De origine et progressu celebritatis anni iubilei Franc. Maria Phoebeus ... imminente anno iubilei 1675

발행: 1675년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

rro DE ANNO IUBILE I

T . , m. i. que Principibus, Episcopis , Abbatibus, aliisque ex Germania Prassulibus ,& Magistratibus. Baronius denique in schedulis ex codice, in quo continentur Dialogi Beati Gregorij , ut scribit ex eo Raynaldus: Admirabilis, inquit, Christiani populi mul-ν n. ann. ritudo ad obtinendam omnium peccatorum remisionem

ι '' 7' pleat mani, spostolorum limina visitavit , er sicurarena maris Chrίstianus populus consuebat ad Urbem,nuialo modo credi potuit, quod tantus populus saturari potuisses: sed Dei cooperante gratia, tanta fuit abundantia via malium quod quanto magis populus multiplicabatur,tanto alimoniarum copia redundabat . Praeterea eodem ipso Iubilei anno in Sanctorum Apostolorum Basilicis a di-rsis languoribus plurimi curati sunt, exibant si quidem da. monia a multis, clamantia , o dicentia, quod non solismapostoli Petrus, ct Paulus ipsa ejeiebant e corporibus ob-ffiis, qua invaserant, sed maltitudo animarum populi ristiani ct illas, qua exigentibus peccatis , laqueis diabolica fandis sesubdiderant, a Irsu Chrisso impetrabat faucibus eorum liberari r se plusiquam publice clamabant,

quod dictorum Apostolorum meritis, omnes anima in Pamgatorio existentes, a poenis liberat gloriam Hernam obti

nere meruerunt.

Hinc igitur colligi potest, quantum plurimorum binis..i, oratio ethcaX sit apud Deum, qui in Matthaeo nobis

.m.1ν. promisit, quod ubi duo ex nobis consenserimus saper te ram , de omni re quacumque petierimus et nobis. Nec concursum ad Urbem minuit Edictum, noquis e Regno Galliarum Romam adiret, a Philippo Pulchro ira in Bonifacium commoto evulgatum.Spes enim Terrae Sanctae e manibus Saracenorum recuperandae Bonifacio effulserat ex insignibus Cassani Tartarorum Regis victorijs. Hic subactis AEgypto, Damasco, Syriaque, Christianam fidem amplexus, jam

132쪽

p A It S II. C A P. I. III

jam ad Hierosolymam iter intendebat, ut illam Christianis liberam restitueret. Bonifacius itaque animum,& vires ad id intendens, memoratum Philippum adpiam expeditionem inflammare satagens, Apamecn-lem Episcopum oratorem ad illum designat. IS cum is ad sacram Urbem communibus viribus redigendam, Regem id obire renuentem ferventi motus Zelo minis urgeret; adeo ejus accendit iram,ut ille quemquam e suo Regno Romam proficisci praefato atroci vetaret Edicto. Nihilominus Pontificalis Indulgentiarum beneficis fama, in omnes Orbis Christiani partes perlata, ita incredibilem totius occidentis excivit sedibus suis in lem, ut Ioannes Villanus oculata fide testetur,nullum

fere abijsse diem, quin Urbs Romana CG peregrino rum millia hospitio exciperet: Dei providentia ut

ait nunquam satis celebratae memoriar Lucas Waddingus,nobiscum,dum vixit,amicitia conjunctissimus 30 victu alium copia cum hominum numero CXcrescentc. Verum quia in Castimum Tartarorum Regem incidit sermo, cjusdem conversionis causam, per ea tem

poradi Wal singliamo subscribere velimus, insignibus

nobilitatam miraculis , ad eximium nostrae sanctae fidei decus, & ornamentum, referemus . Praedicto Rc-gi tunc Pagano ex sua conjuge Christiana, Regis Armeniae filiti, natus erat infantulus, ita hispidus, adeoque deformis, ut vix humana species in eo appareret. Rex itaque ob adulterii suspicionem Reginam cum puero flaminis comburi praecepit. Illa in tali discrimine posita, divino instinctu ducta, enixe Regem rogavit, ut antequam neci traderetur, se Cliristianorum more,animo rite expiato, angeliea dape refici, ac silium sacra baptismatis unda ablui permitteret. Res mirabilis dictu, visuque t Puerum c salutari lavacro eductum , illico mundum, ac mire speciosum Rex,

