장음표시 사용
281쪽
asae mensa surrexerat, mutire audebat amplius: sic sane suave erat eum audire Semetipsum Palam increpantem , quod irae praeter ingenium, α mn Suetudinem indulgens, eo provectus esset ,' Ec Blandidianum simul orabat miseris modis , ut hominem arcte continendum curaret, illiusque compesceret furorem. Rapidius utique implacabilis vide. hatur quem negligebat tamen Voconius &ne silere crederetur, quum nemo ei amplius de convivis praeberet aures , ad ser u los , servasque quae e gynecaeo paventestantis clamoribus excitae accurrerant con Uersus , valide
Voconium dilacerabat. Quicquid is possideret, exclamans , spolia miserorum clientum esse , quos ille perfide, ac avariter iugulasset. Εgentes , inopesque ab illo honestissimos cives, & antea copiosos discessisse post victoriam ; ut peius longe, eo Patrono , uictoribus fuerit ,
quam victis . Denique a servis etiam desertus, clamitabat nihilominus, ct mirificos ciebat strepitus , ut aliquem ad se converteret. Sed Voconius nos gratiore spectaculo detinebat: nam incredibile sane est, relatuque difficillimum quid ille dixerit, egerit is horam integram ita multa, tamq; vehementer effutiit, ut vox tandem deficeret hominem , neque jam quid loqueretur prorsus intelligi posset. Post haec, quum iam dilapsae vires, sudorque , &raucitas , quod tot precantium voces , & Blandidiani auctoritas nequiverat, effecissent, & mitesceret jam paullatim Voconius: suadente , ac impellente cum primis Biandidiano , Vulpinus ad Voconii pedes accidit flens , maerensque, & peccatum suum accusans . Alium tunc repente vidisses hominem: nam Voconius Uulpinum mi gere iussum ita arcte amplexus est , tamque amanter ex osculatus , uti vix mater filium exciperet e longa peregrinatione nec Opinato redeuntem . Nec his contentus , maximum , ac mirabilem Virum vocabat Uulpinum , causasque commemorabat, in quibus ille sibi plane Deus visus esset. Exaudiri quae dicebat vix poterant: ipse ta
282쪽
men plurima glomerabat, laudabatque inimicum suum accuratissime: nec ipsi vulpino locum quicquam respondendi dabat, qui tamen gestu , corporisque crebris inclinationibus multa se vicisIim dicere velle significabat , multasque Voconio pro tantis laudibus gratias agere . Hac laudantis, gratiasque agentis contentione, multo tandem taedio, multoque omnium Iabore diremta, suo quisque loco rursum accubuerunt, reliquiasque mensae
hilare aggressi sunt, atque in ingentem vini veteris cadum , qui in subsidiis extra ordinem asservabatur , impetum , irasque converterunt. Laeto quidem Patre , quod res tam prospere quasi ex insperato resedisIent. At Rapidius contumaci silentio inter pacatos convivas minitari nescio quid solus videbatur: apertam manum Sae mento applicans , leniterque inde Subducens , ore nunc dehiscente, nunc nimis Presse clauso, quasi labia admorderet , oculisque pertinacissime in mensam defixis , magnae
alicujus curae erat manifestius .
Denique ad me res rediit, & increpare ultro aliqui ex adolescentibus illis Modestinum coeperunt, quod me corrupisset, indole abusius mea , Patrisque facilitate : αundenam concinnam illam ct sane lepidam institutionem eruisset, interrogabant , ridebantque simul, exertaque lingua bucconem illum appellabant. Caeterum me Perditum esse assirmabant, nec salutem ipsam mihi, si vellet, iam saluti esse posse . Addebantque quasi Patrem miserarentur nobis angustam domi rem esse , validoque acre alieno premi, virginesque praeterea me cluas iam grandes nubiles sorores hahere , quibus ut clos modica corraderetur , domus esset funditus subruenda . Irem tunc , ac a Modestino suppetias inopiae meae Peterem , aut meos Poetas , meosque Philosophos in mensa apponerem, ut coenarem . Vivo adhuc Patre, qui labore , & industria aegerrime sustentaret domum , me haec ignorare
quid essent, eorumque dicta parvi pendere: sed quum
283쪽
is ad plures commigrami, tunc demum & frustra animia advcrsimam me, quid esset acriter indigzre , rerumque necessariarum omnium inopiam Pati. Exceperunt sermonem Magistri, & discipulis plaudentes , quod vix integra aetate sam satis ingenio Pollerent, nullum contumeliae genus omiserunt, quo in Modestinum non uterentur . Nasum alter hominis deridens admirabatur , di supercilia ;oculos refugientes alter , gravitatem importunam oris lila,vocis sonum ille:ita ut illius Omnia miris modis crebro cachinno culparentur ἰ nec a me abstinc bant, quem octavum sapientem olim , si Dis placuillet, fore dicebant et quod jam tunc sat proderet meum silentium , PIane main gno Philosopho dignum . unde me Assyrium alter , alter Jurisconsultum vocitabat, innumerasque cuncti ineptias
de caeli, terrarumque , ac Scientiarum natura ex nie crebro sciscitabantur , nec responsum expediabant, sed ridebant, di quisque pro dictis suis sibi mirifice plaudebant.
