Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Ioa CAsTRUCCIUS ET PHlLPPUstem, quae omnia pure et caste Dei numini tribuenda sunt , adeo ad vitae felicitatem conducere , ut prae iiS cetera omnia flocci facienda sint .

Uoniam de Castruetio satis dictum putamus , non incommodum videtur non

praeterire Philippum Bonamicium , quo secilius collatis utriusque studiis, qui praeserendus sit possit judicari. Hujus quidem vitam elegantissime exposuit Io. Baptista Montecatinius , vir non tam nobilitate, quam ingenio clarus, quem ita sequemur, ut coarctemuS , nostrumtamen interdum interponentes judicium, quae ipse dilatavit. Natus est Philippus Lucae X. Kal. Mart. an. MDCCV. Maria Felice Rigola et Francisco Bonamicio , qui honeste rem qua rebat tenui mercatura facienda . Fuere veteribus temporibus plures Bonamicii doctrina maxime illustres, quos cum gentiles suos fuisse assirmaret Bonamicius, Ludi magis suae, quam Veritati serviebat. Gloriosum ero prosecto fuit hos atque alios aemulari, ut ejus quoque nomen immortalitati commendaretur . Apparebat in puero docile ingenium , et quem ad

112쪽

BONAMICiI FRATRES Io 3 litteras natura pepererat voluntas et sertimi exercuit. Nam degens in Seminario Lucensi usus est praeceptoro Sancter Pierotto . quo salie tiemor aptior extitit ad inflammandos ado.

iescentium alii m6s ad gloriam . At theologiae praeceptorem habuit Ioannem Fidelem Rigolani matris suae fratrem , cui quidem sic deditus

suit i ut adolescens tristem et severum Seneni

omnibus tequalibus suis in semiliaritate anteposuerit.Complures annos in Seminario commoratus est , quod in eo praesecti , ut loquuntur , et magistri humaniorum litterarunt

munere, poStquam Pierottus e Vita excessitysunctus fuerit. Ea propter cum esset accepti S

simus Fabio Colloredo Lucensium Antistiti . ab eo inter minores Sacerdotes massimi Templi cooptatus suit, et adhibitus ad acti Synodi; quam habuit au. MDCCXXXV.' Latine conscribenda. Sed illud majus fortunae munus suit, quod in eamin civitatem se contulerit.'quae nobilitate, humanitate , doctrina praesta

ret omneS et ei unus ante alios suerit carissimus , cujus: magnum erat in ipsa nomen . magna auctoritas . Nam Io. Vincentius Luc-ches inius cum esset summα senectute , si ἔ

113쪽

Io CASTRUCCI Us ET PHILIPPUsperetque aliquem habere, quo adjutore inseribendis Pontificis nomine epistolis, et ει- miliari uteretur. Bouamicium ad se se Ro- imam vocavit. Domus autem Lucchesinit, in qua quinquennium suit, tanquam ludus quidam omnis doetrinae et virtutis esse potuit Bonamicio- Me tam vivo quam mortuis praestitit singularem pietatem, cum .eum funebri oratione laudasset, Vitam , quam noS primo edidimus '. litteris mandasset, et in Q.: inni sere sermone multa et ornate et honorifice et grate de eodem praedicaret. Quasi sua res aut decus ageretur, vehementer la- 'boravit Lucchesinius, ut Bonamicio graduualiquis seret ad munus, quod ipse Sustine bat . Quo ut se dignum ostenderet Bonam, eius ipse , opus scribendum suscepit de claris Pontificiarum epistolatum Scriptoribus, quod edidit an. IIDCCLIII. , et Benedicto XIV.

nuncupavit. In disputatione et dialogo induxit enim enim cum Lucchesinio disputan-

