장음표시 사용
391쪽
3 a MiscE AN EORVM nobilitate quam literis hos dignitatis gryisis optime meruerunt. Huc etiam jussu Pontificis Dominus Magister Gaspar de Avalos , ex antiquo & claro genere illustris familiae de Avalos , Carthaginensis Canonicus, postmodum Guadixensis Episcopus, deinde Gra-natensis , demum Compostellanus Archipraesul creatus , tituloque cardineo decoratus , accersitus advenit; quem propter eminentiam litterarum propriaque merita secum ducere cupiebat quod raro aut numquam fec at 3 noster Pontifex. Ille tamen justis ex- eausis i honestiori modo submittens se ordinationi Papae , excusatus ad propria redire decreverar. Ad fuit Dominus Licentiatus Franciscus de Herrera Canonicus Toletanus ac in basilica Toletana regiorum sacellanorum praefectus, qui deinde fuit Archiepiscopus Grana tensis ac conventus iuridici presses. Et Dominus Rodericus de Mendoca , filius Comitis de Castro, postmodum Decanus creatus Toletanus, &Salmaticensis Episcopus. Aderant praeterea ex ordine equestri multi illustres viri , videlicet. praedictus Dominus Amiras Castella, qui licet statura pusillus,
virtute ac strenuitate praeclarus , ac Malchio de Vil lena magna suorum consanguineorum & familiae vallatus caterva , atque Duc de Luna, & filius ejus Comes de Ribagoris , necnon Comes de Sastago, de Comes de Belchite; & Dominus Ferdinandus de Sylva Toletanus, capitaneus custodiae Pontificis, Commendatarius de Hotos& de Guadalherca ordinis sancti Benedicti nominati de Calatrava, quam Oretum antiqui dixere. Et ejus nepos filius Domini Ioannis de Ribera Marchionis de Monte maior ; ac Blasius Ca-vultero re & nomine splendibus Eques , Canonicus Toletanus ; & Ioannes de Rotas ejusdem Ecclesiae Canonicus, ex nobili prosapia Se faecunda de Rotas. Nec non Ioannes a Hurta do consobrinus Domini Roderici Tenorio Canonici Toletani; cum multis nobi-
392쪽
L1'BE R TERTIUS. 37 Iibus utriusIue Hispaniae, nomina quorum, ne prolixitate displiceam ; sub silentio praetereo. In hanc praeclaram urbem te contulit perquam illustris acreverendissimus Dominus Cardinalis Caesarinus vices sacri collegii gerens , de quo inseritis habendus est sermo , & quidam Episcopus Ungariae regni valdω doctus ; cujus dioecesis clim invaderetur a Turcis, velut pastor sine grege abactus , ad Pontificem supplex confugit; cui praefatus Dominus Episcopus Coi cliensis hospitium. & victum magnifice tribuebat, tum propter indigentiam illius ac dignitatem , tum etiam propter cladem & excidium quod passus est. Quis enim ejus non misereretur , qui ex divite pauper, ex incola exul errabat, cum inter omnes adversitates infelicissimum infortunii genus sit fuisse felicem ; praesertim cum fuerit senex probus & erudirus. Et clim pacificus noster Papa vellet omnia inter Reges Christianos pacare bella & seditiones, quas frequentes ebullire videbat, hunc probum virum Ungariae Episcopum in Franciam , Angliam, & alias regiones ad pacem componendam misit; frustra tamen, cum nullus inde effectus concordiae manaret. Huic beno merito Episcopo viaticum & alia dona tribuit magDificentissimus Praesul Conchensis , qui omnibus a
fluenter munera conferebat. Ceterstm, ut ad institutum redeam , tanta hominum varietas occurrebat ad
videndum Pontificem &ad negotia expedienda ut nemo prorsus explicare posset. Ideo, ne insensus lectoribus judicer, his supersedendum censeo. Et quamvis negotia instarent ac temporis angustia ad iter agendum urgeret, non immemor fuit claviger fidei. earum propositionum aquarum accusabatur Ioannes
de Oria. Assignata itaque die , Pontifice nostro pro tribunali sedente dc libram . quod aiunt, & pentum
in utraque manu ferente, astantibus multis viris the
logica laurea decoratis , proponuntus conclusiones Λ λ
393쪽
376 m se ELLANEORVM in quibus Magister ille de Oria , ut intellisere potui. eam expeditior ab eo expectaretur desentio . in publica disputatione succubuit. In qua magna & illustria de nostro doetissimo Pontifice dicta sunt praeconia i& merito ; quoniam qui honore praestantior erat, alios scientia praecellere debuit quemadmodum tu ps esset quempiam imperare qui in omni genere Vir rutis subditos suos non antecelleret. Et quia discussa dictarum propositionum palam in sacro palatio fuit habita , non opus est lingula qu2que reserre, cum seres ipsa indicaverit. Hoc ultimum memoria dignum Caesaraugustae peractum est, .licet multa alia digna contigerint quae perlongum esset ac fastidiosum per scribere.
