibus redemere.Exinde Saxones in Oost- ει - ... frisiam, Coma inardi ditionem,eam vastaturi proficiscuntur, Hagebundam, Stapet murum, Reideriantum deuastant, pecuni que multant; reli- dum M. querantque Ade arti mille quingentos Westfrisios, ac trecentos milites in manos, qui eos Ommclandiorum vicos,qui Diaci Georgio iurare noluerant, hebdomadatim pecuniam soluere coegere,oostsiri his, qui Gmningae pro Einardo erant, tantumdem recipientibus. Interea Caesar litteris templorum valuis affixis Comitem Etetardum proscribit Oostfrisiosque a dicto illi sacramento liberat.Is vcro ad prima Imperi j Comitia prouocat, non cessantes interim ab utraque parte idonea munire loca,praedas sine commiseratione facere, ac aurum seuerissime extorquere. Postea mense Aprili inducias trium septimana ruin faciunt, conuenientes Sci-

119쪽

i, i. omni biisque ditionibus inter Amisiam& Lauram cedere, verum etiam pio Comitatu Oolistisiae ei clientale sacramentum dicere,nigroque man-

M. - δε no Vcituum ita Fenua trouolutum Veniam praetcritorum petere, mul-.tain lite viginti lax millium florenorum subire. Et Zardus, ct si ad iram comi noueri potuisset, offerebat tamen Diaci Georgio ut Imperi j Legato, non tamquam Saxoniae Duci, aut hereditario Frisiae Gubematori,dictum sacramentum; sed simul cupiebat perpetuus aut saltem in longum tempus Groningae ac Ommclandiorum Gubernator constitui,singulis annis certam pecuniae summain Duci hac de causa numeraturus, quam neutriparti addicti arbitri eliciat praescripturi. Reicctae sunt conditiones, fini 1 M s, iis hie induciis Einardus cum Gronii panis stustra Adc artum tentata, et Saxones Icucrae ac V itinondae praedas a lato, aucti nouo e Germania sapplemento, cum viginti virorum millibus, ac circiter quin- - quaginta vari j generis tormentis, iterum Oostfrisiam inuadunt, expu-gia. hitque Nobilium arces qui cum Elgardo facicbant, Non sum, Merhu-q-ν qu - 1am,Domum, Knipcnsam, e qua arce portus in Ainisam excurrit non ς' contemnendus; tum oppidum Auricum, captos his locis Etetardi praesidiarios ad unum interficientes tqui Εαardus tantae multitudini impar, MMD.lθ- cum omnibus reliquis copiis Emdam profugit. Saxones qui Ade artierant, his rebus cognitis, sorti manu exeuntes Dei stZilam expugnant, exurunt Heu escham, iri artum, Merhusam, tandemque cum ingenti praeda Ade artum reuertuntiar, Groninganis contra exire ob militum paucitatem nullo modo audentibus. Elzardus a Caesare, Saxone, horumque amicis, solo Groningano resistens auxilio, continuo oppugnatus,

cum se diu resistere posse ὀissideret, inscia plebe Gron in gana ad Carolum

Egmondium Geldrum profestus, certis ab eo conaitionibus impetrat ducentos quinquaginta equites, ac sexcentos pedites Francos, statimque in Oostfrisiam mittit. Saxones eius intellecto consilio, firmatis nouo -- praesidio arcibus, ex Oolistisia Ade artu, vexato in signder Ottamptio,

