Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

8a CAsTRUCCiUS ET PHILIPPUS patre missus est, ut in ejus civitatis Academia philosophiae et juris prudentiae operam daret. Praeceptorem habuit juris civilis Sal. vatorem Olmetam Corsum hominem, qui licet non multa doctrina esset ornatus, maxime tamen putabatur idoneus ad inflammandos adolescentes acri et vehementi quadam incitatione . Frequentavit Guidonem Grandium , qui tum Italorum mathematicorum princeps habebatur, et erat. Sed praesertim audivit illos, qui humanioribus litteris excellere putabantur, quod has ad omnem vitam omnemque aetatem plurimum habere et adjumenti et ornamenti Bonami eius existima-hat e nam cum legimus delectant, cum scribimus sunt necessariae. Cum minus ei pro harentur , qui tum celebrabantur, philosophiae magistri, quod Gassendum tanquam ducem et Signiferum sequebantur, quasi diuturnam sitim explere cupiens adiit libros Baconis a Verulamio, Lochii, ceterorumque philosophorum, quibus maxime Britannia gloriatur. Sus rexit vero in iis non tam doctrinam . quam libertatem quin de nonnullis licentiam dicam 8

cribendi, solitusque erat appellare Britannos

92쪽

BONAMIci I FRATREs 83 prope jam solos vindices humanorum jurium et fugientis libertatis. eustodes . Post haec eum jussit pater versari in judiciis. et serensibus

concertationibus idque: se facturum. asSeveravit Bonamicius ad. sustentandam familiae egestatem . Sed cum. coepisset iracundius respuere ineptias Pragmaticorum si Ve: morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio, neque R. se obtinere posSet,. ut ullum cum iisdem commercium. haberet, . aliud iter atque aliam fortunam sibi tentandam esse pu- .ravit . Romam itaque cogitavit tanquam communem quamdam nationum, ac totius. terrarum orias patriam ad quam omni tem-.pore undique: confluxerunt Viri ingenio. atque: doctrina praestantes praemia Virtutis a com-.muni parent: postulaturi . Eo cum venisset nullo conciliatore , gratiam aucupatus est Car- .dinalis Nerei Corfinii, cujus summa. erati pO

testas. Pontificatum Maximum illius, Patruo Clemente XII. gerente .. Amabat litteras. Corfinius , atque ut in Bonamicio. ingenium et cere vidit, Uzum ad laborem atque laudem exeitavit. Factum Vero ejusdem commenda

tione , ut Aeneas Sylvius Piecolomineus , qui Fa

93쪽

84 CAsTRUCCius ΕΤ. PHILIPPUS Pontifici erat a Latinis epistolis, illo tan- .

quam studiorum et muneris adjutore utere- ..tur. Quaerebat Piccolomineus ex elegantia Latine scribendi plausum et gloriam , et cum ., in vulgus edidisset Latinam orationem habitam in senere Fridorici Augusti Saxonici Poloniae Regis, nobilem illam quidem et splendidam, sibi famam elegantissimi scri oris

consecisse gloriabatur. Sed Bon1micius ad . annem sermonem liber tenere se non potuit, quin aperte palamque assirmaret, se illius o rationis opificem habendum; quam ob rem indignatus Recolomineus eum idomo stra abir. iussit. Quae priusquam acciderent, sui oratorii ingenii jam periculum secerat Bonamicius. Latinas enim ediderat orationes duas, de laudibus Pontificis alteram, et pro Latii Academia , Melehiorre Polignachio auetore , instituta alteram. Quibus in orati mibus impetus licet esset ingenii , et inchoata quaedam a natura eloquentiae imago, non Vero Persecta, atque ex multarum rerum cognitio ne cflorescens , laudarunt tamen eas docti homines, atque indolem adolescentis ad masna nati excitandam , esse arbitrabantur Pan- .

