De quaestionibus oratoriis libri duo in quorum vno de quaestionum statibus; in altero de caussarum generibus, ex antiquorum rhetorum doctrina copiose disputatur; ... Auctore Ludouico Carbone , a Costaciaro, ... Cum duplici indice

발행: 1593년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Ribliotheca

4쪽

QVAESTIONIBUS

ORATORII

In quornm vno de quaesionum Statibias , in altero de Caussaraim generibus, ex antiquorum M reorum do citrina copiose disputatur ; atque ad Orationes conficiendas cr exponendo via demontinatur :Opus, tum humanitatis studiosis ; tum ijs qui in soro x

, E N E T II S, Apud Damianu in Lenarium M. D. XCIta.

6쪽

pHILIPPO PINCIO,

PHILOSOPHO,

ET IURIS CON SULTO,

LUDOVICVS CARBO S. D.

Ο c meum de quaestionibus oratorijs opus in lucem daturus, Iuris &Eloquentiae peritissime Pinci, aliquo graui patrono, Ob temporum prauitatem , et Opus sere omnino existimaui . Cum ergo mecum ipse cogitarem, sub cuius praecipue tutelam, tuto in vulgus ederem; unus tu mihi occurrebas , cui hoc Opus non solum ob eius utilitatem, sed etiam ob tuas egregias virtutes, & eruditionem , atque ob tuain in me singu-

a larem

7쪽

larem voluntatem, iure dicare deberε. Nam, quis,mecum dicebam, de Quaestionibus oratorijs librum, melius ab invidorum calumnijs , quorum plena sunt omnia,vindicare poterit, JUam Ιurisperitorum cloquentissunus , & elonuentium Iurisperitissimus Philippus Pincius λ qui iam tot annos sumina culaude, in ca Vrbe grauissimas caussas tractat, ubi magis quam alibi gentium, eloquentia dominaturiqui ijs omnibus est instructus rebus, quae in bono Patrono desiderantur, bonarum artium ΠΟ-titia, cum dicendi facultate coniumsta. Querebatur olim Latinus Orator de Iu

ris peritis, quod solas leges , dicendi copia neglecta , discerent; & de Philosophis, atque Sophistis , quod Sapien

tiam & Eloquentiam, quarum ma Ximum debet esse consortium, dissociarent: at de te quidem lamentari potest

nemo : quippe qui assiduo studio ita in doctrina legum, in Philosophia,& in

arte Oratoria profecisti; ut mihi dubiusit, an te potius Iurisperitu, quam Phl- a l6sophia in

8쪽

torem appellem, cum tamen his tribus praeclaris nominibus te appellare mihi omnino liceat: mihi, inquam, cui quantum in te rerum humanarum, atque diuinarum notitiae, & eloquendi copiarlit,ex sermonibus tecum habitis,est omnino perspectum . Patiantur itaque

hic viri docti oportet, quod M. Tuulius homines non facile perpeti solere dixit; ut aliquis pluribus in rebus excetilat, ut tu sane excellis. Qui, non ut leguleius quidam acutus, praeco acti Onu, cautor formularum, & auceps syllabarum, sed tanquam bonus Orator sapietia& eloquentia instructus, in iudici j sversaris. Qui, ne Iurisprudentiam indotatam', atque incomitatam, & incomptam possidereS, bonarum artium dote locupletasti, & dicendi copia or. nasti: ut qui optime nosti neminem in Oratorum numero esse habendum, qui non sit omnibus ijs artibus quae sunt libero homine dignae perpolitus. Coniunxisti itaque sapientiam cum clo

9쪽

quentia, ne sine hac infans, & sine iula insipiens viderere; ut multi sane videntur : qui in Iurisperitorum numero collocari uolunt, quamuis Iurisprudentiam, hoc est rerum humanarum & diuinarum scientiam vix gustaverint, ac ne gustaverint quidem. Qui cum male sibi cosuluerint, qua ratione alijs recte consulere queant, non intelIigo et ac proinde consultius agerent, si ab ea re abstinerent, quae sine omnium a tium cumulo, quem Graeci Encyclops-diam vocant, recte exerceri nequit. Quibus artibus tantum tibi auctoritatis comparasti, ut domum tuam quasi totius ciuitatis oraculum feceris. Hic

mihi, Excellentisis. Doctor, latus dar tur ad dicendum campus, si quae de I risprudentiae dignitate, de Oratoriae facultatis praestantia, deque Philosephir splendore longissimis orationibus ducuntur , hos communes locos tractando, de te dicere vellem. Verum,cu haec unius Epistolae angustijs contineri nequeant, quibus di quantis laudibus cm

10쪽

imulandus sis, ijs cogitandum relinquo, qui trium praestantissimarum artium, quanta sit dignitas, quantum decus,aliquo pacto norunt. Ea igitur de te cogitatione complectantur alij, quae me verbis consequi nullo modo posse, plane confiteor. Atque idem de tuis vir,

tutibus dicam, quod de doctrina dixi

de tua religione in Deum,decaritate in filios, de beneuolentia in amicos, de obseruantia in doctos, de fide in clientes , quorum patrocinium non ideo suscipis, ut, vel mercedula, vel gloriolam aliquam aucuperis, sed ut iustitiam colas , ut innocentes in uita conserues, &vt aspictos erigas: ac denique de tua humanitatem omnes. Ob has itaque& alias tuas virtutes, non solum hoc leue munusculum a me tibi debetur, sed etiam a quocunque alio quodcunque aliud: cu no facile inueniri possit genus vllum honoris, qui est virtutis praemiu,

qt tua omnem in parte assequatur m

rita; cu omnis iustus & honestus labor, honoribus&praemijs omnibus, deco- randus

SEARCH

MENU NAVIGATION