장음표시 사용
211쪽
DECAS QUINTA. ANTONINI PII IMPERATORIS
N N iλ M Faustinam Augustam , coniugem suam, morbo defunctam inter diuos a senatu adscribi cu- rauit, anno Christi centesimo quadragesimo se- ' cundo, principatus tertio , additis statuis aureis, atque argenteis, Flaminibus, ac templo, ludisque Circensibus. Iussus Capitolinus. Vetuit eodem Christi anno, edicto publico subpaena mortis, ne Sybillarum carmina, aliorumque vatum libri, i inmoci Ciceronis de natura deorum, in posterum legerentur , ne eorum lectione in quibus multa , de Christo , praedicta fuerant, complures relicta patria superstitione , in Christianam religionem conquerent. I inus in apolosa ad Antoninum , σ
Filiam suam Faustinam Marco Antonino Imperatori futuro .in matrimonium dedit, anno Christi centesimo quadragesimo nono, principatus decimo , una cum potestate Tribunitia, ut volunt aliqui ; Iulius tumea Capitolimu indicat ea, paulo ante minem Principis peractasuit se
H E RO E S. Sangiane, Genis, s Politia.
Lollius Vrbicus, vir splendidus , multisque virtutibus, ac praecipue animi magnitudine conspicuus, qua omnia felici-xei peragebat. Iulius Capitolinus. Marcus Antoninus Philosophus, Antonini Pij Imperatoris C c
212쪽
filius adoptiuus, Quaestor designatus,& Consul, Caesarisque
nomine donatus, anno Christi centesimo quadragesimo secundo, principatus tertio. Iulius Capitolinus. Gonius Maximus, summae seueritatis vir , praesecturam Praetorij annis.viginti, maximo cum omnium applausu tonuit; Tacitus Maximus illi successit, in cuius demortui locum duos Praefectos sibrogauit Princeps; Fabium nempe Repentinum , de Cornelium Victorinum. IQus Capitolinus, O Cuspintimus.
Saluius Iulianus, Didij Iuliani Imperatoris suturi proauus, antiquae familiae, filmosiisque imaginibus clarus, bis consulis insignibus auctus fuit, & urbis Imperio.' Herodes Atticus, genere Aacides, Atheniensis, opumque diues, multis Asiae ciuitatibus praefuit; Consulatum anno centesimo quadragen mo quinto, Antonini Pij imperatoris se to eximia cum laude gessit, magnisque patriam exornauit operibus. refera Suidas, Volaterranus, cr Custinianus. Rufinus Erucius, Claudius Seuerus, de T orquatus viri consulares, magnaeque famae apud principes, atque Anto
nino Pio Impetu toti percari. Custinianu
Aulus Gellius, Orator Romanus , de insignis Grammaticus, Roma hyberno tempore Atticam petens prouinciam, commentarios percelebres de grammatica tradidit, quos in viginti libros diuidens, de noctibus Atticis titulo praenot uit. Philippus Ber mensis, Votiterranus, σ Gefinen Meso medes, poeta Lyricus, ex Creta oriundus, Adriani Caesaris libertus, in cuius gratiam, Antinoi qui Adriano Principi erat in amoribus, laudes composuit, aliaque permulta texuit carmina. Suidas, m Eusebius, Apollonius Stoicus, natione Chalcidicus, &Basilides Sc topolitanus, philosophi illulties floruere hac tempestate. I
lius Capitolinus, m buvias. Titus Caius, vetus t uriscon sultus Institutionum libros tres. Fidei commissorum duos; de verborum obligation bus tres.
