Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

quaesis vos, hominem eum dicemns esse, qui nil plane sentiat, qui nec quid cogitet, nec quid loquatur , nec apud quos dicat,aliquid pensi habeat Z Quid, malum, istunc

tu, Eustachj, tot inter doctos homines in hac tanta Cis vitate praecipuum stligebas , qui gnatum tuum , domumque , teque adeo ipsum pessumdaret 8 Delirare vehemenia ter mihi homo paullo ante videbatur , quum tricas Suas, merosque per Iovem labyrinthos loqueretur. Graecos, Romanos, Geometriam , Historias, Philosophos , absu das equidem res , ct putidas, nobisque incognitas prorsus , ct inauditas tanta iste considentia deblaterabat, planta vix, si apposite, di ad rem diceret, uteretur. unc ego non jurisprudentiam modo ignorare affirmo , sed & ipsa Iureconsultorum nomina. Audistis , viri clariisimi , quos nobis pro Iuristonsultis ingesierit homo perditissimus i Atramannum , Pusdorfium , Zertenum , quos nemo nostrum novit, nec audivit unquam . Ego quidem vicem husus miseri parentis graviter doleo, qui unde panem sibi pollicitus erat , inde inopiam , ct men dicitatem consequetur. At stulte mihi modo in mentem venit hujus misereri, cui hoc merito contigit, qui asinum istum tam grandem cibo, vestituque suo in suam perniciem aluerit: quum longe utilius egisset , si porcum domi aluisset eadem cura. Ab asino , amabo , quid nisi asinus efformeturi Et porro videmus , hunc asellum nobili, ac singulari huius magistri disciplina tumere , ac

satis iam superbire , Caeterosque omnes contemnere .

Euge , egregie adolescens, mri Spes prima , domusque tuae masnum decus , S praesidium t Euge i Te scilicet quam primum stupentes mirahimur in sero resnantem , tonantemque in judiciis, atque incomparabili eloquentiae , sapientiaeque flumine nos omnes indisertos, & insipientes obruere . Haec te animo volvere , hacc iam SmoeUorare te , supercilium istud tuum abunde indicat. Sed scisne , belle adolescens , quid te pro paterna amicitia

252쪽

a 33 familiariter moneo p Si pane eges, si vere e foro panem

quaeris, si iurisconsultus esse vis, omnia istaec, unde tumes tantopere , Primo quoque tempore omnino dedi Gce. EUOme Propere , evome , quod imprudens hausisti , Paupertatis perpetuae poculam ; & te sanioribus cibis , strensique disciplina confestim reserci: oc quasi modo Priamum in literaritim Iudum inciperes ire, humanitatis et

menta serio arri Pe , ac Perdisce, quae sunt eadem forensis gloriae , ac divitiarum itinera . Odio habe dum vives istum , qui te perdidit; di quum te , DIS bene juvantibus , tandem resipuisse intelliges, caveto dilirentissime

a teterrimo isto, ac maximo salutis tuae inimico, tanquam ab angue , & rabioso cane . En tibi, Camille , veros , & genuinos disciplinae , quam concupiscis, Pra cePtores et hos audi , hos imitare , hos tibi exemplum Propone . Ego , qui sum omnium reUera postremus , quandoquidem primus loqui per aetatem debui, qua

clam & leviora dicam , hi postea summi, doctissimique

viri caetera, ct majora . Nec mihi modo longa oratione opus est ad institutum, quod probo, & sequor, resque simul meas tibi exponendas: nec te tot harbaris perterrefaciam nominibus, quot Modestinus, immo Immodestus isse tuus sistitus est. Facile , atque expeditum est iter , ampla , ct sane conSularis via , nulloque negocio , si me sequeris , eo pervenire poteris quo contendis . Principio illud ego jam mihi certum nunc sumo , quod , quae vestra sapientia est , neminem vestrum , viri mar ni, inficiari posse reor ; artem nempe , quam Pro fitemur quod quidem ct in reliquis artibus aeque obtinet pecuniam pro meta , ac termino habere . Eam per

tot labores quaerimus; ad eam Omnes magno consen Stapro eramus . Hoc ergo nobis videndum , ct curandumn axime , immo unice est , ut quod tantopere . concuPis

