Vniuersa historia profana in certa capita, per annorum decadas digesta, a Christo nato, ad annum millesimum sexcentesimum quadragesimum, cum imperatorum regumque Francorum iconibus. Auctore Iacobo Goutoulas Tolosano, Societatis Iesu sacerdote. Pars p

발행: 1653년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ADRIANI IMPERATORIS

Gesta, simitus.

X Syria, in Arabiam, res Imperi j Romani

ubique compositurus, profectus est, anno Christi centesimo tricesimo primo , principatus duodecimo; sequenti vero , ex Arabiam Agyptum se contulit, ubi apud Pelusiuin , Pompeio parentauit, magiamque, cui maxinse deditus erat, Mob quam, illum Tertullianus omnium curiositatum exploratorem Vocabat, exercuit. Spanianus.

Mandauit Saluio Iuliano , anno Christi centestimo trices,mo quarto , principatus decimo quinto , ut edictum perpetuum conscriberet, quo sancitum effet, ut non solum omnes in posterum praetorcs, qui hactenus arbitratu suo annua edicta tantum proposuerant, uterentur ; sed etiam, ut om nes ciuitates, Romanae urbis consuetudines, atque leges sanctillime colerent. Voluit item ut vicesima hereditatis pars, fisco addiceretur, cui aduocatum assipnauit, cum antea iura fisci penes Caesarum procuratores estent; Quod tamen edi- .ctum poli ai nos prope quadringentos, a luitiniano imperatore abrogatum fuit. Ei sebius in Chronico. Legem tulit anno Christi centesimo tricesimo septimo, principatus decimo octauo , qua , cuique , e Iudaica gente, . vetitum erat pedem in agrum Hierosolymitanum inferre, immo e loco edito , & remoto paternum solum inspicere. Ipsam autem urbem Hierosolymam exteris nationibus incolendam tradidit. Eusebius lib. 4. Historia c. 6.ludaicis rebus compositis, peragratoque orbe Romano, ac toto Oriente sedato , urbem petiit, anno Christi centesimotticesimo octauo , principatus decimo nono , e qua tamen quietis amans Tiburtinam in villam , magnis sumptibus exae-

202쪽

dificatam, identidem secedebat, in qua, tum prouinciarum,

tum locorum omnium celeberrima nomina inscripser at, eam modo Liccum suum, modo Academiam, modo Prytaneum, modo Canopum , modo Tempe vocitans, ut te Zoir u.

Onus.

Iam aetate, morboque grauis Lucium Celoni uiri Comm dum fututum Imperi j heredem adoptauit eodem Christianno, Aliumque Verum Caesarem appellauit Hoc genus hon ris, tune primum inductum fuisse in Rempublicam asserum aliqui, ita ut Caesares veluti canditati quidam imperi j, de heredes haberentur, relicta ipsis Imperatoribus praerogativa,

ut Augusti dicerentur. Spanianui. Victor tamen assent, Adria num a Traiano imperatore nominatum fuisse. Alio vero Caesare extincto, anno Christi centesimo tricesimo nono, principatus vicesimo Arrium Antomnum, qui

postea Pius dictus est, in filium assumpsit, quinto Kalenta

Marcii eiusdem anni, ea tamen lege, ut sibi duos adscisceret Lucium nimirum Verum ,& Marcum Aur lium Antoni- .num; Horum iste filius erat Anni j Veri, fratris Sabinae uxoris suae . ille autem filius praedicti Alii Veri, quem diximus prisis adoptatum fuisse, iamque vita functum. Spaniamus. Laborans, eodem anno , profluuio sanguinis in villa Tibi burtina, & lenta tabe correptus in hydropitim incidit, quas

nec ulla medicorum arte, nec magicis incantationibus curati valuit. Quare vitae taedio, mortem sibi consciscere saepenumero tentans, seruos, ac medicos promissa ingenti pecunia. enixe identidem precatus est, ut ferro, vel veneno ipsum vita priuarent; recusantes vero ita increpuit, terruitque , ut e rum aliqui iuga sibi consulere, alij mortem praevertere coacti fuerint. Tandem quod nec veneno, nec ferro potuerat e torquere, longa magna aue inedia obtinuit anno aetatis sexagesimo secundo, mentibus quinque, & diebus sex ; Imperi j vicesimo, & mensibus undecim supremum obiit diei napud Baias ciuitatem Campaniae, a Baio Vlyssis socio, illic sepulto , ita dictam , sexto idus tuli j anni Christi centestini quadragesimi, principatus vicesimi primi. Spaniamus.