133쪽

mmas. ω. cunctique adstantes conspeXere. Quamobrem, ut tra----- - dunt idem Walsinghamus,& Ioannes Uillanus rem fu-sὰ narrantes,ipse non minuS miraculo attonitus,qua in

laetitia gestiens, cum universa familia sacro fonte lustratus, Christianam fidem suscepit. Sed jam ad nostrum institutum redeamus. Declaravit pariter Bonifacius, quod deferentibus victualia, & arma ad infideles, Iubileum minime sese fragaretur, his verbis et Verum quia multi indulgentiarum gratia se reddunt indignos , declaramus expresie, o .... η2. dicimus manifeste, quod illos falses , is impias Ch=iHunos, qui portaverint, vel ponasum merces, seu resproh bitus Saracenis , vel ad Terras eorum reportaverint, vel

reportabant , ab eis indulgentiarum hujusemodi, cum nousint capaces, notamus esse participes, ris que penisus e cludimus ab eisdem &c. Sub finem vero ejusdem anni Iubilei, literis no bullatis Bonifacius exteris, qui tunc erant in Urbe , quamvis non complevisssent injunctas visitationes, Iubileum concessit ; ut ita ad domos quosque suas sacris muneribus donatos hilares dimitteret.

134쪽

De Iabileo celebrato Anno MccCL. a Clemente VI. quinquagesimi Indictione tuta. LEMENs VI. quinquagesimo quoquo anno Iubileum celebrandum fore sancivit ex Sanctae Birgittae , sis vi supra innuimus, revelatione,

de qua testimonium persibet Abphonsus Eremita,Episcopus olim ennensis, ejusdem S. Birgittae

peregrinationum comes, atquωcaelcstium omnium arcanorum particeps . In ea m moratur, ante annos triginta revelatum fuisse S. Bir- N. θ'

gittae indictum iri Iubileum anno MCcch. ac simul iniunctum,ut ex parte Dei omnipotentis Clementi VI. non adhuc Pontifici inter alia scriberet, quod praedia caret , & annunciaret gentibus annum Iubilei millesimum trecentesimum quinquagesimum. Insuper tradit Augustinus de Angelis,Clementem AVI. tum Romanoriim civium precibus motum, tum visione reverendae cujusdam per nae, manu duas cla- 13 .ves gestantis, dicentisque sibi: Aperi ossum, se ex eo ignem mitte, quo calefiat, ct illuminari valeat totus mundus , Iubileum ad quinquagesimum quemque annum more Mosayco reduxiue. Avenione tamen degens Clemens,provinciam celebritatis ejusdem anni commisit Annibaldo Cardinali Ceccano Episcopo Tusculano Legato ad id specialiter deputato, cum amplissimis facultatibus reducendi arbitrio statutumia ια numerum dierum visitationis Ecclesiarum,quibus li

buisset, ut Albericus refert, sibimet, coniugi, & filsis p indub

135쪽

ii DE ANNO IUBILE I

indultum , ut sexies visitaturi Basilicam Iubileum consequerentur: immo ad unicam interdum vicem visitationum numerum ob victualium penuriam contractum , testantur Ananias, & Thomas Flortifiocca . Alium pariter ejusdem Legationis comitem Guidonem tit.S. Caeciliae etiam in Hungariam destinatum perhibet Henricus Rebdorfius Monachus , nec-nor ci . . A. tertium addit Ciaconius, videlicet Petrum Cyriacitit.S.Chrysogoni Presbyterum Cardinalcm;ijsque ab Urbe absentibus,facultatem reducendi dies visitationum a Clemente tributam fuisse Pontio Episcopo Vrbevetano, idem Rebdorfius, & BZovius tradunt.. Accidit vero,quod prope fuerit,ut Cardinalis An- νὸιά. I. Hi nibal tu S reformationi Urbis intentus a seditiosis ain pctitus, lapidibus obrueretur; nisi Ioannes de Luca Praeceptor tunc No coinij S. Spiritus in Saxia, &Generalis ordinis ejusdem Magister,olim praedecesiser noster,magnae quidem auctoritatis vir, in plateam Sancti Pctri, ubi tumultus gliscebat, prosectus, furen-T..is.A. ,α tiS plebis. insaniam cohibuisse ut Τhomas Flortifioc-μ - . γ' ca refert. Quare de Ioanne Praeceptore, haud ineptet

canere possimus illud Virgilianum:

riui LEM ac veluti magna in populo cum sepe cooria ea

'se Seditiosevitque animis ignobile vulgus, Iamque faces,o saxa volant,furor arma ministrat, Tum pietate gra Uem,ac meritos foriὸ Virum, quem conspexere, ent, arrecti que auribus Uant. Ille regii dictis animos,o pectora mulcet 4. Eo anno, ut scripsit Mattheus Uillanus e usdem . - h.riliari aevi historicus, Christi- fideles amplissimae veniae pec- catorum, quam Summus Pontifex Dei vicarius ela

gitus fuit, consequendae causa permoti, incredibili alacritate sacrum iter periculis omnibus, & incommodis posthabitia susceperunt, totque undique R O-