Voconius me maxime vexabat; nam prope me, nescio quo fato meo, post pugnam cum Rapidio constderat: at Blan- clinianus , quasi me ab ipso tueretur, acrius profecto in vehebatur in me , ac Modestini institutionem . Post multa , quum casia factum esset puncto quodam temporis , ut silerent alii, me intuens talibus suam ingressus est oratio
Doleo equidem , mi Camillule , & stilo quidem do-lco, te eo adductum fuisse docilitate ista tua, ct Patris
bonitate , unde nescio, an re situs iam tibi ad salutem aliquis pateat. Eiusmodi ci enim o istiplina , qua tu im-hulus es , vehem ter homines instat, nec facile serense iugum sit bire adolescentes sinit. Omnia , ct omnes Q p μhe contemnitis Prae vobis ipsis vestrisque stientiis : vobis rantummodo plauditis , caeteros veluti harbaros, indoctosque mirifice irridetis. Stultos quidem , & ineptos homines t qui ne i lud quidem perspiciatis , quod Dalam cst , Vos ob isi OS mores Odio ab omnibus haberi, & tanquam Diqitigod by Coos e
284쪽
quam communes omnium hostes undique expelli, ac detrudi . Si mihi minime credendum hac in re censes , ecce tibi amantissimus praeceptor tuus Modestinas, qui eadem te doceat, malo ipse edoctus mo, quem aversamur omnes , quem in Paupertate senescere dulce , ac suave
est nobis omnibus . Ego quidem tibi testari sincere posissim , me parentis mei optimi, ac doctillimi viri vesti
giis institisse , qui seri Princeps aevo suo fuit; α illius
exemplo , argutulos adolestentes omnes, qui sepracae teros se sapere Praese tulerunt , coram laudasse me
quidem semper, at nunquam aliqua ope iuvisse. Eos nunquam ad aliquam caussam adhibui s nunquam lucri aut gloriae participes esse Volui ; nunquam absentes nisi cum contemtu nominavi . Quis enim nostrum , qui seniores jam sumus , ferret , quaeso, magistrum inber hem, & tertio quoque verbo , lin minus palam , at silentici ipso, ac risu inscitiam nostram redarguentem y Videtis e schola mea pluribus iam advocatis , nec iis imi sebsellii, auctum misse Erum, hosque mecum hic modo cernitis ad eandem Spem alacriter succrescerer at nec hi, nec illi ultra mensuram nostram sapiunt . Doctos isto vestro ridiculo more aliquot habeo, qui se se in disciplinam tradiderunt meam e . at eos nec vidistis adhuc, nec sane videbitis posthac trici Ii caussam unquam defiendere : blandis eos verbiς Iacto, suasque merces quum a negociis mihi
vacat , quasi magni iaciens, identidem iubeo depromere , meque eorum insenium, ac doctrinam impenst admirari simulo. Interea ipsi, quod nunquam fiet , expectantes magis magisque adolestunt, & pauperiores in dies fiunt,
spemque omnem tandem amittent: & se vel ad diwendum male feriati confierent, vel Per Patriciorum domos , in quibus nos Elemus regnare , perreptando , carmina mavenditabunt: & servili adulatione pau'ertatem sustentabunt , inglorii , &contemti . Quorsum haec tandem ZAudi. Vis ne tu , Camillule, horum similis esse , an
285쪽
si quid tibi optandum esset, vel uno temporis momento deliberares . Velle debes profecto , immo enixe cupere iut unus e nobis evadas aliquando , ut a nobilitate colaris,
a civitate observeris , suspiciaris ab omnibus. Quod si tibi stat haec menti sententia , illud pro paterna amicitia tibi faciendum impero,ut Primo quoque tempore malam istam
mercem omnem,qua navis tua onerata est abiicias,eamque
ad tutiora, & utiliora quam citissime convertas. Video ego haec a te , & Modestino in sestis animis accipi: at sane quid iste cano capite sentiat, quid ad me Z Te ego vellem tandem sapere, & recta consilia , dum viget aetas, amplecti. Tecum ergo loquor, istum despicio , & odi. Audisti ab his gravissimis viris , praeceptoribus ac dominis meis, quo quisque eorum Pacto opes, famam, di auctoritatem sit assecutus et di iam tecum sertasse , nisi prorsus in sanis , ouid facturus sis decrevisti. Ego modo supersum , & certe non auderem post eos loqui, nisi me ossicium impelleret, & nisi adolescentiae me tuae, ac hujus optimi viri Eustachii senectutis oppido misereret .
