Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

pius ad mortem accederet, quasi terram ubderetur videre , in quam tanquam in portum ex

periculosa navigatione esset venturus . Sunt

etiam alii libri, ut vocari Solent, quoadum Monachus erat , officio suos instruendi tribuit. Sed cum ille exemplum esset innocen tiae , et omnis ossicii diligentissimiis , non mirinus saetis, quam dictis aut dormientes excit hat, aut currentes incitabat ad vitam sanctissime degendam. Μoris majorum summus imit tor, antiquitatisque amator eximius vel ab ad Iescentia exquirere et colligere ea coepit. quae ad ritus in sacro iaciendo pertinebant; sed opus magnum et arduum, quod de rebus liturgicis edidit, Romae dum esset, urgente maxime Cardinale Ssortia Pallavicinio, instituit atque perfecit. Septem et amplius anno in illo consumpsit, judicatumque est omnes scriptores, nisi ' qui sorte nondum ediderunt, de quibus existimari non poterat . facile i

Ium superasse. Multos doctissimos viros non Italos modo , sed et Gallos commemorare possemus. qui hanc laudem tribuerunt Bonae, explicasse illum accurate et eruditissime o

di , quae propria eram Catholicis Ecclesiis

32쪽

CARDINALIS a 3 maximeque Latinis , et ex multorum rituum compositione comparationeque effecisse , ut intelligeretur quae omnibus communis fuerit

de Eucharistia doctrina ac fides , quod sane ad tollenda callida et malitiosa Haereticorum sophismata plurimum intererat . Egit itaque primo de Eucharistiae institutione, apparatu , Variis misSarum generibus , templis, aedibus , locis , altaribus , vasis , luminibus . instrumentis, diversis ministrorum ordinibus, multiplici indumentorum forma , figura et colore . ceterisque hujusmodi rebus. quae sacrificium ipsum antecedunt. Quibus copiosis si me expositis , explieat quae sint partes Missae, quae Sint caussae et rationes omnium rerum et verborum, quae fiunt, adhibenturque ; quid faciendum fugiendumque sit, quid

constantissime servatum , quid additum, quid que immutatum fuerit, et haec omnia sumi debuere ab innumeris ritualibus libris, ceterisque monumentis antiquitatis, quam totam Bonam habuisse cognitam, et in hoc opere

exposuisse facile existimabis. Quod qui legat discet quas attulerint quaestiones non

Haeretici modo , sed et Catholici ad Eucharis

33쪽

Stiam . onmemque sere rem liturgicam pertinentes , quidque de iis judicandum statuendumque sit. Ineptus Sane essem si vel summatim praecipua persequi vellem, quae inhoe thesauro sacrae eruditionis continentur , qui ut in manus hominum pervenit, non jucunda Solum, sed etiam admirabilis visa est sapientia Bonae 4 Nescio an ille se laudari laetatus mit a laudatissimis viris. Nam non levitas illi, sed certa ratio, non gloriae desiderium, sed hominum utilitas caussam seribendi dedit. Ea propter ut audivit Ioannem Nabillonium minus probare ea , quae attulerat in eap. XXIII. lib. I. de a mo et fermentato pane, inclinans ad Iacobi Sirmundi

sententiam, docensque ad saeculum usque X. Latinos tum sermentatum , tum azymum adhibuisse , deinceps vero obtinuisse ritum azymi , cum Graeci retinuerint Semper ritum se mentati , rogavit ipsum . ut accurate hac dare tota scriberet. Sciebat enim quantum credendum esset doctrinae illius. Paruit ejus voluntati Vabillonius, et quae exaravit Virum moderatum , ingenuum et veritatis diligentissimum ostendunt . Librum, quem an

34쪽

CARDINAE LIS vis MDc Lxxiv. edidit in vulgus , ipsi Bonae muncupavit. Eodem tempore extitit Franciseus Macedo Franciscanus homo , qui eum in Bonam male esset animatus, quod nullam sui, ut aliorum multorum , honorificam mentionem suis in operibus secisset, haud dimittendam occasionem putavit dolorem ulciscendi suum. Declaravit quale 4ngenium esset in se, eum

virum , cujus doctrinam sanctitatemque omnes suspiciebant ac venerabantur , aspere insectatus esset. Sed vanum hominem , qui aura captus frivola insolentem sibi adripuerat fiduciam , aut derisum fuisse credo vel ab suis consiliariis , aut admonitum , ut cohiberet iracundiae motus. Quod si secisset, minime censoriae seVeritatis nota ejus Dissertationi '

