De origine et progressu celebritatis anni iubilei Franc. Maria Phoebeus ... imminente anno iubilei 1675

발행: 1675년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

Bonifacio IX. anno MCCCXCI. vel anno MCCCXCm. et

fortasse specie decepti, quod extent literae Bonifacii IX. concessionis Iubilei plerisque Principibus, ac po

pulis, exacto scilicet Iubilei anno expeclitae. At prorsus inane, & a veritate nimis alienum est dictum Boetij Eponis , asserentis Gregorium XI. celebrasse Iubileum anno MCCCC. cum jam anno MCCCLxxviii.idem Obijsset. Prout etiam in hujusmodi errore versati sunt ij, qui praefatum Gregorium XI. reductionis Iubilci ad trigesimum tertium annum auctorem constituunt; dum ille de ejusmodi reductione statuenda tantii in cogitavit, sed eam in praxim minime redegit,ac tantuminodo inter alias Basilicas anno Iubilei invisendas,Basilicam S. Maris Majoris adjecit, ut Paulus II. ejus Successor,& Sixtus IV.demonstrant. Sed parcendum est plurima narrantibus, sinterdum in aliquem errorem labantur, quibus Omnia oculis subsicere concessum non est. De his autem satis: & veram annorum Iubilei seriem prosequamur. Bonifacius IX. Iubilei annum 31cccxc. ab Urbano m. indictum celebravit, tanto exterorum ad Vrbem concursu, ut Theodoricus e Niem scripserit, innumerabiles peregrinos,postquam Iubileus incaepisset,prε- sertim ex Alemannia, Hungaria, Polonia, Bohemia, Anglia, alijsque Regnis, & regionibus ex obedientia Urbani ad Urbem confluxisse, licet quibusdat a Germaniae Civitatibus Bonifacius lucrandarum ibidem Iubilci indulgentiarum modum praescripsisset; videlicEt , ut nonnulla carum Templa religiose lustrarent: sumptus vero in itinere faciendos Qviaestori

Pontificio pro instaurandis Urbis Ecclesijs persolverent,ut pariter in alijs Regnis factitatum fuisse liquet,

literis ejusdem Bonifacij ad Conradum Episcopum

142쪽

PARS II. CAP. III.

Ametiensem . Propositus vero quaestus adeo in abo--μ re minabilem quorumdam Religiosorum,& Clericorum avaritiam degeneravit , ut idem Bonifacius alijs literis ad Benedictum Ferrariensem , di Belirandum, Novocomensem Episcopos per Italiam Commissarios Apostolicos constitutos, nec-non ad Gerardum Rageb urgensem Antistites per Germaniam adlectos reprimendae simoniacae fraudi, ut Gobellinus affert, egregiam operam dederit,iae immanis illa labes viros Ecclesiasticos deformaret. δ' L . Eodem ipso anno mencessaus Rex Bohemiae Iubi-leum Pragae celebrare cupiens , id ex voto a Bonifacio obtinuit, ut Romano more , ac ritu obire posset. Insigni igitur religione, ac mira hominum frequentia , qui non Iubilei tantum intuitu , verum reliqui rum 1acrarum visendarum gratia eo confiuxerunt, pia celebritas acta est.

Praeterea Richardo Angliae Regi, addo Regni negotijs implicato, ne posset Romanam peregrinationem suscipere, ejusque uxori Annae encessat Imperatoris filiae id sibi etiam concedi eniXC flagitantibus Ian. P. ran.

Iubile iam Bonifacius indulsit, quo in Anglia frui li

ceret. 'M

Simili pariter privilegio donavit Ioannem I. Lusi- -- tis. I, tantae Regem, ejusque uxorem Philippam, de quo lis teras in Vaticanae Bibliotheci Archivo ldgimus.Universis quoque Terrarum,& locorum ditionis Stephaia '' ''ni Friderici, & Ioannis fratrum, caeterorumque Ba- variae Ducum, & partium adjacentium incolis peritres dietas legales literis ad Apostolicae Sedis Nun- muri iacium directis Iubileum concessit; labore tamen personali,quem ijdem subijssent ad Urbem peregre pro- .fecturi, in alia pietatis opera commutato; nec- non 'Longobardis, ut Bernardinus Corius asserit,qui bel.