Caesaraugusta Dert an venὰs. AB hac illustri & amoena urbe, quam praedictias
Iber praeterfluit, tertio Idus Iunii ejusdem an- si sanctissimus noster Pontifex magna stipatus turba Dertusam versus progreditur, Et quia interjacentes vici erant parvi & virorum copia magna , diversi itineribus in illam concedere coacti sumas. Et hac die in oppidum de Pinna sex luceis a Caesaraugusta sejunctum devenimus ; ubi illius dominus Comes deSastago esculenta 3c copulenta copiose omnibus sinoe discrimine donavit illac iter agentibus. Die proximo, per villas ignobiles in oppida de Caspi & Faver beatissimus pater se conferens, sequenti die per alia parva loca obiter transeundo per partes clivosas non parvo labore vigilia sacratissi*i corporis Christi ad Dratusensem civitatem appulit , quam alluit praedictus amnis; in eamque per ligneum pontem ingressi sumus. Hic prim dat humanitatis morumque dissidium experti sumus, cum in Castella mitissimc , in
394쪽
LIBER TERTI Vs.. 37s Aragonia pie tractaremur. Hospitatusque est Pontifex in episcopali palatio. Die vero sacratissimi corporis Christi summus 'Christi vicarius ipsum corpus Christi Praelatis comitantibus, cum multis deauratis equitibus innumeraque caterva, quasi alter David religiosissime cum spiiituali gaudio suis manibus deserebat expletaque solennitate , ingenti comitatu ad palatium est reversus. Haec autem civitas etsi aliquo modo videretur in latitiam concitata felici tanti pastoris adventu , non tamen eo modo quo in regnis Castellae & Aragoniae suscepti sumus. in liter enim victitant Catalani, quorum mores multum disserunt a nostris. Ductor vero noster vigilanter agens, tam in negotiis expediendis quam in classe paranda operam navabat. Et cum navigationis tempus instaret, velletque in his locis suas vices committere, Nuncium apostolicum reliquit Dominum Bernaidinum Pimen istet virum illustrem , sinceri animi, vividaeque mentis , conjugatum tamen . rem sane novam hominem secularem apostolicum creari Nuncium, Sed Papae .lex imponi non potest, cum omnia jure possit. Attamen ipsius Domini Bet nardini probitas & honestas omnium ora occludebat. Tanta vero erat aviditas Pontifici nostro visendi limina Petri sedandique Italiam , quae tota 1editionibus & factionibus agitaba tur , tanta denique erat illi anxietas suum munus obeundi ut neque Imperatorem nostrum Caesarem , quem ipse tamquam filium educaverat, quamvis certior de ipsius in Hispanias adventu factus esset, expectare voluerit. Itaque hujusmodi negoriis intjudens , usque in octavum diem Iulii in illa ut be c-m Oratus est.
395쪽
Adriani sexti Pontificis maximi.
CVm beatissimus parer commoraretur in illabe
ne fortunata tantoque decorata Pontifice Dertusa , cui ipse paulo ante praefuerat, & tempus navigationis instaret , quasi tepentino motu hora ferme tertia post meridiem , die Martis, octavo Idus Iulii ejusdem anni, nimio aestuante calore , egre Issus est inportum meam ratu dignum, qui vulgo dicitur de An polia, a praefata civitate quatuor leucis distantem,non tamen tali ac tanta stipatus caterva quanta tantum stipari Pontificem oportebat. Nemo enim tam intem pesta hora ipsum abiturum arbitrabatur. Itaque cum fama ad aures omnium pervolasset, videres Archiepiscopos , Episcopos illustres ac nobiles per invia 3cinaccesta arbusta & rupes pererrare, suum beatificum ducem ac aurigam mirabile visu assequentes. Et ne longa praefatione fastidiosus videar . magna pars comitatas ad praedictum portum in noctis crepusculo pervenerat ; ac expedite sanctissimus pater cum sua insigni& praeclara familia triremes ascendit; quae lucet numero octo cum scapha vulgo vergantin appe lata, principem Ecclesiae festive receperunt suis tormentis ignivomis , ut moris est. Hic beatissimus pariter in sequentem diem ob temporis intemperiem permansit. Recreationis tamen causi paucis comutantibus ante solis occatum eodem die quo illuc appulimus in littora exiens, dum escae parabantur, huci& illuc deambulabat. Post coenam in sua navigia reversus est. Namque ab hora quarta noctis haud parvo remigum labore totam noctem navigavimus.
