Ioannis Columbi Manuscensis, ... Libri quatuor. De rebus gestis Valentinorum, et Diensium episcoporum

발행: 1652년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

tota in utriusque ut unius Toparchae iure sit. Adem arus Monteclaro dioecesis Diensis, c. libris annuis de vectigali Valentino, Sc viginti millibus florenorum auri emat clientelam Aim ri,omniumque cis Rhodanum, quam late domi. natur,pagorum, excepti fano Valerij dc Vivaim sitque Pictaviensis cliens Episcopi hac mercede. Pontifex probauit sententiam Cardinalium. Episcopus Aimaro certis pensionibus eam vim auri numerauit, M. libras in singulos annos devectigali Valentino sancte pollicitus est,cessit

denique Montectaro. Pictaviensis contra se, suaque omnia cis Rhodanum posita,praeter duo castra recensita,posuit in Episcopi patrocinio:ta' hulae referunt omnino ad Lxxx. Existimabat optimus Pontifex Almarum, Zc vi illa auri, Sc an nuo vectigali, atque potissimum fide data, turum in officio ε neque Cristae turbarum quid

piam cieri posse, sub uno imperio: sed fefellit

eum spes sua , neque fuit vera quies,donec secem dente Antistite,vni Aimaro Crista obueniret si cui autem placet scire villas, pagos,lc castra At mari quorum , clientelam emit Adem aruS, ea accipiat sunt omnino ad Lxxv m. Quintum, Pontailium, Eugleu, Bannum Diensium, Bigor' tium,Castrum Arnaudi,Podium grossum,Crista,. Cabrilianum, Auripleum,Sao,Soianum, Marsamna,medietas Savasiae,duce partes Castrinoui Dal, maseni,Perdicum siro,medietas Audefrae,Chata

priuini

172쪽

peium, Castrumduplex, Vpianum, Monmeir

hum,Vannauesium,Vacha rana,medietas Bel- regardi,Rupeffortis,Baetberia,Marca Barcilona, Balma cornilana, Orca , Recheta, Montaisum, Rocha prope Granam, Aulichanum, Cobona, Susa vetus,Susa noua Chassarium, Bastidae mam ndamentum,Castrum Barrae, Espenellum, Alb nacum, Mornaum,Bordelli, Beseudunum, Conisum , Bastida ad Besaudunum, Popetum selare, Roynachum, Podium S. Martini, Pons Bareti, Rocabaudum,Felinas Cleou,Sangemasu mons Bocherius, medietas Saufeiae, Bastida Rocant, . .

Laupia, Conca, Rupeffortis Vaudaniae, Porta Rupes Sansegreti,Balma Beconae,Alan S,Vpe-guae,Espeluca, Poletum vallis, Deus fecit, Subpeyra, Manas, ravolsium, Blatos, Feudus Vach,San genesius, sinsalsium, Mandamentum R pisforti S. R demarus de Vouta Valentinum & Diensem si episcopatus Vivariensi mutauit cum Henrico de Villars. Hunc aliqui Vaurensem fuisse volunt sed quotidianae viri rationes Viuvij ab anno MCCCXXX,quas ingenti volumine comprehensas habet tabularium Episcopij Valentini iis aduer. satur. Ademarus sedit Vivarij usque ad annum millesimum trecentesimum sexagesimum quintum, coepit homagia nobilium utroque episcopatu virorum Vullelmi de Vaesto,Petri Rain au

173쪽

mi de Castionouo, Alberti de Vrre , Odoberti Chanabati pro parte monxis Lagerij N. aliorum plurium. Henricus vero diu non fuit Valentiata peruenit ad archiepiscopatum Lugdunensem , MDelphinatus ad regnum Francorum additi mo-phYxv, derator fuit. In eiusque locum suffectus est Pe- λε Cεβ tum de Castrolucij, ex Abbate Cluniacensi epi-

icopus , de quo magnum 1ilentium post annum L. Neuter aliare quam pace memorabilior est, atque summa utraque dioecesi quiete. Petrum excepit Ioannes Ioseuri: Iosencum , Sc