114쪽

BONAMICII FRATRES Iostes Alexandrum Furietium et Cajetanum Foratum , homines auctoritate et doctrina sum. ma , de quorum laudibus majora dici non possent , quam populus Romanus memoria retineat ea persecutus est, quae uecellsaria

putavit illis , qui magnum et dissicillimum

munus tuentur explicandi sensa Principis ,

quem omnes caerimoniarum et sacrorum et

publicae religionis magistrum habere debent. Quod vero ex humanae divina que potesta- Iis conjunctione existat Pontificia majestas , ex duplici quoque civilium sacrarumque revrum cognitione genus illud scribendi efflores. eere debere ait Pontifici Μaximo accommodatum , eoque dignum scriptore , quem c Dr- mandum susceperat. Profecto non satis la dari ii possunt, qui eloquentiam graviorum artium instrumento locupletare student; sed cuin ego nunquam in Bonamicio tam lau tam supellectilem viderim , nec a philosophia, nee a jure Pontificio, nec a politica, nec ab historia satis ille esset instructus, Vim eloquentiae rei natura , et dignitate muneris , cui ipsa servire debet. non facultate sua me.

tuus fuisse videtur. Ex hoc tamen dialoro

115쪽

io 6 CAsTRUCCI Us ET PHILI PPUs facile intelliges elegantiam Latinorum Verbo rum in sua potestate habuisse Bonamicium nec Latinitate modo, Sed et explanatione , quae reddit apertam et dilucidam orationem ipsum valuisse. Cum vero scribenti de iis ,

qui Romanis Pontificibus ab epistolis fuerunt, magnuS esset apertus campus, iii quor ejus excurrere oratio, et diligentia atque: eruditio cognosci potuissent in exiguum sarie gyrum se ipsum compulit Bonamicius , cuiri pauca vel de illustrioribus Scriptoribus exposuisset et inhumeros sere praetermisisset . Nemo ignorat quatita industria et patientia opus sit illi, qui vetera monumenta conquirit; nec profecto Bonamicius natura aptus erat ad id solitus interduiti reruni minutarum inquisitores , quae ad litterariam historiari pertinent, sicuti operarios barbarosque pelastringere . Hujus libri corisectio' gratissima illi suit . quod per eum famam elegantissimi scriptoris etsi idipsum ' nonnullis aut severioribus, aut invidis visuri sit secus 1 se collegissae arbitrabatur . Gratum quoque suit Benedicto XIV. operis munus, sed qualis illius esses in Bonamicium animus ex eo cognosci PQ

116쪽

BONAΜICII FRATRES Iortest, quod successor fuerit Lucchesinio Ca-jetanus Amatus , huic vero Thomas Emaldius bini enim esse solent Pontifici ab epistolis ) neque quidquam aliud ab eodem Bonamicius ipse obtinuerit, nisi ut Secretarii Breptum sic enim appellatur ) Substitutus crearetur. Hanc exiguam Ponti scis erga se voluntatis significationem Bonamicius modo laudabat, modo carpebat. Non enim poterat esse obscurum quantum ipse iis, quos nominavi, Latine scribendi elegantia et ingenii gloria an tecelleret . Quae ut magis magisque uniVer sae Urbis judicio ac testimonio comprobarentur , saepe aliquid dignum suo nomine, et praesertim Latina carmina emittebat . Propter

elegantiam et Sententiarum exornationem ,

quae non in imaginibus agentibus, acribus, insignitis consistit, sed quae in verbis et in rebus ipsis quamdam di nitatem habet, laudantur praesertim , quae condidit de maximo Templo Bononiensi a Benedicto instaurato, de Cardinalibus Henrico Enriquetio, Vince tio Μalvitio et Antonio Maria Herba Odes- chalchio . de nuptiis Marci Antonii Burghesii et Annae Mariae Salviatae , atque Sigis-

117쪽

ro 3 CASTRUCclus ET PHILIPPUs mundi Chisii et Flaminiae Odeschalchiae .

Nunquam aut λ libuit, aut licuit Bonamicio longius contexere carmen , quod minime inflammaretur illo instinctii divino affatuque , ex quo magni atque uberes existunt poetae. Exornator tamen erat gravis rerum et laudator magniseus, et cum Saepe mitteret amicis et Μaecenatibus suis munera epigrammatum , perinde accipiebantur, ae si ab ipsis Latinis Musis missa suissent . Per haec sibusperabat fortunam Bonamicius, et multo et iam magis, quod in ea urbe vivebat, quae omnibus communis semper patria fuit, quaeque crevisse. et ad summam amplitudinem pervenisse videtur , quod exteris hominibus . quos virtus et doctrina commendabat, aditus ad honores semper patere voluerit. Memoria

repetens Philippus illa Ciceronis in oratione Μ pro Planco . . Illud sine ulla dubitati a