396쪽
urbis Tarraconensis. TErtia vero hora post solis ortum sexto Idus Iulii adivimus Tarraconem. Ceterum beatissimus Pontifex , quamvis ex navigatione aliquantulum fatigatus, suae laudabilis consuetudinis, quam multis
retro annis observaverat, memor, priusquam urbem ingrederetur, in coenobium divi Dominici extra muros Miliam celebravit. Interea autem clerus de magis
nates urbis cum plebe accingebantur Clitasti vicarium recepturi; quem non parva solennitate & jocularibus pompis in suam introduxere antiquato & celebrem civitatem Ecclesiamque arte & ingenio illustrem, in qua cum orationem praelibasset , ad Archipraesulis properavit palatium , ubi non segniter se gerens in negotiis expediendis classeque paranda , quam aliquandiu demoratus expectavit , necnon centuriones missos ad milites conscribendos, ut simultates tumultusque Italicos pacaret, praestolatus est quorum gesta breviter suis locis recensebamus. Nos tamen cum essemus in procinctu navigationis, a negotiisque alia quantulum vacaremus, hanc urbem & ejus antiquitatem & provinciam describere non ab re fore putavimus. Erat enim ista inclita civitas quondam Romanorum emporium caputque provinciae Tarraconensis
juxta veterum descriptionem ferme duplae ad Hispaniam ulteriorem. Hanc umem Romani quasi propriam stationem sibi vendicabant. Quorum monumenta ac litterae in eis sculptae, atque colosseum ad Romani amphitheatri exemplar. sunt evidens arguinmentum. Iaec meridiem versus ad mare nostrum adjacet. murorum anstitu & situ satis munita ; licet tempore quo floruerat, numero inhabitantium copiosor fuerisiiut ex ipsa murorum ruina perpenditur.
397쪽
Causam vero depopulationis non aliam .suam de chum aquarum fuisse arbitror. id quod vetustae cisternae. unde aqua pluvialis hauritur, ostendunt. Continet praeterea Ecclesiam Canonicorum regularium jam praedictam, cui subsunt sex episcopatus , Barchinonensis, Ilerdensis, Derdusensis, Urgetensis, Gerun densis , & Elnensis. In hac nonnulla corpora & sanctorum reliquiae coluntur. Est etiam domus quaedam co iventualis satis insignis , ubi antiquitus regulares. vescebantur Canonici, quae veterem magnificentiam urbis demonstrat. His delibatis , interrupta resarciamus. Cum animus itaque Pontificis esset quam brevissime transfretare ac visere Apostolorum basilicam, post longam taudem navium, triremium, militumque expectationem , in die festivitatis intemeratae virginis, quae ob nivis miraculum celebratur, ad portum omnes convenerunt; tantaque fuit sanctissimi patris Iaetitia ut eadem die persolutis in aede sacra vel perorum solennibus , quibus ipse intersuit ut .exemp'o suo non instrueret , non minori pompa & jocunditate quam fuit receptus ad littora progreditur. Tantum
vero tota illa ora malitima resonabat. strepitu bombardatum & murmure suum Pontificem conspicientium ut nemo ferme posset quae agebantur perpendere. Et priusquam summus Pontifex triremem conscenderet, magnatibus & notis talia fatur.Quas la des Domino nostro Iess Christo exhibere debeamus, nec meus concipere nec singua exprimere potest. Muiata quidem ct antea memiδmus A larga Dei manu receis pse , ac innumerabilia circa nos ejusdem benescia confitemur; pro quibus nec meritas quidem gratias egi-m- , nedum retulisse cognoscimus. Pra omnibuι tomen hoc quod nunc omnipotens Deus prosea benigni- rate ct clementia in nos conferre dignatus est, omnium hominum sensem excedit. Nunc vero post tot tantaque
beneficia qua nobis diviniιm contulit, illud de Domini
398쪽
fi misericordia speramio , votisique omnibus depre-pamur, uti Innes oves commissu firmav ct uiam ipsa custodiat, nos ue faciat es siecundum suam voluntatem ct beneplacitum firma ct inconcesse Iide lubernare. Quod etiam deprecantes, si fuisi precibus de ara vim
ginis exoramus ε, ut quicquid pro virium captu non
lemus , ipse Deus suo nomine dignum essiciat. Haec cum dixis siex, comiter ab illis quos diutina convertatione & suavi eloquio demulserat . tristitia quadam se expedivit; & gratias pro tantis laboribus agens , mari licet fluctibus concitato se commisit. Nobiles vero qui illum fuerant comitati , per diversa itinera domum se contulere , illos felices cile proclamante qui sanctissimum Pontificem assequebantur , reliquoε
vero infortunatos. Deus tamen secretorum cognitor, qui non humano discernit iudicio, aliter disposuerat ; ut inseri s demonstrabjtur. Ceteritin non nulli ex familiaribus non existimabant sanctissimum Papam die tam solenni navigitionem inchoa ut uin , quoniam haec non palam divulgabantur, propterea opinor quia i1on erat in animo Pontificis tanta stipatorum turba onerari, ideoque aulica comitate in His. paniam volebat eos dimittere. Vidisses multos ignavos , testudine, quod aiunt, pigriores , ad littora errantes ; quorum alii in patriam remearunt, alii disti.