213쪽
Ad edictum AEdilium curalium duos. De casibus item Regularum , Dotalium, & ad Hypothecariam sormulam. ς in no Eusebius. 4lustinus Historicus compendium perutile ex quadraginta quatuor libris Trogi Pompei j edidit a Ninovsque ad Augustia num vicesimum quintum : sed dum de Iudaeis, eorumque origine, & progressu agit , in multis errauit: multorum iam scholiis illus ratus passim habetur. Lucius Volusius Melianus egit deesse, & eius partibus:
De vocabulis insuper, ac notis partium, in rebus pecuniariis, pondere , numero , & mensura. In pandectis iuris citantur
huius auctoris fidei commissoriam , vel quaestionum de fidei commissis libri sexdecim, publicorum quatuordecim; ad legem vero Rhodiam unicus. Eusebin cr boneri Apollonius Alexandrinus, cognomento dissicilis , patet Herodiani Grammatici composuit de partitione orationis libros quatuor; De constructione totidem; De dialectis Dorica, Attica, tonica, solica; De figuris Homericis; De ementita historia: De pastionibus, aliisque quae a buuti nume
Arrianus Nicomediensis Historicus, Xenophon nouus seu iunior cognominatus; Etenim sicut ille de Crro, ita hie de Epicteto Philosopho , eiusque disseitationibus opus edidit tribus voluminibus. Alexandri item Magni Historiam libris octo complexus est: virumque opus habetur in Bibliotheca Vaticana. Alexander Gabuardus Turcellanus asserit Arrianum insignem fuisse Iurisconsultum , multosque de iure ei uili edidisse libros, ac praecipue de re militari . citantur saepe a Paulo Patauino. Ipsus leges extant in Pandceiis Iustiniani Imperatoris. Caeterum tantae fuit famae ob ingeni j sui splendorem, ac eruditionem singularem, ut consulari honore donatus fuerit; Teste Heliconis.
seuerus princeps natus est anno Christi centesimo quadragesimo octavo, Antonini Pij imperatoris nono. haraianus.
214쪽
Templum apud Puteolos, maritimum Campaniae oppidum, Adriano demortuo erigitur ab Antonino Pio Impera tore anno Christi centesimo quadragesimo primo , princia patus secundo. Spartianus. Romae item alterum Faustinet, Imperatoris uxori extruitur . anno Claristi centesimo quadragesimo secundo , Antonini Pij tertio. Quod etiamnum extat Palatinum inter, & Capitolium ; ne forte quis illud Iuuenis Faustinae, α Marci A rςlij esse contendat. Iusius Capitolium.
Non parum abest ab anno Christi centesimo quadragesimo quarto, Antonini Pij Imperatotis quinto, ingens illa r bellio in Britannia exorta, contra Romanos, dum missus iatietatus Lollius Vrbicus insignem victoriam reportauit, aliqroque muro cespititio hostes submouit. Iulius
Attilius Titianus assectatae tyrannidis reus proscribitur, anno Christi centesimo quadragesimo quarto, Antonini Pii Imperatoris quinto. Periit eodem tempore Priscianus eiusdem criminis postulatus, sed Horte voluntaria. Iuli u Capitatam.
Annia Faustina, Antonini Pij Imperatoris uxor vitae minus impleuit, anno Christi centesimo quadragesimo secundo , puncipatus tertio. Iulis Capitamus.
215쪽
DECAS SEXTA.' A NTON INI IMPER TORIS
ARCvu Antoninum, Apollonio summo Philosopho, quem e Chalcide acciuerat, er diendum tradidit, anno Christi centesimo quinquagesimo primo , principatus duodecimo ' Iulius Capitolistus. Munera sub idem tempus edidit in qu bus elephantos, de crocutas, tigrides oc rhinocerotas, crocodilos, de hippopotamos exhibuit. Centum insuper in una missione leones emisit. A lar citatus. Multa de iure sanxit, anno Christi centesimo quinquagesim'septimo, principatus decimo octavo, usus opera Iuri consultorum Iabolent, Vlpij, Marcelli, Volusij, Salvij, &Vini dij. Certos item sumptus muneribus gladiatoriis instituit, ac vehicularium cui sum summa diligentia subleuauit. Iuliui Capitolinus. Senatusconsultum Iuli j Caesaris iussit sancitum , quo vetitum fuerat, ne quis testamentum conderer, quin partem aliquam aerario legarer, concremauit. ZmaraF.
Pharasmanes iberorum Rex Antonini Pij Imperatoris singulari humanitate permotus, anno Christi centesimo quinquagesimo quarto, principatus quinto, ultro iis omnibus acquieuit, quae. Adriano Augusto pertinaciter negauerat. Iulius capitolinus.
216쪽
1os SAECULI SECUNDI Vologeses Parthorum Rex, solis Principis litteris peli
ctis, Armeniam, quam inuaserat, variisque cladibus sui starat, benigne concessit. Au Zor ciratus. Remechalces in Bosphoranum regnum suum x emittitur ab Antonino Pio Imperatore, anno Christi centesimo quinquagesitio quinto , principatus decimo sexto. Iuli iu
Pachorus ludis impositus, praeclaris rebus gestis ubique
maxime celebratur, magnique est nominis apud omnes. δει lius Capitolinus. O mulus vir ditissimus, tantaeque auctoritatis apud Augustum, ut ei interroganti unda tantas , tamque elegantes columnas porphyreticas habuisset, responderit, cum in domum alienam veneris, &. mutus, & surdus esto. Auctor citatui. Sextilius Lateranus natalibus illustris, ac tantae potentiae, ut magnae urbis parti nomen dederit; Romanus item Pomtifex Lateranensis Episcopus dictus hierit. Consulatus digni tatem sustinuit, anno Christi centesimo quinquagesimo in to, Antonini Pij Imperatoris decimo septimo. Cespiman; s.