253쪽

a 4 tescendi viae fuerunt, ac siunt, & quacunque nos in foro

circumvertamus, Plures ubique occurrunt, qui e sordido , obscuroque loco lauti, & opulenti dictum factum e si secti sunt per forensem operam . Ego quid alii probent ,

quid faciant, quid sequantur, non reueram , nec si vellem plane scirem et mea mihi res semper est cordi, caetera negligo. Mihi velo Deum munere accidit, ut hanc potissimum insisterem viam , ducemque illum inveniren , qui me huc perduxit, quo Q lus numquam Prosecto potuissem peri umpere. Nam, quum e prima iam adolescentia excessissem , nec Iocus , ubi consisterem , mihi adhuc in foro esset, in hominem sapientem , & civilium rerum callentem opportune incidi , qui me statim veluti filium complexus , compendiaria quadam via ad lucrum pei duxit . Is aliquot mihi libros , quos per ocium legerem , indicavit ; caeterum me, quod sane maximum erat, in familiaribus colloquiis quod opus erat perhumaniter quotidie docebat: & quae ipse saceret , aut diceret, me sedulo iubebat animadvertere ; quod quum me diligenti Lsime agere videret, laudabat, ct amnius in dies amplexabatur , & adhibebat me in omnibus causis veluti adjutorem , & ippromum suum . Scribebam ego plurimum singulis diebus , hicque vel maximus noster erat labor , nam libellos nemo uberiores dictabat: & mirum sane est quam multa siustineremus negocia , ct quae hominum turba ad nos Perpetuo concurreret. Nam praeterquamquod sub galli cantum tercenti consultores eius ostium pulsa. hant : ut inde in forum magna stipati caterva descendebamus , illico ad ii Ium undique confluebant complures viri nobiles , obaerati plerique, & decoctores , atque ab aliis Patronis deserti. Hoc etenim genus hominum praecipuum sibi ipse delegerat: hos praeter omnes affirmans , quod Uerum esse & nos experti sumus, ingenti lucro, maenisque Iis auctare Iurisconsultos . Magnus equidem, amici, fuit ille vir, & nescio an alterum, quod .

254쪽

a space dixerim vestra, unquam talem haec civitas tulerit,' aut seret. DEPOHII ANTIUM quis quaeso non novit Z Uide ham ego quotidie illum ita facile implicatissima quaeque

negocia explicare ,' Ita sedate creditorum impetum, Ju' dicumque cludere authoritatem: Ita placaue desperatas res in tuto tribus collocare Uerbis , mensesque , annosque integros judiciorum casses enugere, ut plane mirarer , tantam in humanum ingenium cadere potuisse sapientiam. Pro bibliothecae foribus, quam copiosam, di valde exornatam habuit, ita scriptum erat, hinc DA Mi HI,

atque inde AFFER MIHI. Quod ipse saepe quali Per J

cum consultores suos, ut lectitarent, monehat . Super sellam vero in interiore cubiculo , undi solebat dictare, di quo vix ego admittebar , haec memini uncialibus lue inris memorabilia Uerba suisse conscripta CAPE . RAPE . CLEPE . ΤENE . HARPAGA . Nec mihi unquam tanti viri praecepta memoria excident ἱ quaeque ille sapientissime selitus erat dicere, dum vi Nam, recordabor . Prae cipue vero singulare , atque acutissimum illud amphtegma usque tenaci memoria retinebo , Patronum nimirum non tam caussae , quam quaestus sui memorem esse oportere , atque ita clienti conssulere, ut sibi maxime consulat. Ab hac ego schola progressus sum , si magistro meo minor , at certe eius artibus in foro nulli omnino secundus r ut illum secisse memini, ita & ego facio, meque ita gero, ut tanto Draeceptore haud indignus videar.

Iam primum nil frustra facto , sed omnia ad meum lucelsum restro et clientes pro latifundi O habeo , inde quidquid opus est sumo : si utilis iis esse positim cum lucro meo, bene habet: sin secus res ferat, ne gratuita opera sit, habeo quid sequar . Quid me totve aspectas, Modestine Z Philosophetur alumnus hic tuus , Solisque vias,

astrorumque obitus nostat, ct ventorum natu iam , res que arcanas Omnes ζ dum nos quae in propatulo sitnt cognoscamus, nilque audeamus ultra faecem , et roreSque