DHVM. Iosencium Vocat Robertus .Iosencum etiam Odo Gisseu: Iauisent Rubricae Archiui Canonicorum Diensium , dc de Gaussens. Vir doctus, icante pontificales infulas Professor Iuris utriusque. Robertus author est , fuisse postea Aniciensem Antistitem Lxui. Me latent eius initia : nihil reperio de illo ante annum L H. Vivebat LIV. eX' recognitionibus Montismaioris.

b L V D O UIC V S de Villars , post Ioannem

L h, i fuit Episcopus ipso anno saeculi L1v. peruenit adcvs Da finem Lxxv1i, frater Henrici Villarij, & consan- 'μ guineus Gulielmi Rossitionati,ante ipsum Antistitum. Veteres chartae testantur , fuisse quoque Abbatem S. Rufi,dc S. Bernardi Romanensis,aCS.Theuderij sunt etiam qui & ipsum , & Hemicum fratrem faciant cardinales. Villariorum vexo gens habuit pro insigni, tres fascias rubeas Obliquas, in campo argenteo , & se principem

174쪽

tum gerebat omni ea regione quam inter Ararim dc Rhodanum tenebat , urbibus aut pagis

centum minus duobus imperitans. Post monem

edet septimi dc de genere vltimi,anno millesimo quadringentesimo decimo octauo Ioanna& Beatrix sorores haereditatem interse diuisere:

Villarium tamen ipsum, unde nomen familiae, ante annos sedecim vaenierat Amedeo comiti sabaudiar. Ioanna nupserat Ioanni de Balmae postea comiti Montis reuelli,Beatrix Guidoni de Mombel domino Intermontium. Sed hactenus de Gente Ludovici episcopi non omnino importune dictum sit. Anno MCCCLVI. cum Delphinatus regno Francorum redditus peruenisset ad primogenitum regis, Ludovicus recens episcopus querebatur propinquos sum populos tantae maiestatis pontentia & autoritate subnixos insolescere plura sibi assumere, de que antiquissimis tota dioecesi Valentina, tota Diensi iuribus epis. copi comitis detrahere t dc Carolus Delphinus Ioannis regis filius pro innata sibi sapientia,quae regi postea nomen ad immortalem gloriam peperit, nascentibus malis occurrit, dc Antistiti satisfecit audi quae edixerit vigesimo quinto Octobris ex iis singulas querelatum Ludovici episcopi causas intelliges firmauit a Guigone quondam Delphino decreta, s remisit episcopo garda , ἔπιδεgia, s impositiones penicellorum ineu quorum- '

querabo signorism in terris vel hominibus epis

175쪽

evi, siue omnia penitus reuocauit s amouit. Item I

lemni stipulatione promisit quod extra terram βι se Delphinus fugentes si a infra terram episeopi hominum subditum seu vassallorum si orum proce

sus executiones aliquot s aliqum non facerea Haec autem Carolus promisit visis,quas recituerat, tabulis a Guigone obsignatis Pisantia anno millesimo trecentesimo sexto die decim nona Septembris. Anno MCCCGIII. edictae sun. Vltimae Episcoporum conuentiones cum Pictis utensibus de Crista Ioannes XXlI. Pontifex viluerat Praesulem,'Aimarum toti Cristae domianari ambos cx aequo. Rem attuli ad annum Moccxxxii . male fida concordia. Vrbs ea nunquam ceperat duos Dynastas : in unum quando illi coeant, qui per cc. 8c plures quoque annos, animis certauere magis , quam armis Igitur In nocentius VI. iussit Τalayrando Cardinali Albanensi, certius aliquid ad aeternam pacem procudere. Voluit,vi Ludovicus partem suam Cristae Bordellis, ac Besauduno mutaret. Parum aequa

mutatio. Addidit daturum Episcopo Aimarum Pictaviensem, aliquid supra duo castra, pro sententia Cardinalium Petragoricensis, & Vrgellen- 18 sis, vel Magalonensis. Facturum se negauit Ai-marus,Pontifici visa est importuna negatio.Auenionem euocat Ludovicum, Pictaviensem seque coram agi iubet Lugduni edixera Τalayrandus in per Cardinales Petrum Praenestinum, . Guidonem