CClaudius Galenus arte medica celeberrimus , ex Pergamo, urbe Asiae insigni, eoque dicta nomine , quod alta in rupesta esset, oriundus, iliconis, Geometriae,&Architecturae viti peritissimi filius. Praetermissis omnibus quae ad ipsius laudem facere possunt, hoc unum de eo assirmare magnificum satis, atque augustum videbitur ; illud idem scilicet ipsum praesti
tisse in Hippocratis , reliquorumque veterum medicorum scientia , quod Aristoteles in Platonis, aliorumque omnium Philosophia. Vterque enim ita maiorum suorum praeclara inuenta illustrauit, emendauit, ditauitque, ut ad Lininum c gnitionis cumulum, hic philosophiam, ille medicinam perduxerit. Teste Othone Brini fel o. Caeterum plurima non tantum medica , velum philosophica , & oratoria elucubrauit. Tradunt aliqui, ut relera Phil lus Deirginimbis, eu i cent amquinquaginta volumina edidisso, ex quibua quae extant, cum
217쪽
omnibus obuia sint, superuacaneum recensere durimus. Vi- ait autem annos septuaginta; Apud Ludovicum tamen Caelium, lectionum antiquarum bb. 6. cap. o. legimus proditur esse a nonnullis illum centum quadraginta annos vixisse. SM- , V obterranus Vesenen
Taurus Berithius, Philosophus Platonicus egit de differ:ntiis dogmtum Platonis, & Aristotelis; de Corporeis, & incorporeis, aliisque nonnullis. Suidas, Volat nM ,σωμα. Herodes Atheniensis, cognomento Iulius, filius Attici, a Favorino, & Polemone eruditus, scripsit Ephemeridas, epistolas,& orationes ex tempore, quarum meminit Philostratus, in vitis Sophistarum; Sunt ae alia plurima opera , in quibus tanti viri & ingenii magnitudo , acumen mirabiliter
elucet. Hunc Rufus Perinthius Graecorum linguam, Regemque orationis vocitabat. Volaterritus, O GOneri
Crescens philosophus Cynicus, seu Diogenis sectator, gilae maxime deditus, floruit hoc tempore. Hic a Iustino reprehensus auctor' fuit, cur idem Iustinus Martyrij corona
Ptolemaeus Astrologus AEgyptius liberalium artium, αGraecatum litterarum apprime eruditus, Alexandriae docuit.
In Astrologiae scientia nulli cessit. Primus si quidem apud
Graecos rationem omnem coeli diligentius explicuit, inue laque omnia ab Hipparco instrumenta clarius aperuit. Hune natura mater, inquit Hieroumus Gamuseus, veluti reliquorum omnium in re mathematica exemplar perfectissimum efformauit. Praeter Geographiam, libros Graecos tridecim magnae constructionis mathematicae , vel magni Astrologij , cael niumque motuum cognitionis, vulgo Alma gestum vocant, nobis reliquit; opus tantae eruditionis, ut viritissimus, teste Ioachimo Camerario in Epistola mmcupatoria ad senatum Norimber Uem, una integra prouincia aestimare illud non dubitarit. Scriptit insuper Mechanicos tres de ortu,& designificatione stellarum inerrantium duos, it scribit Suidas. De Iudicus Astrologicis quatuor; Ad Syrum item fratrem, centi loquiuin, seu centum canones, quos unico libello complexus est, fructumque librorum omnium, quos antea de stellarum
218쪽
decretis, laoc est practica stellarum pronostica appellauit. Hinc factum ut stariἀι Graece . inscriptus fuerit. in eo quaecumque traduntur, usu, atque experientia probata esse sustinet, veritatique consentire. Adde praeterea aliqua de arte sphaerica, de libros tres de musca , qui etiamnum extant in Italia , Bononiae ad saluatorem. Astrolabium denique , seu Planisphaerium ei attribuitur. Suidas, m Gesnec
Gircostadium foedissimis Romae exhaustum gammis; Item Amphitheatrum ; Templum Agrippae; Pons sublicius: Caretae portus,&Tarraconentis ; Templa demum Laviniana Antonini Pij Imperatoris lamptibus restituta fuere, anno Christi centesimo, quinquagesimo quinto, principatus decimo sexto. Diuu Captianus.