Nec modo ex me audies roconditae cujusdam sapientiae effata , nec arcana quaedam serensis vitae praecepta. Uulga ria omnia dicam ct nota omnibus, nec enim unquam
recondita me ista vestra doctrina delectavit: existimana omnia a Natura ipsa in medio fuisse Posita, eaque optima sema esse , quae maxime obvia , & facilia videamur. Nos certe Natura ita finxit, ut nullo Iabore , sed ipsa ducente
Potentioribus u Itro supplicaremus , clitioribus subblandiremur , nobisque in nostris rebus egenis ex hominum facilitatae prospiceremus . Omnes hoc homines s nte , nulloque magistro , ac pene imprudentes faciunt; & , si rerum quisque suarum recordari modo velit, quis se albter in vita gessit 8 Scio hunc praeclarissimum virum Vo- nium aliud omne sentire t atque id fortasse ma8nitudinem animi sui, & spiritus plane ingent es decet. Sed nos, Diuitiaco by Corale
286쪽
qui nihil ultra reliquos stimuS , ea sequi oportet, quae tuto , nulloque incommodo quo tendimus nos perducant. Ego nullum potentiorem irritavi, immo nec ei unquam taedio, aut molestiae sui: Hoc mihi nempe fixum fuit animo , omnibus obsequi ; α ideo quicquid aiunt, aio ,
quicquid negant, nego . Nunquam ego cum aliquo , qui estet aliquid, locutus sium , quin laudaverim , admiratusque lim, aut gratum aliquia ei obtulerim . Quid enita Iudicem c de hoc enim nunc Praecipue agimus is adeo, ut mihi faveat, ut mecum sentiat, ut adversario meo adversetur : & vos mihi auctores estis , ut eum a me inani doctrinae ottentatione abalienem y contentione in aliam sententiam commigrare cogam Z odio denique , & impo tunitate in me accendam adversarioque placemi Scio ego, tot jam annos hunc lapidem volvens , quid sit benevolum Iudicem, Vel malevolentem habere . Et eh plus novi , quam quivis alius, quod huic praecipue innixus adminiculo , ad principem Qri locum perveni: mirantibus omnibus , qui me cominus , & studia mea cognostebant.
Occultum non est, me a tibia , ct cantu , armorumque sudio in sorum repente delatum fuisse casu, di fortuna et quum nec quid serum esset , nec quid ibi ageretur nostem . Mane quam Plurimarum caussa rum Patronus incessi , qui vesperi itinerum , & armorum meditationem numeris , ct cantionibus immistuic sem . An me putatis sertasse, ita subito commutata veste, ad libros, ad leges flexisset animum Z nequaquam : nam eo me nec natura mea ducebat,nec id ad negocium, quod eram aggressus , necesse esse prudentiores amici a fit mahant. Itaque ego , qui sero & jam grandis forum ingrediebar , veteres Patronos omnes breui moergressus tum,
caussasque magnas sustepi , & selicissime egi ; divitiasq;
ac decus ah ea arte collegi, quae mihi aeque ignota erat, ac nautica , aut agricultura .