143쪽

i,1 DE ANNO IVBILE I

eis. -ο . lorum turbine vexati Romam adire nequiverant,supplicante Ioanne Galeatio Uicecomite, in juncta videlicet visitatione Ecclesiarum , quas ordinarius designasset; easque S. Mariae Virginis, Sanctorum Nazaris, & Laurentij, S.Ambrose ,& S. Simpliciari idem Corius recenset Miseiae etiam Incolis anno M cccxcrii. Willelmi tuis i ΜMchioni. Precibus ab octavo Paschatis die ad c lebritatem S.Andreae Apostoli id-ipsum concessit, ac praecipuE Fratribus ordinis S. Dominici in Capitulo senerali Erfordiae tunc congregatis Ex Italorum vero Principibus, qui Iubileum consequendi causa Romam eo anno conuenerunt, insigniffuit Alberti Estensis Ferrariae Marchionis pietas, qui, ut Io: Baptista Pigna commemorat, cum quadringen . . citis suis familiaribus, uniformi habitu indutis, magna ψ religionis sensu ad Urbem venit ἀ

De AMOMcce . quem aliqui Iubilia sacrum fuisse seruerunt. ICET vero decennium tantum intercessisset a praeterito Iubileo ad annum millesimum quadringe , tesimum, & lues, ut Boninsegnius restri, Italiam dirε vexaret,quam ob causam , & ob populi Romani dissidia Bonifacius Roma digressus, Asisij degebat. Idem Pont sex a Romanorum Legatis, ut ardentissime exoptabat, exoratus, teste Platina,Romam rediit, quasi vellet Ii bilei celebrare : verum a Iubilei concessione

144쪽

prortus abstinuit. Verba Platinae sunt: Legati Populi

Romani, appropinquante Iubiles anno mille o quadringentesimo, Bonficium Assis, degentem adeunt, ct entis rogant, ut Romam proficisceretur . Ea vero , quae ad historiar homplementum Plati ny subiicit, ex industria reticemus: ac ex Cardinali AEgi L . e. .d io Viterbiensi accepta prosequemur, clim idem ele M'. santer, ac fusilis rem narret: Instabat, inquit, jam sacer annus centesimus; quare ad Iubileum celebrandum Romani se accingere, Oratores mittere, Pontificem re-care satagum . Pontifex , qui iunc Assisi, degebat, ct id quidem ardentissime pracvierat, desiderium tamen dis mulare, voluntatem tegere , quod illi postulabant tergiversiari deliberavit; ratus advenisse tempus , quo omnes ex Vrbe tenebrae, er Tyrannorum radices evellerentur, Sol, qui in Urbeposuis tabernaculum suum, imperaret in Vrbesiuianec esses in posteram, qui se absconderet a calore ejus, hoses, qui in Urbe Pontifici non pareret. Νegat tamen prudentissimus Pontifex in Urbem se venturum, nis Romani Banderi os ejeiant, o Senatorem recipiant. Tolluntsatim Romani Banderisos, senatorem recipiunt, ct Conservatores admittunt : omnia demum faciunt, os facturos spondent, quae juberet Pontifex mori ni mus, gravissimas, optimus . Nulla vis Vrbem Romam capiti, nulla arma domuere ; ntilii Imperatores,nuialum barbarum robur obtemperantem reddere potuit: tot bella, tot exercitus, tot incendia, tot direptiones, tot anni,

tot secula non valuerunt quodsolus Boni eius egit. soluν praestitis: ct quod alij jubendo, bellando, assequi non potuerunt, hic fugiendo, dissimulando , cunctando restituit. Rurfusique a Sacerdotibus illud Enni, cantitarum eII. Vnus homo cunctando restituit rem inerit itaque Pontiscis sapientia, ut observato tempore pareret jam Eccisa Vrbs Roma inecit continentia, osanctitatis opinio, ut Romani