94쪽

tiscis liberalitate. Bono eum esse animo ju bebat Corsinius Cardinalis: spes aliqria ei Ostendebatur a Cardinali Alberonio, si illius vitam ita describere voluisset, ut ejusdem magis ambitioni , quam historiae legibus Serviret; nec deerant, qui, proposita mercede praemiorum , ejus operam in scribendis epistolis requirerent. Verum seu quod Urbanae sortunae cautiores et moderatiores homines desiderent nam Bonamicius morae impatiens, et natura inconstans eos laedebat interdum, quos antea laudaverat ) seu quod miserrimam omnino esse putaret ambitionem honorumque contentionem , Urbem deserere deliberavit . Peropportune tum cecidit, ut semina Angla nobilitate , serma , ingenio atque opibus clara eum habere concupiverit Lati--nae linguae magistrum et itinerum socium. Cum huic obsecutus suisset, et multaς Ita licas urbes peragrasset, et Patavii etiam ali quandiu consedisset captus praesertim Do minici Latiarinii doctrina, quem mortuum postea elegantissimis Latinis versibus lauda vit , ne servituti c sic enim observantiam

appellabat assuescocet, se so in libertatem

95쪽

86 CasTRUCCIus ET PHILIPPUS vindicavit. Dum commorabatur cum ipsa semina in Etruria , timere debuit Fidei Quaesitorum severitatem ob licentiam Sermonum.

Nec sane vincula ulla ejus linguae injici posse videbantur, sive jocaretur sales enim et aculeatas facetias amat at sive deseriis rebus loqueretur, solitusque erat dicere Dei concessu atque munere datam hominibus libertatem , hujusque proprium esse sic Nivere, sic loqui , ut volumus. Quam licentiam cum nunquam sibi praecidere vellet , quid erat, quod de inclementiore fortuna saepe quereretur ρ Vere enim dictum videtur: sui cuique mores finguini fortunam. Non

necesse arbitror recensere quam multa, quam

varia , quam acerba perpeti debuerit Bonamicius, donec meliora per militiam sperare coepit . Quasi istud novae vitae initium esset , Petri Iosephi nonren, quod datum ei fuit, cum an. MDCCX. in lucem venit, in illud Castruceii, ad renovandam, eredo , civstruceii Castracani civis sui nobilissimi memoriam , commutavit, atque hoc praesertim

litteratorum reipublicae notus esse videtur . Nam quae antea in vulgus sparserat seu car-

96쪽

BONA MICII FRATRES 87mina Seu orationes , quanquam non minimi fuerim ad hominum famam . nullo tamen modo sum comparanda cum iis , quae bellorum caussa scripsit, quibusque effectum est. ut non Latinus historicus unus e multis ,

potius inter multos prope aingularis suisse judicaretur . Bellum Italicum a morae Caroli VI. Caesaris Borbonios inter atque Austria eos conflatum ancipiti jampridem marte ducebatur . Spoliare Carolum Bostonium Siciliae ac Neapolis regno, quod infeliciter de ennio ante amiserant, Austriaci meditabantur . ea que propter armorum impetus ac fur r ad Velitras diutius consedit, quae uiri a sortuna jam delecta esse videbatur. ubi exerώ-

tuum Vires atque artes palam OS tenderentur,

et extrema sortuna tentaretur. Is belli Veli. terni exitus fuit , ut Carolus Rex, qui illi praefuit. Austriacos, magna accepta cla de , avsugere coegerit, ac ipse victor maxima populi acclamatione Neapolim redierit . Haec Bonamicius , qui ejusdem Regis castra secutus - suerat merens stipendia sub Sancta- crucio Morillii Comite, et in exercitu Neapolitano Terraconensis alae Praesecto , digna

97쪽

88 CAsTRUCCIUS ET PMILIPPUS putavit, quae historiae monumentis per somandaremur. Neque haesit qua praesertim lingua uteretur. Confidebat enim . si res ad Velitras gestae Latinis illustraremur litteris , re, ut Iatius dimanaret Ducis fama: praeter quam quod ei erat persuasum bellorum praeliorumque narrationes Latino sermone conscriptas altius quodammodo a urgere, et mam orem inde assumere gravitatem et decus .