136쪽

mam confluxere, ut communi consensu existimatum

fuerit, a festo Christo Nascenti sacro cunctis Iemnibus, ac Quadragesimae diebus usque ad Dominicae

Resurrectionis Pascha decies, ac duodecies centen circiter peregrinorum millia euntium, ac redeuntium in Urbe versata suisse e sacro autem Ascensionis Domini , & Pentecostes tempore ultra Octies centena millia: vertim procedente anno numerum imminutum , non tamen adeo, ut quotidie saltem ducenta hominum millia Romae non reperirentur. Subdit praeterea Villanus , remisso aestu, auctum fuisse peregrinorum numerum , ac praecipuε tunc Transalpinos, plerosque utriusque sexus generis nobilitate conspicuos ad Urbem convolasse I inter quo ta. recensentur , ut Augustinus Cardinalis Ueronensis ex--. Surio acceptum refert, S.Birgitta, ad quam, cum Ro- πρι- mar degeret, Catharina ejus mia,marito Sueciae Regis cognato concedente, venit una-cum plerisque nobili- ' 'bus peregrinis,& copioso familiarium agmine : Ma- --VLmostria Guidonis Cardinalis seror, Boloniae in Bevio Comitissa: Insularum, Fuxique pariter Comitissae e puri 3. M. Marchionissa Montis-serratir Uicecomes Caramagni: Elnensis Episcopus, Sacri Imperii Princeps r alhque spectatae dignitatis viri, ac foeminae,qui Ec Iesias V bis non sine magno pietatis sensu perlustrarunt, de quibus ejusdem Clementis literae clarissimum reddunt testimonium. Praeterea Ludovicus Hungariae Rex , ut tradit Antonius Bonfinius, dispositis in Regno Neapolitano Praefecturis, caeterisque rebus, quae magni momenti erant, licet gravis in Italia lues ubique grassaretur, cum Iubilei annus instaret, in quo delictorum expiatio , & animarum salus Romae a resipiscentibus comparabatur, pientissimus ac religiosissimus Princeps P a pro-

137쪽

las DE ANNO IVBILE I

propriae salutis occasionem praetermittendam non esse ratus, Urbem visere, & mox in Hungariam rediis a- .. ..ia. . restatuit: BZOvius insuper addit, eumdem Regem

pluries Basilicam Apostolorum peditem visitasse , sacrum Christi Sudarium veneratum fuisse, & quotidicrei divinar in Ecclesia Vaticana solemniter celebratae intervenisse; aliosque Reges, ac Principes Romam se venturos palam prolatas fuisse narrat, nisi rerum publicarum curis distenti fuissent. Idem comprobant Clementis literae, quibus praefa-Ct.m. I. tis. ii Regis, aliorumque preces, ut memoravimus, reje-

get, ' oculis subijciuntur, nec-non alijs plerisque Epi-bui ' stolis , quibus elapso Iubilei anno idem Pontifeκ e rumdem supplicationibus benigne arrisit, propterea quod se paratos Romam venire ostenderant, nisi R gnorum iacccssitatibus implicarentur. Qiij n & literis ad Archiopiscopum Brundusinum, in Sicilia Apostolias LM.,. cae Sedis Nuncium, directis Clemens facultatem de , ut triginta fideles Iubilei munere ditare posset , dummodo adeundar Vrbis ad veneranda sacra Ap stolorum limina desiderio flagrassent, at justis impedimentis distracti propositum implere non valuissent. De eodem Iubilei anno praeter alios haec scripsit ritνaνι,. ii . eloquentissimus Pctrarcha: Quam dulce est Chrsianoammo Vrbem cernere Curti instar in Terris , sacrosanctis

Martyrum nervis , atque ossisus conferram, O veri te- sitium pretiosa caede respersiam : Videre venerandam populis Salvatoris imaginem, nempe Veronicam, O in saxo durissimo aeternum gentilus adoranda vestigia, ubi ad li-.2 ' teram impletum cernitur illud Isaia : Et venient ad te cum

vi fili, eorum, qui humiliaverunt te , ct adorabunt vestiagia pedum tuorum omneF, qui detrahebant tibi: circumire Savorarum tumulos, vagari per AposZolorum atria,weli/r bus jam curis comitibu .