176쪽

Guidonem Portuensem, Audoinum SS.Ioannis& Pauli, Eliam S. Stephani in Coelio monte,qui' cc. florenos auri annuos supra Bordςllos ,& Besaudunum addicunt Episcopo.Cardinalium sententiam probauit Innocentius,& mandato Inno-Verth acquieverunt Ludovicus,& Αimarus, maiore- ne Pontificis,an sua laude 3 Lego in tabulis clien-Σ telae, uum Gulielmus de Austeduno professus 3 0- η

est Episcopo anno MCCCLXXXXV,Aimarum pro cc. nais.

florenis auri, dedisse Antistiti, quae habebat in montibus Vercorciis,V aciuis,ld Riuisicci, IN minore causa maius tranquilli,benignique animi nomen habuit Ludovicus. Anno MCCCLIX. fuit contentio Curatoribus episcopalis rei apud Dienses cum Gulielmo Artandi.de finibus Diae,&Moleriarum. Ipse Praesul auditis prudentibus viris,dc suadentibus, totam composuit X lv. Nouembris,nouo,& magno exemplo. Erant in Episcopi consilio Petrus de Boianis , Laurentius Guilliendi;ille Valentinus,hic Viennensis Archi. diaconus: Humbertus Dars Canonicus Lugdunensis Gulielmus Talonis Decanus Diensis, Ioannes Toparcha Montiscalui, id Corbeilonus

de Suyriaco milites,ac Ioannes de Bouenco. Debui eorum nomina scribere. Digni aeternae memoria viri qui ad magni Antistitis consilia vocati,quiete negotia moderati sunt, non vi turbauerunt. Iussu autem Episcopus in haec verba.Quidquid iurisdictionis, meri, & mixti imperaj,est a

177쪽

17 2 Lib. III. De Reb. stis

castro de Molertis,usque ad riuum de Auricula,

videlicet, a fluuio Dromae, ubi intrat dictus ritiuus,ascendendo usque ad fontem vocatum, 2 m. 'dus deursa , ubi unus terminus diuidens mandamenta 3c territoria ciuitatis Diensis castrorum de Aisio,& de Moleriis ponetur: dc a dicto fonte ascendendo usque ad verticem montis, in loco ubi solebat esse quidam furnus calcis, M a dicto loco ascendendo recta, proVt aqua pendet a parte ciuitatis usque ad cacumen rupis de Mutaura,Ybi ponetur crux ferrea, siue mera alia in λgnum diuisionis, Sc limitationis mandamentorum praedictorum. Anno MCCCLXIV. Ludovicus ad petitionem ciuium Valentinorum quaedam indixit urbi muniendae ea ad me articulatim peruenerunt quae ut tam antiquae rei memoria non

pereat, accipe Ludovicus Dei gratia Episcopus Ec Comes Valentinus Sc Diensis uniuersis ic singulis literas inspecturis , rei gestae memoriam cum salute,&c. Primo quod omne bladum , frumentum,siligo,pisa alba,fabae, id omnia legumina, quado exiret de ciuitate quod ille qui exiger. seu exigi faciet,soluere pro quolibet sextario denario S o. teneatur. Item de auena millio MCastaneis,sc. Item quod omne sal quod adducetur per terram, siue per aquam 5c de scargabitur in dicta ciuitate, soluet adducens pro qualibet sommata denarios iv. sc. Item quod omne animal oneratum ferro, canape, brucino, vel aliis

c et mercaturi o

178쪽

mercaturis similibus,quae non remanerent in Vrbe,unum denarium soluere teneantur, sc. Item quod omne animal transiens quadrigando per mandamentum,oneratum pannis, telis, seu aue

re, M aliis similibus mercaturis, soluere debeant pro animali duos denarios, sc. Item quod dr perij, mercerij,apothecarij, perolecij, quiro urij, Cordubenarij,teleserij,ferraterij,sc.exceptis rem uendetricibus quae soluent sex denarios pro septimana, soluere teneatur pro libro duos denarios,sc. Item omnis macellarius, Item omnis Sabaterius, m. item omnis cordurerius,sc. Item omnis albergator,sc.Item quod omnis notarius,sc. Item quod omnis molnerius pro quolibet sextario bladi, Item omnis tabernarius, G. Item quod omnis persona quae est residens in villa, in quocumque loco in dicta Ciuitate teneantur de prisia sua, censibus, pensio albus, sc. pro libra duos solidos, Item quod omnis petisserius,pellerius,Chapusius, Latomus, Faber, Mares,