culter ad triremes pervenere ; quos tamen ideo Pontifex non evocandos curaverat quia nimia importuni-τate eos admi ierat, tum etiam quia sormidabat triremes non polle tot ho mam copias capere, quae mag-
vatibus patriciisque viris repletae jam fuerant. Equibus primus & praecipuus erat Cardinalis Cinari-Dus ex priscorum Caesa tum praeclaro sanguine oriundus , ut suo cognomento demonstrat , patria sane Romanus, qui, ut praediximus , a sacro Cardinalium senatu ideo in Hispaniam millius fuerat ut eorum.nomine maximo nostraxi Pontifici reverentiam debitam
399쪽
uo Miso Ex L AN ORVM exhiberet. Necnon Lupus Hurtado viri imperiali in hrc navigatione fungens. In urbe tamen alius creatus fuit, nempe Dux Suesanus Comes de Cabra. Atque illustris orator Regis Anglorum , ac ambasiator. Mediolanensis , Ducisque Ferrariae legatus. Et Episcopus Felirensis. Quos quasi praecipuos e omnibus segregare volui, quia perlongum esset om
nium nomina recensere. Naves autem Centurion ex
eum exercitu & innumera turba conscenderunt; in ceasque etiam vasa argentea ceteraque Pontificis suppellectilia congesta sunt. Et omnibus fere in navigiis receptis ante noctis crepuscultam , mare gravatiae struebat. Propterea aliquantulum a littore nos oportuit discedere; & portum 'versiis appellatum Soloα tribus hine millibus passitum distamem tendere.
Pontifici a Barchinonensibus facta.
DEnique aequore sedato , iter prosequente
labore astrictorum hominum in triremesque damnatorum Barchinonam hora quarta post meridiem sequentis diei accessimus. Haec civitas, inter alias Cataloniae praecipua , non minore ovatione quam reliquae universalem pastorem voluit recipe re. Struxit namque pontem ligneum ab aqua ast terram usque protractum, Iapetibus pretiosis ornatum, ut decebat majestatem pontificiam, & urbis magnificentiam , quo venusti hs in praeclaram illam ac pulchram urbem intrarer. Noster tamen Pontifex cdm hinc inde tantam uidisset ad hoc spectaculum in ipsum pontem concurrentium turbam , sus. picatus e ractionem , renuit illum ingredi, & terrestri gressu civitatem cum pompa percelebri alitiaque signis laetitiae adiit, & ad Ecclesiam augustiorem veniens, in qua corpus beatissimae Eulaliae in
400쪽
Lia ER TERTI VS. 38 I sacello sulcerraneo subtus altare reconditum est. oratione ad Deum sua voluit regredi ad sua navigia ; sed ingens & repentinus imber obstitit. Quanais
obrem remanere coatius, ab Archiepiscopo Tarraconensi , qui tunc illius provinciae Prorex erat , convivari sustindit. Ministri autem alii in navigiis , alii
in urbe quieverunt. Et intempestae .noctis conticinio ecce bombardarum tonitrua , quibus non minus infimi quam supremi ordinis homines vocabantur ad triremes. Nam illud signum omnibus erat commu-
ne ; neque quisquam , ni statim adfuisset, expectandus erat. Qcla de causa multos ex familia Pontificis , tum ob horam importunam , tum ob celeritatem navigationis remansisse suspicor et quorum aliqui postea in navibus 'militaribus in Italiam evecti sunt, alii vero cum neque naulum persolvere possent, neque victum haberent, ad sua redierunt. Et lichi fuerit magna premira ascendendi navigia , soliciti lintribus & scaphis ad suas triremes opportune pervenere. Secundo ento die Iovis ad portum de sana peliu hora vesperorum concessimus. Sanctissimus vero pater cum primatibus in oppidum descendens, visitata Ecclesia . ad coenobium monachorum quod prope aderat camatum veniens, statim se contulit in triremem, & classe quam prim sim aptata , in portum cognomine sancti Pauli perveniens , ibi pernoctavit. Et licet portus de Palamox sit ceteris celebrior , quia tamen peste laborabat, intactum reliquimus. Die Veneris adveniente luce , navigatione continua ventum est ad portum qui dicitur L eala de Calesta distantem novem milliariis , quo triremes
convenerant; nuntiatumque fuerat quaedam navi-
gia cum duabus biremibus, quas iustas appellant, prope adesse. Quapropter oportuit navigationem subsistere quousque per exploratores veritas pat fieret. Qua cognita intrepide hora tertia post meis