203쪽

DECAs QUARTA

ADRIANI IMPERATORIS

ELivM Adrianum Italici in m pania ortum, AElj Adriani,s Domitia Pauli Gaditanae Traiano propintauum,genus fecit; opera Plotina Aurastae, Imperatorem 1, Studium L

imo sermone facundissimum , gracis iue peritissimum, esita amantem, τι Atheniensium studia , mors lue aux rit ue memoria tam recordautem , s Istra praesentem, ut meteranorum, quos aliquandoaemiserat, nomina sinen menclatore redderet , immo peste tos siemel libros patimesseret, scriberet, di taret, audiret, fabularetur eodem tempore. Indoles denique liuidum , Venereum, es ad ostemtationem instolentem; comem tamen, D' in omnes largum, ac munificum , aegreque ferentem , qui quam a be peti, quod prauia benignitate preces anteuerriere gessiret. Pacis amator Prouincias Am tres , AD iam , Asesopotamiam, es Armeniam , quas Traianus princeps Imperio adiecerat, reddidit. Exercitus reuocauit. Finem Imperi, quο ὶ annis viginti s mensibus τndecim rexis, Euphratem consi ruit , regesque innumeros, crebris muneribus, pili conciliauit. Bellum nullum mouit: excitatum ab aliis statim composuit solos in Iudaeos arma cepit, quos tota Pati lina rebelgantes maximis obtriuit cladibus. Vniuersem Romanum orbem sedibus ferme obiit, arces muniens , ac populorum commodis struiens ue Patriam tamen multis licet auctam beneficiis, nunquam revisit. Apud Nicopolim

204쪽

196 SAECVLI SECUNDI Campania insem, es Adriam oppidum instre, quinquenmalu Demarchus, hoc est,populi princeps creatus est. Athenis Archon, qui summus erat magistratus , qualis Carthagini Sustes, Roma Dictator; Mox inter Iris

monetas, stenos nimirum legum conditores, adnumeratus.

Sedit ut Rex in Prytaneo, fri motheco, ubi e νο- theta, id est, iuridici Iuices. Praesara , s penda emtruxit verat, Hierosthmam instaurauit, quam AEliam suo nomine, aque ac plures alias ciuitates, in primisque

Carthaginem, Athenarum partem , varios Aquae mctus ane auit. Leges optimas edidit. Publica demum, atque Palatina, nec non militia munia in eam formam reiit, ut paucis , per Constantinum mutatis , etiamnum hodie perseuerent. Disiant hinc Principes aqua se perflatuere, soptima, si velint esse diuturna.

ANTON INI PII IMP ERATORIS

Gesta.

CLio Adriano defuncto , Antoninus, Pius annos nariuquadraginta tres, imperi j curam suscepit, ipsoque principatus initio, senatum Adriano patri infensum, eiusque aetarescindere volentem, mirabili inge*j sui felicitate, ruauit teque singulari placauit. Iulius Capitesimo, cir Dio. Faustinam uxorem suam, Augusta m appellari a patribus concessit, ipse Pij nomine donatus, Patri, matrique, auis , &fratribus vita sanctis decretas statuas ultro accepit, ludoseque Circenses, natali suo dicatos. Dis, m Iulius Capitolimc Adrianum insuper inter Deos retulit , sacerdotes , ac certumina inllituit, reisque omnibus veniam largitus est.