callus,Serrailerius,Sellerius,Roerius, Borderius, Ganterius,Pergamenarius,Brocherius, omnis te. uenditor,Barbitonsor, Aurifaber,Poterius,Pince-nerius, Teinturerius, Taisserandus, Remenator qui non tenent mercaturas de eorum ministerio lammam 13. florenorum non excedentes seu

uere pro qualibet septimana sex denarios te

neantur.

179쪽

i 4 Lib.III. De Reb gestis

rignanum pagi, positi sunt in patrocinio Summi Pontificis. Res non dissimulanda hoc icco. Canonici Dicas iis imperitant. Multa utroque pasis ab nobilibus viris, cum suae rei tuendae non essent, cerunt beneficiarios Romanae Sedis,cuius vices impleret, praestaretque Rector pro Pontifi- .ce Venaissinus. Literae Collegij Canonicorum ad Gregorium XI.& Gregor ij ad Canonicos,Rectoremque Venaissinum, etiam nunc extant, simul cum homagio Rectori praestito , per Can nicum ab suo Collegio in id missum. Rector erat Gulielmus de Belloforti Vicecomes Turenae. Habes literas in libro rubeo Canonicorum Diensium. Diploma Pontificis publicum iacit Episcopus anno Lxx. Sed rem non habuisse suos exitus,inde intelligas, quod annui census nulla fuit ab eo memoria. Quid illam corruperit, non liquet. Longe grauius fuit,& Episcopo noxium, quod Almarus Pictaviensis voluit Comitatus, Valentinum Diensem esse in fide Summi Pon tificis. Reputabat ille cum animo suo, at tanta authoritate fulciretur, & non iam ipsius unius; at Romanae quoque Sed is causa foret , nullum futurum Antistitem valentiae,&Diae,quem non VeXaret, opprimeretque 3 dc homagium, quod Episcopo praestiterat s pungebat id hominem'

gloriet cupidissimum, inane omnino, proque nullo habendum. Honestum vero maxime Visum est Gregorio XI. Comitatus Valentinum , M. Diensem

180쪽

Diensem adiungere ad Venaissinum. Igitur Pontifex homagium Atmari IV, pro utraque regione emit y I ir. & xxx. millibus florenorum auri sui loquuntur in de camera, ic quarta parte Montiiij, additque consulturum se indemnitati Episcopi. Hoc fecisse non inuenio , dc pacta, in quae ventum fuerat, corrupta sunt per ignotas mihi causas. In tabulis homagij, Villa- nouae ad Auenionem Gregorio praestiti, dicitur Auricus fuisse tum Episcopus agebatur annus MCCCLxxiv. ) errore insigni : nam Lambertus de Clivo, Castellanus Liberonis, ic Aureoli,suas rationes sub Ludovico Villario, deducit ad annum Lxxvi. Arbitrabar mortuum exeunte Lxxvii: Guichenonus mortuum dicit tertia die Septembris;certe Sedes vacabat Lxxviii. ineunte. Petrus de Hugoneria fuit Officialis Valentiae , pro Canonicorum Collegio, Sede vacante xxi I. Februar ij ε, Multimo tamen Aptilis regebatur Episcopatus ab Archiepiscopo Viennensi. Igitur nescio quid contentionis fuit Archiepiscopum inter, dc Canonicos, super iurisdictione per vacationem Sedis. In mandato diuidendi Collegia, Valentinum,dc Diense, duobus Canonicis,alteri Valentino, Diensi alteri, per Guilelmum Rossitionarum Episcopum , dicitur, Sede

Vacante,iam supra annum MCCLXXXXVIII. Ecclesiam Valentinam gubernatam ab Archiepiscopo Viennensi, cum Diensis regeretur ab Col-

, - legio

SEARCH

MENU NAVIGATION