145쪽

ra4 DE ANNO IUBILE I

tontraire non auderent, fecit magna virtutis auctoritas,

ut post tot secula, omnia tandem Roma nutu Ponti cis adiaminiurarentur. Hucusque figidius. Reditus Bonifacii ad Urbem expetentibus Romanis , ut Iubilci millesimum quadringentesimum annum celebraret , plerisque Scriptoribus ansam praebuit opinandi, quod idem annus sacris Iubilei indul-δε gentijs destinatus fuerit. Itaque Augustinus de Αn-ε .ae... gelis Hoc, inquit, a no MCCCC. comprimendi schisma - tis causa magnum Iubileum Bonifastus IX. celebraυit ;quamvis xon ita pridem Urbanus VI. ad annum irige mumtertium in memoriam annorum Chrsi celebra et .

Et sane si Bonifacij octavi Centesimi instaurationem ,& Clementis Sexti ad quinquagesimum reductionem attendamus, eodem anno MCCCC. Iubile umeelebrandum erat: at si Vrbani VI legem spectcmus, qua ad trigesimum tertium annum Iubileum contraxit , indulgentiarum thesauris eumdem annu MCCCC. caruisse constat , cum praeterea Bonifacius IX. Urbani VI. reductione rata habita annum M CCCXC. Iubile illic iuris insignem paulo ante reddidisset. Attamen innumerabilis hominum multitudo Saninctam Christi fidem profitentium , quod putaret eumdem annum Iubilci beneficio decorandum fore, ad Vrbem peregre profecta est. Sed & Iubileum celebratum fuisse asserunt S. Antoninus, Ioannes de Anania, Flavius Blondusaoannes Nauclerus, Iacobus Philippus Bergomas, Sabellicus, Platina , Petrus Bon inse-δ na n. gnius, Iacobus Meteriis, Ioannes Mariana,Franciscus Ioannet tus, Ciaconius,BΣOvius, Ioannes Baptista Le

146쪽

Iasnius, Petrus Maturus, Henricus Spondanus , Carolus Savssejus, Theodoricus e Niem tunc Secretarius, sive Abbres lator Apostolicus, Horatius Tur sellinus , Petrus Op meerus, Surius, Boetius Epo, alijque non obscuri nominis Auctores, quos omnes manifesti convincunt erroris literae Bonifacij,quae extant in Archivo Bibliothecae Vaticanae, quarum dispositio his verbis concepta est: Cum nonnulli Pontifices Praedecessores nostri de centesimo in centesimum , ist deinde de quinqu gesmo in quinquagesimum revolutis annis ob frequentiam , ct concursum fidelium causa devotionis de diversis Mundi partibus ad almam Vrbem confluentium Oc. Per hoc tamen indulgentias, o remissiones peccaminvin Chrini delibus centesimo, ct quinquagesimo annis hujusmodi praefatas scilicet S. Petri, ac S. Patiti extra muros praedi ctae Vrbis Basticas deoote vi tantibus ab ius no Iri Prae ccessoribus quandocumque concessas minime conced

mus, nec fas cousirmamus . Hac tamen declaratione non attenta , vel aliqui

bus ignota, innumeri praesertim ex Gallijs ut tradit Theodoricus e Niem asserentes hunc annum juxta antiquam institutionem centesimi, & quinqua stini

Iubilcum fore, catervatiin pene per totum annum ad

Vrbem properarunt; quamvis adeo dira lues in illa saeviret sicuti refert praefatus Bonin segnius ut singulis diebus sexcenti, & interdum Uingenti desiderarentur . Idem confirmat Micrius his verbis: Romam propter Iubileum multi currebant, sed in magna parte peregrini pesilentia oppressi reditum perdidere. Ciaconius vero: Postant m inquio alluvionem hominum, quae partim superitatone Albora partim se Quentia Iulilei arivenerat, magnam hominum multitudinem psilentia con

sumptam fuisse constat. Et Sui jus : sapiente, ait, litipse terribili, o generali anno salutis MCCCC. in quem