Nihil sane nobilius, nihil elegantius libro , quem his de Tebus anno MDCCXLVI. in vulgus edidit, et Trajano Aquavivae Cardin ii amplissimo praefatione tanti viri majestate digna dedicavit . Nescio equidem an quicquam in hoc genere extet, quod cum eo co parari possit; et hic unus commentarius satis esset ad convincendam stultitiam recen diorum Gallorum , qui , cum in Latinis litteris hospites sim et peregrini, frustra eos laborare assirmant, qui illarum subsidio in gna exprimere, et Iectores in admirationem traducere confidunt . Non plausus modo . sed et praemia ex suo labore obtinuit Bonamicius. Nam relatus inter milites custodes

Regis suit, et ab eo grandi pecunia donatus,

98쪽

BONAMICII FRATREa 8s Is quidem videbatur etiam ad eam laudem

aspirare , ut non solum facta aliorum scribere , sed et sortia ipse sacere posset . Sed nos in Bonamicio scriptorem , non auctorem rerum suspiciendum putamus, quanquam su

spicari quis possit bellicam virtutem et scientiam illi non de suisse ex iis orationibus ,

quas Etrusco sermone habuit Neapoli coram lectissimos Duces: altera enim noVam quamdam bellandi rationem Suadebat; altera militarem Academiam recens institutam collaudabat . Porro qui utrumque praestiterit, hune ex maxime raro hominum genere judicare debemus ; sed Graecorum Romanorumque exempla hodierni Duces, quamvis bellandi virtute veteribus non sint inferiores , commen dant magis , quam aemulantur. Concitatus Bonamicius amicorum cohortatione, ut in posterum famae diligentius serviret, iterum edere commentarium de rebus ad velitras gestis, novam historiae materiem quaerere , et cum omnibus Μusis rationem se habere cogitavit . Sed morum facienda erat mutatio, si parem ejus ingenio fortunam invenire voluisset. Cum e re sita et phssippi majoris

99쪽

D CASTRUCCI Us ET PHILIP'Is natu Fratris esse existimasset conciliare sibi benevolenti ni Benedicti XIV. , quo sane nemo sapientior, nemo doctior, celebrior nemo Pontificatum Maxunum sessit, hujus laudes persecutus est splendida praefationec nam s/ntentiarum ornamentis et consormationibus. omnibus praestat qua secundam

editionem historiae belli Veliterni illi nun-

cupavit. Gratum fuit Pontifici munus, quod laudum cupidus esset, et quod nemo tam sit.aversus a litteris, qui non mandari iis aeternum laborum suorum praeconium iacile patiatur. Quam ego lauream cum laudatione , aut quod telum cum vituperationei Bonamicii conseram 8 Saepe is in hujusmodi scriptionibus exercebatur , et mirabantur omnes illum posse non solum verba, sed Vim exprimere Latinorum . quos sibi ad imitandum proponebat. Et sane quis illo magis Caesarianam elegantiam in historia, Ciceronianam majestatem in praefationibus. Horatianum robur in sermonibus , Catulli veneres in elegiis eisnxit 8 Itali eam quoque excoluit linguam , cujus utilitatem , elegantiam atquedisnitatem efferens quadam oratione, in La-

100쪽

BONAΜle II FRATRTS 31 linam, quod mireris , multa dixit. Sed hane

orationem scripsit non quo aperiret Sententiam suam, sed ut concertationis studio oppugnaret alienam , solitus Carneadeo more

modo hoc, modo illud defendere ; in quo

sane ejus ingenii magnitudo elucebat. Iam id gaudebat, quod nomen suum longe late- que Vagaretur, quodque gloriae amplificandae occasionem sibi delisset Carolus Neapolitanorum Rex jubens eamdem illam Italici belli historiam Latine conscribere , quae

consequebatur res apud Velitras gestas , quaeque Aquisgranensi pace, et Nicaeensi in Italia conventu terminabatur. Ea propter iter in Cisalpinam usque Galliam suscepit, ut et

locorum, ubi majori ex parte bellum illud

gestum est, perSpecta natura , et hominum, qui eidem interfuerunt, explorato testimouio, non minus diligentiae, quam veritati consuleret . opus sane memorandum ob fortunae varietatem , ob acerrimas pugnas, ob magnitudinem exercituum, ob claritatem Imperatorum, ob defensam strenuissime libertatem vel ab iis . qui imbelles putabantur , et ob pacem repente concluvam otiosis in o

SEARCH

MENU NAVIGATION