287쪽
Non laudandi mei gratia haec dico, viri magni, sed Camillum docendi . Ingenium mihi quidem aud inficetum adsuit , quod inficiari ridiculum etat: & quae
mihi deerat juris Peritia , eam contemnere cito diis dici : facillimeque passus vim , me in caussis a discipulis meis erudiri,quos mihi doctores ipse labenter constitui. Id vero tum distimulanter faciebam, ut ne ipsi animad erimrent, tum Saepe eos errare Solitus eram dicere , nec quaestionem assecutos ς quum nihilominus ab iis sumerem quicquid stripturus essem , aut dicturus . Nomen interea meum in foro increbrescere videbam , meque ita consuli, ut summam in me, meisque consiliis spem , ac fiduciam
haberi appareret. Tunc demum me collegi, & quio opus mihi facto in posterum esset mecum ipst considerandum Putavi. Itaque, uno alteroq;expertae fidei magniq;consilii
amico adhibito , rem diligenter haud modica contemtione nos inter perpendimus : & ex illorum auctoritate certas quasdam leges mihimet ipse dixi, quas servarem perpetuo , si eum , in quo constiteram, gradum tenere , atque ulterius quoque Progredi in stro vellem . Harum legum veluti fiamma quaedam suit, ut me ad humanitatem , facilitatemque quantum Possem, compone rem ; ut ne aliquem unquam verbo , aut facto tam derem ; ut lucri me , Pecuniaeque osorem praedicarem ; ut blande compellarem omnes , ut Iudices praecia pue omnibus opibus industriisque mihi devinc indos curarem . Nonnulla praeterea ejusdem generis tunc constutula, quae modo praetereo, quod huius sermonis non sunt,nec necesse est ultro in propatulum proserri. Hac ego institutione probe communitus ita me Ermavi, ut vel amicissimi non cognoscerent eundem me esse, qui quondam fuissem . Quis me non amore Prosecutus est , quis a me non amari credidit Z Quisque mihi summus amicus esse arbitratus est , meque pro se omnia facturum . Nemo
aenquam a me nisi laudatus distessit, nemo mihi pecuniam
288쪽
ais attulit, quin ei persia assim esset . invitissimum me
eam accepisse et quum ego ut sortem ac prudentem virum decet neminem unquam amaverim , neminem magni fecerim , Pro nemine egerim aut dixerim aliquid alia de causa , quam ut argentum auferrem. Senex
modo sum , nec . diu iam mihi vivendum sentio ; nullus jam meorum superest , & haesedem mihi non natura, aut Iex , sed voluntas stribet. SCnectus & orbitas me prorsus mei juris effecerunt: itaque spe omni & timore vacuus , libere loquar , atque Omnia Prostram: nec falso pudore impeditus quicquam ex iis , quae me huc perduxerunt , quaeque tibi, Camille , Profutura esse intelli-
Principio libros me quamplurimos ad ostentati
nem tantum habuisse confiteor, non ut iis immorerer: de inde nullam omnino , ut aliter, ac nutrix mea , loquerer,
curam adhibuisse : a laboro refugisse semper , ocioque quam maxime fuisse delectatum . Quid dicerem , quove
pacto caussam tutarer, nunquam meditatum magnopere:
sed pro his omnibus,laborisq; ac meditationis Ioco unum plerumq;secuturn suisse,quod quale sit exponam tibi. minnium ego Iudicum, cujuscumque ordinis & dignitatis in Civitate essent, naturam , ingenium , mores diligentisi sime indagavi, qua familia quisque ortus , quibus optinhus , amicis, consanguineis: quibus gaudere rebus Elerent, quibus taedio assici: in iramne essent proni, an patientes, & placidi: amoribus ne operam darent, antristes essent di severi. Num pecunia quis emingi posset, vel undique clausias , & tectus , in Modestini virtute consisteret . Quid vos morer , viri eloquentissimi t Porro
quid unusquisque comederet, quamdiu somno nocturno, aut punae ridiano indulgeret, qua Ualetudine uteretur , quos lectitaret libros , quicum ex servis coni esset familiarius loqui, qua deambulatione laetaretur, quas villas, quos sinus laudaret, quas aves denique, quos pisceS , quae
289쪽