138쪽

ΡARS II. C A P. II. II

Peregrinorum siquidem Veronicam videndi studium,ac pietas, sicuti Villanus refert,olim adeo vigebat, ut praefato Iubilei anno, nonnulli prae turba elisi, cxtinctique in Vaticano interdum comperti fuerint. Luculentius vero praedictus Henricus Monachus oculatus testis, lugubrem sane narrat historiam: nimirum Dominica Passionis, cum primum ostensum esset Suis darium Domini, sive Imago delata per Veronicam, , eximia ob concursum populi collisione in Ecclesia S. Petri, se praesente, plurimos suffocatos pcrijsse. Eluxit praeterea piorum liberalitas erga Principis Apostolorum sacra pignora in plerisque muneribus Arie maximae Vaticanae magnifice oblatis : adeo ut subortam, quemadmodum proxime diximus , circMaeorumdem partitionem , controversiam inter Praefectum Camerae Apostolicae, & Archipresbyterum, &Canonicos Basilicae, Pontifex extinguere suis literis necessarium duxeriti licet enim Basilicis Apostolorum idem Clemens nunquam satis laudatam Sacrosanctam Basilicam Lateranensem O rout Gregorius XI. Basilicam Liberianam adjecillet, attamen fidelium pietas erga Basilicam Vaticanam constanS perpetuaque perennavit.

139쪽

iis DE ANNO IUBILE IC A Ρ V T III.

De Anno Iubilei MCccxc. ab Diana VI. indicto , o a Bonifacio IX. celebrato. Oset haec,ut sese Gobellinus commemorat , Vrbanus VI. constituit annum Iubilei per Clementem VI. de centesimo ad quinquagesimum contraditam, temporibus i

de secuturis,de trigesimo tertio in trigesimum tertium quemlibet an num observari debere , & annum proximum Mcccxc. Iubileum fore indixit: ea motus ratione , qu)d urum tempus vita Domini nostri IEsv chris i post ejus nativitatem,unde omnes indulgentia peccatorum emanarunt, ac thesaurus Eccles . eumulatus in , triginta triam annorum curriculo completum fuerit.Sunt

verba ipsius Gobellini .

Id-ipsium confirmant plerique Auctores, quos lon- QU, ' gum estet recensere, de clarε comprobat Paulus II. in zLm, ρύ. Constitutione Inessabilis . QEamobrem corrigen-zzν... . dus est error Panciresi,in quem incautε nonnulli Auctores inciderunt , quod nempc idem Vrbanus Iubi-leum celebrandum indixerit annum 31CCCLXXXIII. cum constet, Bonifacium IX. annum Iubileum ab Urbano indictum eelebrasse Mcccxc. ut inferius pat bit . Error tamen Panciroli innititur decursui triginta trium annorum a proximo Iubileo MCCCL. cui superaddito numero triginta trium annorum conficitur

annus MCCCLXXXIII.

Verum ut haec supputatio falsa evincitur ex Hist ricis, immo de a Pontificiorum Diplomatum narrativi ;

140쪽

Ρ Α R S II. C A P. III. II s

uis ; ita Iubileus annus MCCCXC. nullatenus respondet revolutionibus annorum triginta trium a Nativitate, vel a Passione Domini: Si quidem quadragesima

secunda triginta trium annorum , quae tunc contingere poterat,revolutio complebatur anno MCCCLXXXVI. Latet itaque, qua ratione Urbanus annum MCCCXC., uti trigesimum tertium aetatis Domini Iubileum coni stituerit, ac indixerit, eumque Bonifacius celebrave-i rit: sed res ita se habuit, & historica narratio ei, quod . ractum fuerit, non quod faciendum foret, obsequi

, tur.

i Non desunt tamen , ac prae caeteris CyrilIus Fram 2 2, cus Servita, qui asserant, ejusmodi reductionem abi Urbano VI. confictam esse, cum de ea S. Antoninus, Sabellicus,Nauclerus,& Tarcagnota ne verbum qui dem scripserint: fatendum tamen est, hos penitiis ignorasse Constitutionem Bonifacis IX. qua ipse triΦesimi tertii anes reductionem confirmavit, deque illa literis ad Richardum Angliae Regem mentionem fecit nec-non Pauli II.Ias diutis,& Sixti IV .Panoris Merari eamdem reductionem recensentium.Ucδt vero Bena ius Episcopus Recinetensis, & Nicolaus At mannus a Victoresto relatus , perquisitas Vrbani VI. et

eiusmodi reductionis literas reperire non valuille aia m. t. serant, non tamen evincunt, eas ad manus Abbreviatorum de Curia praefatorum Pontificum minime pervenisse, & forsan apud illos perijsse.

Sunt etiam, qui ad trigesimum, ad trigesimum, inn- quartum, & trigesimum sextum annum reduetionem nu/ vis Iubilei reiiciunt: eamque anno MCCCLxxxIIxia ab Ur--su δε ε bano VI. decretam asseverant, ut praeter alios Lilius

SEARCH

MENU NAVIGATION