205쪽

Sanguine, Gestis, s Pontia.

semianus, vir summae auctoritatis apud Principem . Spartianus, bis consul sub Traiano fuit, & semes legatus: im- rno ab eodem Augusto,dignusImperio habitus. Adrianus Im

perator eum tanto coluit honore, ut venienti semper occii

s reret, factusque de herede solicitus , in illum spem totam i coniecerit, sororemque suam Paulinam nuptui dederit. Cus

Turbo, vir illustris, praefectus praetorio,& maxime popu- laris, diu noctuque cum imperatore versabatur. Fertur au- tem illum Adriano principi consulenti, ut aliquantulum quieLceret, respondisse Praefectiam stantem moti oportere ; statua. denique auctus fuit ab Augusto. Dis. Similis, proceres omnes aetate, & honore anteibat, nulli vel moribus, vel virtute secundus. Praefecturam obiit praetorianorum, sed inuitus,& qua postea se abdicauit, ruri quean nos septem conquieuit; Tum moriens sepulchro suo inscribi

iussit. HIC IACET SIMILl S, CVIVS AETAS SEPTUAGINTA SEX ANNORUM FUIT, IPSE TAMEN SEPTEM DUMTAXAT ANNO sVIXIT. Dio. Iulius Seuerus, Britanniae praeses , multarumque palmarum vir, confecto bello Iudaico, anno centesimo tricesimo septimo, Adtiani Imperatoris decimo octavo, in Bythiniam, quae non armis, sed praesidio, Praefectoque multiplici virtute orii to carebat, a principe missus est. Dio Celonius Commodus, AElius Verus dictus, natalibus cla- rus, comptus, decorus, forma venerandus at voluptatibus ita Glutus, ut lectum rosarum foliis refertum , stagulamque e liliis coiitextam habuerit; tam subtilis gulae, verentapharmacum, seu tetrapharmacum, hoc est sumen fasianu in , per- nam crustulatam, de aprugnam inuenerit, quod genus cibi

206쪽

eaequisitissimum habebatur ab omnibus; tam demum praeceps in eundo, vi suis cursoribus alas inquenter addiderit, ventoriamque nomina imposuerit. Hunc Adrianus Imperator praesectum Pannoniae constituit,Caesaremque nominauit, anno Christi centesimo tricesimo octauo , principatus decimo nono; Facultatem insuperviendi coccineo, se etiam praesente, ei tribuit, immὁ & purpura, sed sine auro, ut scripsit Com- modus Imporator ad Albinum, Baramo Me. Dcnique comsulem, in annum centesimum tricesimum nonum , principatus vicesimum, designauit.

Pharasmanes Iberorum Rex summe colebatur in aula; Illum Romam venientem Imperio donauit Adrianus Imperator: sacrificare in Capitolio ei permisit, statuamque equestrem in aede Bellonae posuit. vis. Flauius Arrianus fama celcbris Cappadociam prouinciam ex omnium votis, regebat anno Christi centesimo triccstamo octavo, Adriani decimo nono. uector citatus.

VIRI ERUDITI.

Celsus, philosophus Epicureus libros edidit, quibus Origenes octo voluminibus respondit. Hoc opus latio sermone do nauit Prior S. Balbina'. Volaterram .

Cephalion, seu Cephalon , Gergethius orator, & Historicus, exulauit patria, ob principum inimicitias, in Siciliam; Varias libris nouem, qui Musae inscribuntur, contexuit hi storias Ionica dialecto. Declamationes item Rhetoricas plurimas, & alia quaedam. Vtriim vero Herodotum, an ipsum Herodotus sit imitatus, in dubio est. Suidus. Priscus Iabolenus, vetus Iurisconsultus scripsit ex Casso libros quindecim, Epistolarum quatuordecim, α ad Plautium quinque. si nec Theodosius Philosophus sphaerica composuit libris tribus; Commentarium in Theud ae capita, & Archimedis viaticum. Item de disbus, ac noctibus, libros duos ; De delineationibus aedium, libros tres; De habitationibus, de Astrologia,&sceptica secia, suu philosophia Pyrrhoniana, a filo auctore