contendunt. Einardus ccontricum mille trecentis peditibus Groningam reuertit; ac prope Sel artum cum Saxonibus congrcissus, pari Marte disicedunt. Tum Dux Georgius mense Iulio, coacto iusto exercitu,Dam--. μ' mum obsidione cingit. Inerat Elzardi praesidium octingentorum peditum, ciues hunc numerum aequabant. Vallum tribus locis tormentis verberatur, munitiones inutiles redduntur: mox dato inuasionis signo, tribus Saxones uno tempore locis Daminum inuadunt. Defendunt se str intiὸ mixti militibus ciues, ac ter Saxones, insigni illato detrimento, repeti . . , , im lunt. Sed cum irritatis ad vindictam animis, ac pro obtinenda oppidi prae d.i a Duce Georgio concessa quarto ad expugnationem ruerent,re n--mcu ' tesque festas obruerent, Damnah obteruntur, Saxonesque per corporum

aceruos

120쪽

XLII. BRAB. V. BELGII UNITI PRINCEPS. 133

aceruos in oppidum peruadentes, sexui,aetati, nec ordini parcunt, obuios is sternunt, ijs exceptis,qui ad sacra confugere loca. E tanta hominum quae in oppido erat multitudine, ducenti tantum viri sunt capti, effugere cim citer centum quino uaginta, Cereri omnes trucidati. Praeda adco ingens

fuit, ut militem ditaret. Paulo pὁst Legati Antistitis Monasteriensis, Osenbruggensis, Comitis Lippi j ac Scou enbruggij frustra pro pace laborant. Groningant liberum sibi iter terra Emdam facturi, Middel oldae aedes Harim anni Benehema incendunt, ac pagi templum imposito praesidio muniunt. Sub idem tempus Carolus Geldrus ac Eletardus Germanico renuntiantes Imperio, beneficiarios se clientes Francorum Regis si z. constituunt. EtZardus Geldro triginta millia aureorum florenoni in numeraturum se promittit, quo is suo ac Regis sumptu utraque Frisia Sax imp nes pellati se cum heredibus Regem patronum utriusque agniturum.

Haec in tabulas relata, Geldriac Oostfrisij manu subscribuntur sigillisque

confirmantur,ut opportuno tempore in Franciam missa, a Rege quod numquam est facti imὶ signarentur. Eicnim cum Gelder Elzardum di ctam pecuniam constituto tempore numerare non posse videret, malisne ei sua Francicaque mittens auxilia, causa fuit, tandem Kal. Nouein- latibus Groninga cum Ommelandiis cedere cogeretur. Soluti tunc ab Ligardo Groningant & Ommelandi j sacramento, nouum Carolo Gel-2Σ dro Francorum Regis nomine dicunt, primum in aede publica urbis Re- G. M . -- flores, deinde uniuersus populus in coemiterio durae WAburgis congregatus. Mittit interea Gel)er nouuinin Nesistisam militem , occu-μ am n patque Snecam, Bois artum, ac Stotam. Dux Georgius diutumo cum tavi. contumaci gente fatigatus bello, viribusque sere exhaustus, cum serebellibus suis, Geldri auxiliis innixis , ac Francico auro subleuatis imparem sentiret,cum trecentis equitibus in Germaniam ad Caesarem profi- , --.ciscitur, eius, amicorumque auxilia imploraturus. Sed cuinfrustra se illi hactenus opem ferre considerarent, Frisicam exosi militiam, petitionibus eius frigide responderunt. Praesidiarij Saxones, qui Gemen ol dae ac Sel arti erant, vim Geldrorum verentes, in Wes risiam , exustis munitionibus , ad ceteros ibi Saxones contendunt. Huius anni vcre k-;-i Livianus Uenetorum Imperator, reparatis e Vicentina clade copiis, ad φ recuperandum For Iulium a Francopane Caesaris Legato paulo ante in potestatem redactam, proficiscitur. Francopanes militum numero multo inferior,in Austriam cedere & exercitum supplere cogitat. SedLiviani praecur res,extremum eius agmen adepti,angusto loco, ubi aciem instruere non poterat,praelium comittere cogunt: quo superatus, relictis impedimentis ac tormentis, saucius Francopanes, cum maiori militum parte, locorum notitia in montes euasit. Hoc praelio tamen ad

SEARCH

MENU NAVIGATION