quae poma pluris iaceret, incredibili cura perscrutabat
Video ego vos in me modo oculos intentius conjecista , quasi causam ex me tantae sedulitatis , tamque curiosiae curae exquiratis. Mirum Prosecto est, quid hoc, ct quantum sit , quaeque ego facinora hoc uno armorum genere secerim . Nec id mirum videretur , nisi perverst coni vissent homines , vias inusitatas indagare , tritas relinquere . Quod ego stquor, facillimum quam maxime est a vulistarc : sed idem longe singularem habet efficacitatem . in numquemque Judicem ea semper parte aggrediebar, &aggredior, unde imparatus ille, ct apertus est . Exemplis perspicuam vobis rem faciam,ut hic puer intelligat. Gn
torum nimis amantem Patrem , de filiorum amore instituta crebro oratione demulceo: suorum Puerorum qua corpus, qua animum dilaudans, illos praeter caeteros extollo : saepe, quum Pater adest, illi ne dicta quidem salute , recta ad puerum eo , eumque valde amatorie ex scutor, cumque eo balbutiens colloquor: post ad Patrem me converto , & quandiu possiim eadem de re prinduco sermonem . Alter picturam diligit , Poesim alter et hic laborem , ille ocium: ad omnes per illud intro imus ostium , quod patere cognoscimus. At hic maxime curandum, ne imprudentia labamur, resque fiat palam rideo in hominis animum ita cate obrepere oportet, ut antea habeamus arcem , quam animadvertere ille possit quid agatur . Multus essem ; li cuncta voliis modo vellem singulatim narrare ; nam omnem humanum captum haec vincit industria , eiusque tam late Patent Viae , ut nemo , at prorsius nemo , his artibus callide in vastis , se tueri valeat. Bene habet istuc , dicet e vobis aliquis ;std quandonam a Dalyando ad caussam docendam descen
dis Z Quanto possum serius , idque breuiter semper & Q-stinans . Quum tuus est Judex , quum te diligit, in canses imprudens ultro incidit tuos , praecipue quum nil tale vereatur . Quid enim agitur Z Itur ad Judicem , cum
290쪽
a Ieo, veluti cum amico iucundis de rebus sermo instituitur: nihil rogas , nihil Precaris, non te illi, non litigatorem commendas; de causia verbum nullum, de adversiais rio utique taces; ut autem is advenit, tunc tu quasi expergefactus pauca Iudici de caussa familiariter dicis, rem cursim exponis , ratiunculas quascunque subnectis, & leviter omnia, quasi rerum tuarum 1ecurus , degustas . Assurgit inde adversarius quem jam illud male urit, quod te carum , Iudicique familiarem cernit di non tecum ,
sed cum Iudice ipso Praeliatur . Scit hic Voconius, scit Vulpinus quid sit quod modo dico:pIuries iam ille frustra
in me vocem intendit, frustra hic modestiam ac fidem ostentavit suam. Dum pugna Iudicem inter, & adversarium meum saevit, ego plerumque taceo ; & exspecto quod evenire necessario debet ut Iudex meam caussam agat ut suam,adversarius Iudicem irritet lacessendo,atque objiciendo.Tunc si res incerto acthuc Marte geritur,libellos protero,oscitanter aliquid e iure, & Iurisconsultorum placitis recito , atque ita novas veluti cohortes in praelium ago . Demum re clamo si oRus est, atque exardesco , ne id tibi proprium credas , Voconi; veritatem quoque sancte obtestor , & mendaciunculis interea c sinite me ridentem verum dicere aspergo, quod est patrimonium tuum,
Vulpine, e quo nos Patere tantum sumere, quantum oportet . Ita denique me gero , ita me circumverto, ut aut victoria laeta conSequatur, aut saltem non liquere
Judex pronunciet, ampliusque de re quaerendum esse . Ita adversarios fatigo, iterumque, ac tertio, Plurie que etiam , si opus est , eodem pacto in iisdem negociis versari cogo : & quot Possum cuniculis , quantoque astu valeo, rem tracto, temporumque intervallis scitissime semper utor ; unde fit, ut vix aliquando eveniat me
Nec aliam rationem , quando res in Consilio agitur, sequor , aliam quando in Judicum domibus r