147쪽

ta 5 DE ANNO IUBILE I

incidis Iubileus, isnumeri peregrini Romam euntes, O inde redeuntes ad celeberrimam illam toto orbe Chrisi no Domum hospitalem Beatissimae Virginis Maria, qua de Scha ιἱ dicitur Senis confluxere. Prout vero pestilentιa

concursum ad Urbem exterorum cujuslibet nationis miri-mὸ cohibuit, ita nec Galliarum Regis edictum, quo vetuerat , ne quis Romam 8ergeret ob aris penuriam , ct clades Regni obfuit,quin innumeri ex eodem Regno Romam conis fluxerint . Ijsdem fere verbis usu s Carolus Savssejus id-ipsum optime comprobat, asserens Anno MCCCC.eelebratur Romς Iubilaum , ad quod innumeri ex Galijs profecti sunt, licet Edicto Regio sancitum esset, ne quis Romam iret propter penuriam pecuniariam clades Regni. Magis tamen veritati consona ejusce edicti publicationis causa extitit, quod Galliarum Rex in obc-dientia Benedicti XII. Pseudo-Pontificis versaretur,& Romam, cui Iegitimus Pontifex Bonifacius prae rat, subditos sui Regni adire prohiberet. Subditi autem Regis, qui praecedenti proximo Iubilei anno Benedicto parentes, rari ad Vrbem confluxerant, eo quod Iubileum ab Vrbano quem illegitimum Pontificem putabanoad trigesimum tertium contractum, di indietium fuerat, ad secularem antiquae instituti nis Iubileum avidissime convolarunt; ut optime quidem advertit Theodoricus e Niem in haec verba: Et quia primo Pontifiscatus Bonifac j anno, cum juxta ordinationem Urbani VI. ct approbationem Bonifac, IX.ρω-rimi pro indulgenrijs anni Iubilei consequendis de universis mundi partibus, obedientiam si Urbano praesam tes ad Urbem Romanam eonsuerent, illi qui de Regno Franciae erant, ct aly obedientiam ejus repudiantes, illo anno hujusmodi indulgent,s Romam non venerint, sed juxta triorem ordinationem Clementis VI. anno Domini MCCCC. in maxima multitudine pro hujusmodi indulgen-ινό

148쪽

3s consequendis , Romam veniente limina Sanctorum vistabant.

Quod vero Bonifacius in Iubilei solemn ijs eo anno scilicet McCCC. sese minime implicuerit, ex eo quidem evincitur, quod integrum eumdem annum consumpserit in concordia ineunda cum Fundorum Comite, adhibito ejus interprete Ladislao Rege Siciliae: in compescenda Ioannis , & Nicolai Praenestinorum Ducum audacia, qui cum militibus ipsius anni initio, in Urbem irruerant :& in extinguendo quorumdam Albatorum instructo Religiosorum agmine . Hi in Pontificis personam conspirantes, & pietatem pra seserentes,imagines Crucifixi,& Beati s. Virginis lateritias exprimebant; inde infuso in illas sanguine, &olei liquore, aestivo tempore eas in fucatum sudorem compellebant. Ex quibus maleficis unum se Eliam Prophetam de Paradiso reducem profitentem, mundum brevi terrae motu periturum praedicentem , se vato juris ordine combustum praefatus Theodoricus e

Niem commemorat.

Eumdem etiam Pontificem eo anno totum se cΟΙ- locasse liquet, in paranda , praestandaque ope Vladis Iao Regi Poloniae, cujus exitium moliebantur,ac Virtutem exerecbant victores I amerianis Duces et praeterea in schismate Petri de Luna abolendo, nec-non in Norvegis , Suecis, Danis , Germanisque inflammandis ad suscipienda religiosa arma contra Baia Zetem , Constantinopolitanum Imperium opprimentem , ut constat ex literis ad Episcopum Vratistavien

sem , di ad Augustinum de Hundinis directis, indub

ia Cruce-signatis noxarum venia , ac indulgentiarum stipendio simul collato. In illis siquidem asse ti Iubilei anni indulgentiam , si ea vere concessa λ- ret, aliquo modo expressisset; verum cum ipsam alto sile

149쪽

DE ANNO IUBILE Isilentio involverit , argumento est, nullam prorsus ex titisse.