ν maxime nostrum fundavit imperium , etu populi Romani nomen auxit, quod prin-- ceps ille creator hujus Urbis Romulus see-- dere Sabino docuit, etiam hostibus reci-u piendis augeri civitatem oportere ερ,- haea

explicare latius ariue exornaret Italica orations

118쪽

BONAMIei I FRATREs Idylibi proposuit, quam dixit in Academia Quirinorum, jubente Card. Nereo Corariis, ipsius Academiae Dictatore perpetuo. Non v rebatur ne non conveniret omnium auribus isthaec oratio et extitit tamen Cardinalis Sciar-ra Columna, qui per eam detractum aliquid Romanorum dignitati , uobilitatique suisse questus graviter est ii sed quam aut leviter, aut superbe, ex ipsa cognosci poterit oratione , quam in vulgus hac ipsa de caussa edi voluit Bonamicius, cui id tantummodo doluit, quod inclementior fortuna beneficia aulae Romanae, quae sibi evigilanti in studio debita esse dicebat, et quae dormientihus Saepe deseruntur , moraretur . Sed si quaerimus cur non tam cito ejus votis sev et it fortuna, hanc fortasse caussam reperiem ls,

quod se insolenter efferret, mulios invidiose carperet , paucis parceret amicis, et saepe aut libere, aut accusatorie de potentium fa,ctis loqueretur. Quae non ita accipi volo . perinde ac si inimico animo a me dicerentur. Plurimi enim semper feci Bonamietum; amavi etiam ex eo tempore, quo Simul saepe eramus apud Livium et Victoriam ode

119쪽

IIo CAsTRUCCIus ET PHILIPPUschalchios, quos ita observabamus c ego quidem observabo dum vivam ) ac si neque

vir melior, nec semina lectior in terris unquam extitissent. Sunt qui dicunt praecipuum munus Sapientiae in arte vivendi consistere , et foedus quoddam esse debere sapientum, ut ne minus amicos, quam se ipsos diligant. Ergo is, quisquis est, qui tabescit invidia , qui ceterorum contemptu aut risus aut plausus capi t, qui Oitienter gloriam atque honores appetit, et aut alacritate futili gestiens deliquescit, aut quemcumque ea sum fortuna invexerit, hunc apte et quiete non perfert, violare videtur ossicium et exi- Stimationem suam. Factum est tandem Vitaliani Borromei Cardinalis commendatione , ut a Clemente XIV. , priusquam is egrede retur e ςomitiis , in quibus Pontifex Max. fuit renuntiatus. Bonamicius epistolarum, ut dicunt , Latinarum Secretarius crearetur , et

tum se felicem putavit, si tamen potest ulla in humana vita felicitas esse . Perinde quasi Pontifex benevolentiam insignem in ipsam Rempublicam Lue ensem declarasse i, Senatus illi gratias agendas eensuit, et Bonamicium

120쪽

BONA MICH FRATRES III multo donatum auro honorificentissimo decreto inter Patricios retulit. Quod beneficium alia quoque liseralitate auxit. Vel ab eo tempore , quo Pontificatum Μaximum gerebat Benedictus XIV. eum suis procurandis Romae

negotiis c Agentem vocant destinaverat .

Quo in munere magni quidem ejus opera suit. Egit enim prudenter et dextere, ut potestas esset Senatui Lucensi tres nominandi, e quibus unus a Romanis Pontiscibus sacrorum Antistes eligeretur ; ut jus , quod jamdiu ipsi exercuerant, discerpendi Archiepiscopatus fruetus, et quibus vellem assignandi , circumscriberetur; et ut Lucςnsi civi in Romano Advocatorum, quos Concistoriales nominant, collegio semper locus pateret : quae quidem omnia et utilissima et honorificentissima habita suerunt . Quoniam au tem Bona inicius factus ab epistolis Pontificis , altero se exolvere munere, quod pro patria gerebat, cogebatur , censuit Siantus habendam rationem . illius in omni re, quae sibi eum Romanis Pontificibus esset tractanda . nee dubitavit unquam , quin optimi civis piscia idem esset expleturus. Bonamicius cum

SEARCH

MENU NAVIGATION