255쪽

23 6 nostros . Ipse nihilominus eum sole & sderibus suis , ut

tu , tuique similes omnes, Valide semper egeat, nobisque , ibi tunisque nostris invideat, necesse est. Ego vero , qui nec I rimositenem istum tuum, Modestine, nec Cicerionem unquam vidi, ignorantia scilicet mea fretus, aediculas iam , ut nostis, haud parvas, nec ignobiles aedificavi, rus non modicum hic in Herculano comparavi , villamque ibi non contemnendam animi gratia existruxi, aurumque, S arδentum ac siupellectilem plane commodam habeo. Tu interea, Philosophe , alges, &tibi nec servulus ullus est , neque arca , ubi palliolum illud tuum detritum reponas . Quum ego domo mane exeo , ad lucrum procedo ἔ quotquot compello , cum lucro meo colloquor , nemini quacumque de re , sed eius respondeo marsupio: nisi me gratis sertasse pro ignotis laborare velit Modestinus . Et quis unquam , Praecein tor meus ajebat, vel Iudicem adeat, vel libros evolvat alterius caussa , vel ad lucernam scriptitans vigilet , nisi propter pecuniam Z Quicumque me adit, amplector , non quae caussa sit, non quo de agitur si ire curo , sed an Iargus sit reus, di quid inde sit mihi obventurum lucri . Si rem ad Modestim trutinam referre vellem, tot miseros Cives opis meae indigentes siuperbe ejicerem: α vix unam

toto in anno caussam susciperem , acriterque interea esuinti rem . Non tacebis tu omne in aevum , Poeta ξ Hetruscos ad numeros egregie te cantillare reor:hoc age,caetera ne cures per Deos. Sine in ea nos arte nos exercere, quam

novimus : sine in judiciis & caussis pro experientia nostra

versari, ut te nos patimur tam valide delirare . Nos quidem quoscumque ad nos confugiunt eo tuemur libentius , quo largius & saepius pecuniam ingerunt; ius , an injuriam postulent , Iudicum id , per Iovem, officium est

non nostrum o modo argentum expromant, nihil omnino

de caeteris aequum est nos esse sollicitos. Ego quidem vendo laborem , vendo ocium, vendo vocem , vendo si

256쪽

a 37 lentium: non me aliud juvat haec nempe nobis ars, Modestine , nisi operam vendere,& operae quam maximum precium accipere. Legimus quoque nos, & scribimus ,11c ocio indulgemus : sed quo id pacto faciamus , paullo post , quum de regulis meis loquar , exponam et nunc de

mercimonio , ac mercatura mea , ut occoeperam . Vendi inmus enim quicquid emtorem invenit, sed nil aeque nostra interest vendere quam sucum . Quid hoc verbi est , inquiet iste t dicam ego tibi; Fucum , o Philosophe , appellare solebat Depopulantius ea , quae tu delicatule appellares mendacia , fallacias , fraudes. His ille ita abundabat, ut totus ex his factus videretur . Illum saepe alacriter peierare memini ubi opus erat, & veritatem quotidie oppugnare , atque ob ea convicium sertis si ne &constantilsime perferre . Tunc enim maxime exente-rahat clientes, qui mi caussa talia illum facere & pati , sine ingenti lucro nunquam sinebant. Ita vivitur ; hae nobis artes ; hoc omnes , ac noster hic praecipue sequitur Vulpinus : quem colimus, quem admiramur omnes,quem in Coelum serimus . Habeo ego modo in manibus senem praedivitem , acherunticum , & jam capularem . Is cum fratris filio , qui unus sibi e tota gente haeres superest , sane de lana caprina acerrime litigat. Ea quippe senis indoles est, ut quo die Judicem non vidit . eum male sibi queratur periisse . Nonne obsequi, nonne velificari eius voluntati debui, magno praesertim cum lucro meo Z Id nempe libentissime ago: nam siccum alioquin , parcumque senem , sed litigandi avidissimum, per omnes judiciorum ambages circumduco, atque ita interea argentum in litem sumere iubeo , ac si in nuptias sumeret, victoriam ostentando quotidie , meosque labores , qui porro haud maximi sunt,mirifice ut decet magnificando. Adolescenti contra ejus statris filio peculium carptim per crebra munuscula excerpo , dum senis aetatem ostendo, remque me ejus gratia Perducere Persuadeo . Ita ego utrique ami-