De Iubileo exreductione triginta trium annorum celebrato a martino V anno MCCCCXXIII.

ARΥmvs V.ut constat literis Pauli II. reductionem Urbani VI. ratam habuit, ipsamque in sua firmitate persistere, & quolibet anno trigesimo tertio ab anno millesimo trecentesimo nonagesimo Iubilcum observari debere constituit prout anno MCCCCXXm.ad effectum reduci voluit; eaque contractio observata extitit, multis ad Vrbem concurrentibus, eo quod universus orbis summa pace , & tranquillitate seu retur , tantaque frumenti , ac rerum ubertas ubique

esset, ut sarcina tritici obolis viginti, ordei duodecim distraheretur. Eo verb prorsus collimant assertiones Sixti IV. & Iulij III. in Diplomatibus Indictionis pariter Iubilei, nec-non Uictorelli , qui lacten famis est Constitutionem Martini V. qua Iubileum indixerat,

se in Archivo Vaticano rcperire non potuisse. Panvi-ntiis vero de Martino ait:Ηis Pontifex annum Iubileum quintum celebravit. Dccepti tamen fuere Ciaeonius,& BZovius hujus modi Iubileum celebratu asserentes anno MCCCCXXV. Pancirolus vero narrat quidem Martinum confirmas.

se Constitutionem Vrbani VI. sed reticet, ab eodem. Pontifice celebratum fuisse annii Iubilei MCcccxXIII. in eoque errans, quod Iubilei annum MccccxxIII., per

150쪽

peractum asseveret a Ioanne XXII. qui antea anno

MCCCCXVII. Obierat.

Mirum tamen videtur, quod in Martini Regestris nulla epistola appareat, quae ad Iubilei annum spectet; quodque de actis anno MCCCCXXIII. Historicis aia. -. qui rariores sunt ac praesertim Diuus Antoninus in historia, ubi de Martino agit, tunc inter vivos, cum /0 septuagenarius anno MCCCCLIX. Obierit de anno hae hujusmodi Iubilei omnino siluerint; quippe quod dilucide constet, eo anno Martinum in cogendis Pro vincialibus in Germania,& alibi Synodis implicitum Senas contendis , novo schismati extirpando intentum Petro de Luna in Latibulo Ρem scolis Demiscnsis Dioecesis extincto , cui eodem Martino contra dicente,opera Alphonsi Aragonitin Regis ipsi Mattino insensissimi,a duobus Benedicti Pseudo-Cardinalibus suffectus erat Clemens, antea Agidius appellatus,Barchinonensis Canonicus, qui mox se Pontificatu abdicavit . . Liquet insuper,Martimam eo pariter anno studuisse abolendar Boemorum haeresi , & audaciae Archiepse scopi, & Capituli Cantuariensis comprimendae. Hi ab anno ΜCCCC xx. indixerant ad praesentem annum quamdam Romani Iubilei speciem, proposito lucro indulgentiae plenariae lustraturis Ecclesiam Cathedralem Cantuariensem, nec-non Poenitentiarijs in stitutis ad quoslibet a quibuscumque casibus reserva- Manio. V. tis absolvendos. Extant ea de re literae, quibus Martinus Iacobo Tergestino Episcopo,& Simeoni de Te- ramo pro Camera Apostolica in Anglia Collectori,ac respcctive Apostolicae Sedis Nuncio provinciam commisit, ejusmodi scandalosas novitates abolendi, prout omnino per Episcopum, & Capitulum sublatae fuerunt. In his autem literis, de abrogando Iubilco,' . . R ad

SEARCH

MENU NAVIGATION