Ampi IssImum hune libellus Inset IeIssimus prae se sertiItulum i Reverendissimi P. F. Ioannis Bona Abmis Ge

neram Cisteretemis ex Congregatione Fotiensium doetrina deura fermentati in raerificio Minae per mille et a Ilus au nos a Latina Eeelesia observato, dum esset Abbaa, antequam R. E. Cardinalis c qualia nune est crearetur, examinata sevensa , refutata a P. F. Manesseo a S. Augustino Mais aedo Mn. Observ. Lectore publiea Patavino, prodacto lexra

Acthoriis, ea a ibita responsione in libro inseripto Remos ἀμ

35쪽

inusta fuisset. Ceterum Bonae sententia non solum habuit oppugnatores, sed . etiam defensores plurimos , et in utramque partem multa adhuc disseruntur in scholis. Quanquam ille eamdem, ut ita dicam, mitigaverit, eum declarasset Latinam Ecclesiam adhibuisse

panem modo sermentatum, modo azymum pro temporum , locorum et gentium ratione, nunquam tamen deseruisse videtur. Gratias tamen egit Μabillonio , tum quod laborem impenderit in illustrandam rem , .quae erat obscura, et quae dissiciles explicatus habebat. tum quod de liturgia Gallicana, in qua exponenda, sibi non plane satisfecisse ajebat,

isticaram eap. XXIII. Ivlnstudii sub signo risitie . Quid dignum ranis feres hie promimr hiatu 'Vel ab his reprehensus tale , quibus minus probabatu

sonae sententia ι et quae de eo seripsie Μabilloni gummae impudentiae et imperItiae quoque arguunt Μacindum . Quod ipsum quavis pena dignum judieabat Nori-νius, sui et Bonae caussa, cujus erat admirat.r maximus, ea araverat, quae ad retundendam hominis Francis nἰ super viam plurimum valuissent . Sed opus improbavit sona , quἔantegritatis sIncerae conscIus faciis patIinatur re a Mai.

36쪽

CARDINALIS MIseribendum suscepisset. Sed multa , quae a liorum sugerant negligentiam, unius hominis reperit solertia, quare Vere dictum ab Eusebio Renaudotio ' putamus, vidisse omnia Bonam, optima collegisse, et primum in rebus liturgieis docte et sapienter illustrandis palmam accepisse. Quanquam in his rebus omnem aetatem consumpsit , noli putare ipsum neglexisse reliqua studia, quae reconditis in artibus . et in quadam varietate litterarum Versantur. Vel a prima aetate coluit Latiis nam poesin, et quos Latinis earminibus reddidit Davidici aliquot Psalmi jure meritoque a multis, sed praesertimi a Leopoldo Μedisceo, aequo et Sapientissimo harum rerum aestimatore , laudati fuere . Non hospes erat

in Graecis et Hebraicis litteris, in philosophia . magistro Hieronymo Carrario, cujus

magnum erat nomen, haud mediocriter pro secerat , et toto illo quinquennio, quo Augustae Taurinorum fuisse diximus , se totum

37쪽

a8 IO AN NE s BONA in nobiliores disciplinas , ne mathesi quidem,

astronomia ac musica exceptis , quas homine theologo haud indignas esse , ut multi, putabat, abdidisse ex ipso comperimus '. Inis explebilis cupiditas discendi apparebat praesertim in iis, quae ad theologiam et sacram eis ruditionem pertinebant et cum talis evasisset , ut summis Viris par esse posset, res ibineticas maxime illustrare sibi sumpsit, ut sereret aliquid tanquam in inculto et derelicio solo ; et quod Sperabat plura bona ex illarum cognitione posse propagari, alios ad eamdem tractationem imitabat. Consuetudine beneficentiae cum paratus esset, et tanquam exercitatus ad bene de multis promerendum, lilaentissimo suppeditabat de thesauris suis quae ceterorum utilitati potuissent servire . Testati id sunt Lucas Holitentus, Leo Allatius, et multi eorum, qui divinarum rerum

tae eius epἰstola ad Hierqnyritum a S. Rober in de tota ratione studIoram suorum pag. 3. inteffSeuerus eius epistolas Augustae Tauriauemn editas an .