207쪽

Pynthone ita dicta, quae nihil astrucbat , aliarumque opinionum ppugnatione versabatur; ut resen Gellius lib. H. e. 1. σ

satis rinus Gallus Arelatensis, semiuit, seu Hermaphroditus, Dionis auditor , summus Philosophus , sed Rhetoricen asis studiosus, suique seculi inter litteratos princeps habitus est. Gellius de eo agit verbis illustribus,&magnificis. Herodes Atticus patiem illum appellabat . a riuo bibliothecae suae heres factus est , di a perit Philostratus. Caeterum ingenio adeo'saperbo , ut ipso Imperatore reluctahte , atque reclamante, vivere se Athenis palam, ac luce profiteretur quam ob rem cius statua in terra asilicia fuit. Petiam ulta tum philosophicis, tum historica nobis reliquit; Quaedam de Homeri 'Philosophia, de socrate, de Platone, de ratione vivendi philosophorum, aliisque plurimis, quibus adde dicta sententios L

Polemon e Laodicea, Caria regionis minoris Asiae luitate 'celeberrima , Orator, &sophista peritissimus , Timocratis philosophi .ex Heraclea Ponti, di Scopeliani discipulus, prae-'ceptor aulcm Aristidis Rhetoris insignis; Smyrnae , urbe Ioniae, in minore Asia clarissima docuit, applaudente populo, de suspiciente. Suidas, Gr Volaterranus. Epictetus Phryx, stoicus philosophus, Domitiatio imperante sibi infenso, Roma, Hieropolim patriam suam. Phrysiae urbem rediit ; illud in ore identidem lubebat, ut scribiti avorinus apud Lucianum, Multos quidem esse philosophos non re, sed verbo tenus. Duo vehementer commendabat, hocce apophthegmate ἰ ἀροὐ inclusa. Hoc est iniurias aequo ferre animo,& voluptates spernere. Taati demum Dit apud omnes nominis, ut Lucianus Epicteti lucernam fictilem tribus drachmarum millibus vaeniisse asserar. Porro multa, praeclaraque elaborauit splendido suo ingenio, inter quae Enchi ridion perutile, quod Angelus Politianus latita una fecit. Huius dissertationes Arrianus ipsius discipulus tribus conscripsit voluminibus, & libros quatuor de ipsius dictis. Gr .aecae eius epistolae extant ctiamnum in italia. Stobaeus multas passim illius sententias resert. ouidus, o tremnus.

208쪽

Phlegon nobilis horum temporum Coisnographus, Adriani Imperatoris libertus , opus suum de Olympiadibus, ad hoc

usque tempus, libris octo complexus est, ut refert Suidus, quitdm haec, tiim alia illius scripta , ex Philost orgio recenset: extant praeterea eiusdem auctoris libri de vita Adriani,dpaeniamo tumen asserit, eos ab ipso Adriano fuisse compo

sitos.

OPERA PVBLIC A.

Adrianus Imperator pompei j sepulchrum magnificentius, extruxit, anno Christi centesimo tricesimo secundo, princi patus decimo- tertio , apud Pelusium, ciuitatem in extrema

AEgypti ora sitam, & a Peleo ita dictam, qui eam, deorum

monitu , post lustrationem condiderat; Fur ijs enim' tunc agebatur Peleus, eo quod Focum fratrem interemisset. Diis. Templum eodem Christi anno, Antinoo amasio suo, de ei uitatem in AEgypto, ubi mortuus fuerat, aedificauit. Roinae vero anno sequenti centesimo tricesimo tertio , principatus decimo quarto, aedem Veneri, vi testatur Eusebius in Chram Caluatio in colle, Veneris simulachrum, de in monte Oliveti , Iouis statuam consecrauit idem princeps , anno Christi centesimo tricesimo septimo , principatus decimo octauo. In Bethleem item Adonidi fanum excitauit; Portae vero urbis Hierosolymae, tunc AEliae nuncupatae, qua Bethleem itur, Suem e marmore sculptum imposuit. Ita Eusebiis M. . Historia , c. 6. Paulinus, Seuerus lib. α. Historiae , vlli refert Daemonum simulachra in sacro,& venerando passionis loco collocata fuisse: quae omnia usque ad Imperium Constantini permansere, ut scribist alimres citati. Athenis insuper Bibliothecam miri operis extruxit, anno Christi centesimo tricesimo octavo, principatus decimo nono, plurimasque insignes aedes, quae tot numero fuere, inquit Scalfre, ut urbem a fundamentis instaurasse videretur:

Consule super hac re Pausaniam,& Xiphilinum. Ad haec adde Pontem supra Tyberim, principis nomine appellatum, quo itur ad Vaci canum,& Mausoleum stupendae magnitudinis, ad instar altissimae curris . pario ex lapide

209쪽

compositum, cui desuper hominum, equorumque variae stam tuae ex eodem marmore arte mirabili sculptae, insit dent, Min quo ipse Imperator cineres AElij Ueri Caesaris reposuerat, ut patet ex inscriptione quae in illo legitur. Extat etiamnum iuxta portam Aureliam tanta Adriani moles, qua Pontifices Romani nunc arcis loco utuntur, sanctique Angeli castellum vocant. Pracvius, oe Philippus Bevmensis.

RES BELLICAE.

Cum bellum Iudaicum . a Rufo Iudaeae praeside administratum, dissicilius in dies instauraretur, Adrianus Imperator praecipuos Romanorum duces excivit, anno Christi centesimo tricesimo quinto , principatus decimo sexto, quorum praestantissimus Iulius Seuerus e Britannia ad hoc euocatus, non tam vi aperta, quam arte, illos ibagna internecione deleuit. Quinquaginta siquidem millia cecidit; Arces quinquaginta celeberrimas dimit; Vicos nongentos, & octoginta quinque nominatissimos diripuit, totamque fere Iudaeam caede , sanguine , variisque depopulationibus, atque cladibus affecit. Euseb us in Chronico.

Iudaicum bellum au iciis magni ducis Iuli j seueri gestum,

feliciter ab eodem consectum est in Palaestina , anno Christi cetesimo tricesimo septimo, Adriani Imperatoris decimo octavo, quo, ut asperunt scriptores, quingenta, re octoginta millia Iudaeorum variis praeliis funditiis periere, morbo vero, & f me infinita multitudo. Eusebius. Pharasmanes Iberorum Rex Alanos, contra Romanos conscivit; sed illos Flauius Arrianus Cappadociae praefectus potenter repressit, anno Christi centesimo tricesimo octavo, Adtiani imperatoris decimo nono. Cetonius vero Commodus sub idem tempus bellum in Pannonia exortum, opportune profligauit. Dis.

REI INSIGNES.

servianus: sororis Adriani principis, coniux summaeque

210쪽

potentiae, & iam nonagenarius, reus factus una cum Fusco nepote annorum decem & octo , eo quod Commodi adoptionem aegre tulisset, imperatoris iussu, extinctus est. Servianus antequam iugularetur, ignem exposcens, accens b thi re in has erupit voces. VOS EGO SACRA OB TE

sTOR NUMINA, ME AB OMNI LABE IN TE GRUM, ILLI BAT UMQVE ESSE, HOC TAN TU M ADRIANO AUGUSTO MEO IMPRE COR, UT CUM MORI CUPIET, NON POS

SIT. Dis. Sabina item Augusta ab Adriano Augusto voluntariam subire mortem coacta fuit, eodem anno, ut refert Aurebur Imctis, qui addit illam , palam testatam fuisse , se studiose eo natam ne grauidaretur, partumquet ex eo conciperet, ob perniciem humani generis.

OBITUS ILLUSTRES.

Antinous puer regius, & Adriani Imperatoris delici D. in Nilum demergitur, anno Christi centesimo tricesimo secundo, Adtiani principis decimo tertio ; Hunc imperator miliebriter defleuit,& inter deos solemni consecratione retulit. Quidam tamen asserunt eum a Principe diuinationibus, magicisque artibus deditissimo,immolatum fuisse, ipsumque ultro occubuisse. Dio. Spartianus. Alius Verus Caesar consulatum auspicaturus supremum diem obi jt Kalendis Ianuarii, hoc est primo die sui magistratus anni centesimi tricesimi noni, Adriani imperatoris vicesimi. Eius sepulchrusti , de epitaphium dedit Onuphrius.

Adriani iam demortui, apud Baias, cineres Antoninus ipsius filius adoptiuus & heres, Romam regio cum apparatu ac pompa funebri, sancte reuerenterque ipso principatus sui initio deuexit. Iulius Capitolinus.

SEARCH

MENU NAVIGATION