Apparuit stella crinita, anno Christi centesimo quinqua- gesimo quarto , Antonini Pij Imperatoris decimo quinto Natus & puer biceps in Italia, unoque partu quinque editi Visis etiam in Arabia iubatus anguis, maior solitis, qui se a cauda medium comedit. Quatuor leones mansueti ; atque hordeum in Moesia, arborum culminibus sub idem tempus enatum. Julius Capitolinus.
Variis, ac magnis cladibus assidiatus filii , anno Christi centesimo quinquagesimo quarto, Antonini Pij Imperatoris decimo quinto uniuersus Romanus orbis, fame scilicet, circi ruina, de terrae motu ingenti, quo Rhodiorum, Asiaeque oppida quamplurima concidere. Corinthiorum volunt aliqui, alii vero Cieticenorum, ut Dio , qui asserit Cieticum , Bit nyniae urbem illustrissimam corruisse , eiusque teniplim , reliquorum omnium augustissimum ; Huius columnae crassitu-
219쪽
dine vinarum quatuor, altitudine vero quinquaginta cubitorum , singulae vero quinquaginta cubitorum , singulae ex singulis lapidibus compositae erant. Iulius Capitolinus, σ Z na . Adde ad haec funestum illud, atque atrox incendium, quod trecentas quadraginta insulas Romae absumpsit. Narbonensis ciuitas, sub idem tempus, staminis exhausta fuit. Antiochense item oppidum , & Carthaginense forum. Fuit &Tyberis inundatio maxima, multaeque fluminum illuuiones, & lues totam Arabiam foedissime deuastans. Iulius Captianus.
Mauros rebellantes ita perdomuit Antoninus Pius Imperator, anno Christi centesimo quinquagesimo primo, principatus duodecimo , ut eos, ad pasein nixe expetendam, coegerit. Germanorum item, de Dacorum infestas incursi nes fortiter lepressit. eitatus.
Ingentes militum copias Olbio politis, in Pontum contra Tauro scythas misit idem Princeps, anno Christi centesimo quinquagesimo quinto, principatus decimo sexto. Ceterum Olbiopolis ciuitas est Sarmatiae Europaeae, ad Borysthenem amnem, quam Milesi j condidere , teste arrabone, unde Mil topolis fuit appellata. Iuluu Capitoliniu.
220쪽
--E vE RIs s IMIs sanciuit decretis, anno Christi centesimo sexagesimo primo , principatus vicesimo secundo, ne maritus adulterij accusare posset uxorem, si ipse impudice viveret: Hanc legem, quae in codice Gregoriano habetur, laudat maxime D. Augustinus ut aequillimam. Periniquum enim videtur, ut vir ab uxore pudicitiam exigat , quam ipse non exhibet. Quare aequum erat, ut maritus legi Iuliae, Guus meminit Vlpiantis , subi jceretur. D. Augustinus lib. 2. de adulteriis coniugum. c. . Plures exterae gentes, ipsius aequitate permotae, depositis armis , se illius voluntati subdidere , anno Christi centesimo sexagesimo secundo, principatus vicesimo tertio , inter quas
fuere Bactri, Hircani, & Indi. Ei sebius in Chronico , cr Iubus
Cispissimis. Tandem ingrauescente morbo, anno Christi centesimo sexagesimo tertio , principatus vicesimo quarto, tertio die ante obitum , Rempublicam , filiamque suam Marco Antonino futuro imperatori, praesentibus Praefectis commendauit. Tum fortunam auream, quae, more consueto , atque solemni, in cubiculo Principum collocari solebat, ad eum transferri iussit. Die vero septima mensis Mart ij, vitae munus, apud Lorium villam suam, impleuit, aetatis anno septuagesimo, Imperi j vicesimo quarto, ut patet ex vicesima quarta Tribunitia potestate , quam ex antiquis scriptoribus, atque monumentis,lpium magna cum laude sustinuisse colligimus.
Notandum tamen illum viginti duos tantum annos expletos rexisse Imperium , duos vero extremos attigisse. Et-