257쪽

cisssimus: idque ago diligentissime, ne sorte e naxa mea effugiant alioque lucrum deserant. Nonne haec bella sunt, Modestine Z Immo turpia tibi, videmur, qui Judicea illum in corde tuo habes , qui haec detestatur, qui semis

per adversus nos judicat. Pudet sane virum probum luis crum faccre , & Per nostras artes comparare Decuniam: dinon pudet quum quid comedat non habet, quum vestitu, quo in publicum Prodeat, caret, quum a pistore Pro trihus obolis in judiciu mobtorto collo rapitur. Tunc te aequum esset pudere , asine mi, graecis, latinisque libris onerate , non quando nihil opus est , non quando id agitur, ut, ma Os clarosque viros imitatus , pecuniam e ditiorum scriniis per ingenium, artesque optimas in tuam crumenam deducas . Ego, qui sanctum , ac venerandum Tribunal istud vestrum vah l Iudicem formidandum in animo non habeo , paucos intra menses a sicco hoc solummodo pumice tantum jam succi extrusi , ut non modo inde magnifice lectum instraverim , ac in tropaei modum, inaurata sit per impolita machin cooperuerim , sed uxori ouoque inaures adamantibus , & smaragdis distinctos , armillasque aliquot ex eisdem lapit Iis, accuratissimo , elegantissimoque opere perfecerim , ali que multa inde etiam , DIS bene juvantibus , perficiam. Quod si me magnus iste Philosophus tuus , Eustachj, num gas , & sabellas , ut Camillum fecit, docuisset, sane modo cum liberis meis Digerem , & uxor veteri quopiam

centone induta, me , meamque inertiam noctes atque dies, jejuna aut male pasta , merito accusaret . . . .

Hic, quum caeteri convivae arrisissent, quod Vulpinus veteri centone indutam Rapidii uxorem pluries olim se

vidisse dixisset, quum Rapidius ipse sordido quodam palliolo involutus male interiorum vestium obscoenitatem tegeret; siurgens Rapidius adeo acriter in Vulpinum in-vcctus est , ut is modestiae oblitus suae , ac repente ad

ingenium rediens ob iram , in quam postquam se largiu S

258쪽

invitaverat , sat pronus erat essectus , impudentem , impurum , inverecundillimum illurn , latronemque

teterrimum , ac vere baratrum , ac voraginem clientum esse diceret , e ue acriorem in rapiendo , dc expoliando modo esse, quo suisset olim nudior, atque indigentior . Nec RaPidius tacebat, nam Vulpinum non vulpem , ut nomen terret, sed vere Lupum , furemque acerrimum esse jactabat, eosque , qui in tam lagaces manus inciderent, ex PalliatoS, expilatosque discedere . His accensi animi: &iam signa, jam arma inter verborum velitationem Parabat uterque, ut alter in alterum impetum faceret; jamque imPellebantur, ac subvertebantur mensae, ingen Sq; certamen instabat. Nec sane pugnantium ardor ulterius contineri potuisset nam ct utriusque discipuli sese expedierant nisi assurgens Voconius clamore ipso sti enue si egisset homines; Iongeque plura, ct atrociora in Vulpinum , Rapidiumque convicia in gellisset , amicitiae, pacisque conciliandae gratia , quam antea itins inter se hostili impetu effunderant. Heus vos, clamabat , ignavi, quid hic vos, me, hisque Praesentibus, au si essit huiusmodi turbas cieret scelesti, propudioli: quorum

qii idem nunquam cuiquam venit in mentem , ut recte quicquam faceretis. Εja confidite , in tacete ; vestrae vos, nostraeque dignitatis oblitos esse haud mirum est, ita nunquam quid ageretis , aut diceretis pensi aliquid habuistis . Agite iam Considite, aut ego UOS . . . . Lupi vere, non Patroni, ra 'acissimorum rapacissimi. Dein preces minaces admiscebat , aliosque convivas excita-hat , atque hortabatur, ut sectim idem agerent. Quibus etiam annitentibus Pacta demum pax est , mutuoquesbriissimorum virorum Rapidii, & Vulpini ampIexu fir-mIta . Ad hi Iaritatem inde, jocosque deflexit convivium,r Iarima effutiente Voconio , qui laudantis thecie malum quidem, ac ncquam hominem esse dicebat Rapidium , sed ringe nequiorem, atque improbiorem essh UuIpinum,