MDCCLXV.

38쪽

CARDINAL Is asscientia tum in Gallia florebant. Minime pigebit nominare norinullos , quo testatior sit opinio, quam absentes de illius doctrina ha- , hebant. Ioannes Cotelerius eum scripta Gra corum Patrum, qui ab ultimis Ecclesiae itemporibus vixere , simul conjungere, et commentariis explicare deliberasset, a Bona petiit, ut partem laboris in se susciperet, maxime-.que . exquireret illo suo judicio certo et acri quae.vera, salsa ac dubia essent. Cuinula- . te satisfecit amico ; nec minus bonitas illius irespondit judicio, quod de illo hau uerunt S.

Bernardi operum editores Lueas A cherius Claudius Chantelovius et Ioannes Mabillonius. Totam Benedistinorum familiam, quae a Sancto Μauro appellatur, in qua maxime fi rebant non modo tres ii, quos nominavi, sed alii plures doctrina excellentes homines, adeo sibi benestetis, et quasi quadam societate et

communicatisne earum rerum, quae ad divin&studia pertinebant. obstrinxerat , ut Bonae caussa eadem vehementer omnia vellet. Vicissim Bona suum esse putabat et quid sentiret de praeclaris ab ea susem iis operibus ostendere,

et quod ipsa iaciebat Iibera oratione contra

39쪽

nonnullorum invidiam defendere. Multa et maxima sunt quae suppeditavit Acherio ipsi ad ornandum Spirilegium veterum Scriptorum , eique aliisque auctor fuit . ut Aythonis , Theodulphi. Ebbonis, Attonis, Marii inrcatoris aliorumque opera quaedam , quae ipso ex codicibus. praesertim Vaticaniis deprompserat , emitterent. Favit et Francisco Combes sio ac Stephano Balatio, atque suis copiis mirifice adjuvit Petrum Go ainvilueum in edendis L Gregorii Μagni operibus. Statuerat enim se non solum ossicii fructum, sed etiam pietatis laudem debere in eo quaerem, quod particeps, vel socius, vel auctor esset hujusmodi consiliorum. Non mediocria sunt quae concessit Ioanni Thiersio, viro Graecis Latinisque litteris eruditissimo, qui quidem tantum tribuebat judicio Bonae, ut ad eum

scribens his usus sit verbis: Is es, cujus stu dis nihil non tribuo , cujus sementiae . clauris Ut Huat , oculis acquiesco , a quo si nudus labor comprobetur, quin ab eruditis viris sit comprobandus non diatio . Philippus Labbeus cum suas ad Bellarminium Dissertationes edidit, se ex omnibus maxime dolere Bonae mortem

40쪽

CARDINALI sdeclaravit, cujus doctrina duce easdem coli. secerat. Nam inter cetera doctus ab eo fuerat Sermones XV. de Coena Domini inerio Luceriensi , non aliis, ut ipse et Theophilus Rainaudus judicaverant, tribuendos esse. Osficia plurima praestitit Christiano Lupo, qui iis temporibus in Academia Lovaniensi ob singularem in rebus divinis scientiam principatum tenere Videbatur, et benevolentissime et constantissime ipsum defendit, cum graves in eum turbae excitatae fuissent, quod Joannem Hierosolymitanum inter Haereticos adnumeravisset. Bollandus, Papebrochius atque Heschenius saepe testati sunt quanta subsidia a Bona acceperint in Sanctorum rebus gestis conscribendis, neque desunt alia plura clarorum Virorum testimonia, quae magnificis

verbis declarant, quid pie, quid grate, quid

humaniter ipse aut secerit, aut tulerit ad amplificandam hominum gloriam et litterarum 'dignitatem. Reprehensus interdum a Iesultis fuit quod defensionem hominum, qui contrariarum partium erant, suscepisset; Sed ii

te sui judicii, potius quid se facere par esset intuebatur, quam quid ii laudaturi serent.

SEARCH

MENU NAVIGATION