259쪽

a go cujus calliditas inevitabilis, ac plane esset certissima. Ha laudes risu plausuque excipiebantur , gratesque Uulpi nus , Rapidiusque Voconio agebant , quod tantus vir tam bonam de iis opinionem Praesesertat . Τantusque postea strepitus inter bibentium , clamantiumque voces atque acres sane contumelias , quas mutuo inter se per jocum iaciebant , exortus est , ut nec servuli patris vocem quae facito. opus erant imperantis audirent, nec nobis, ne vicinorum quidem sermonem liceret excipere . Uastus quidam boatus tantum exaudiebatur , UOXque e pluriam is vocibus mixta , unde facile quis conjicere potuisset, Rabularum Convivium esse. Quod quum nimis diu fieret, Pater , cui ego cordi eram, voce , manibus , Pedibus tandem aliquando silentio a clarissimis viris impetrato: Quid hoc rei est, amicissimi viri, inquit Z An vos putem nostri oblitos, cuiusque rei caussa huc invitati estis Θ Sane

hunc, me ostendens, vobis commendavi, iterumque commendo , ut sapientia vestra frugi eum , utilemque mihi, familiaeque reddati . Agite ergo, obsecro , quod humanissime doctissimus hic Rapidius inchoavit, perficit C. Ad haec, quum Rapidius vix se extranea quaedam , nec rem ipsam respicientia dixisse impetu quodam in Modesti. num amrmaret: nec adhuc prima elementa forensis disciplinae tradidisse , pluraque, & utiliora su peresse : non serens hominem Voconius , satis iam eum stuperque turbellas , technasque a petuisse siuas inclamavit, nec reliquis opus esse . Sineret modo , Vulpinum aliquid de mirabili artificio suo dicere, ut tandem ad se, & Blandi.

dianum , qui seniores essent, res rediret. Multa reclamantem Rapidium omnium consensius vicit, ct vix aliquando Vulpinus ut me dedoceret, remissa voce , modestoque admodum vultu dicere aggressus est , nihil sese alicujus laedendi studio dicturum praefatus , sed suae

tantum sententiae explicandae caussa .

260쪽

esse censto, quod alius aliter ac ipse stntiat. Porro ego, viri optimi, toto Caelo a Rapidio dissentio , cui tamen me amicissimum esse , ut qui maxime , Sincere Promteor ; sed viam , quam ivit ipse, ego prosecto non irem, nec illum ei, quem diligerem , imitandum Proponerem. Atque ut ego iacile patior alium , quae optima sibi visa sunt, sequi, ita mutuo eum Passurum reor , me meis legibus mea regere et simulque pudori meo , ad fidei. satisfacere, Eustachioque nostro pro filii sui salute la ranii , quid probem ipse, quid improbem libete , atque aperte edisserere. Et primum , ut hinc potissimum exodi diar , quis vestrum quaeso Rapidio assentiatur, Patronum absit, Rapidi, verbo injuria quasi grassatorem, aut Piratam aliquem , se litigatorum Spolla tantummodo quaereis

re , palam profiteri y Sane durum admodum , & absumdum videtur hoc; ct nestio an alteri tam prospere istuc , quam ei, di praeceptori suo, paucisque ex eodem sur- iure , processurum sit. Ergo , inquiet Rapidius, tu a lucro abhorres, litigatores ex animo diligis, serio, ac gratis pro iis angeris, teque , vitamque teris tuam Z Nequaquam equidem : Nam ct nos eodem, quo Rapidius, tendimus , nec de finibus nobis controversia est , sed de modo. Et certe plurimum interest quo quid pacto facias , qtie ς sit tui hominum existimatio ; plurimum interest porro ἱnam inde est omnino ut cliteris , ut in omnis generis de liciis vivas . Mox ego haec cujusmodi sint ostendam ; modo pauca quaedam piaesari opus consto de Camilluli nostri

institutione, quam ego non Perversam modo, & inutilem, sed maxime quoque damnosam puto e &, ni propere ado-Iestenti stibveniatur , de eo reor brevi admodum omnino

conclamatum iri.

Tu mihi hominem, Modestine, pace tua dixerim . qui

ad mare sit perducendus,per montium cacumina, valliumque anfractu sociose circumducas eumque & tempus male

SEARCH

MENU NAVIGATION