장음표시 사용
161쪽
gratia adduxerunt; secus tamen evenit. non ea etenim , quam crediderant , frequentia, peregrini ad limina Apostolorum visenda confluxerunt,bellis,ut supra observavimus , ferE in universa Europa flagrantibus , & in plerisque Iocis peste grassante impediti. Τyber mense Novembris quemadmodum Ludovicus Aurelius refert adeo intumuit , ut Basilicam, Divi Pauli Iubileum adipiscendi studio adeuntes, tumentem alluvionibus fluvium cymbis traijcere coacti fuerint. Caeterlim quia ad haec usque tempora , paucissima
erant Mss. fragmcnta ex annotatis per Pontificios C remoniarum Magistros ; propterea hactenus recens ta ex ijs, quae Historici memoriae commendarunt, excerpere necesse fuit. Horum deinceps testimonijs raro utemur :& nostram Narrationem e X eorumdem
Magistrorum Caeremoniarum scriptis Diaria vocant plerumque desumptam Prosequemur.
162쪽
PARS II. Q A P. VIII. 1 rCAPUT VIII. λ
De Anno Iubilat Mn. ab Alexandro VI. indicto, e, celebrato cum solemnise Apertionis , ct Clausurae Porta Sancta LEXANDER VI. Iubilei celebrita tem secularis anni, a Bonifacio restauratam , sive institutam, approbavit , & annum MD. Iubileo sacrum Diplomate, praecedenti
anno MCCCCXCIx. edito indixit rilludque un cum altem,quori narias indulgentias extra Urbem m. --
concessas ad arbitrium suspenderat, immediath antra Bullam in Coena Domini, ac eodem prorsus ritu, Eprospectu Basilicae Vaticanae, ipso Pontifice , & Cardinalibus adstantibus, per Subdiaconum Apostolicum evulgari praecepit. In ea Constitutione lacri Iubilci celebrationem , ad ejusdem anni Natalitia festa inchoandam, Pontifex auspicatus , alijs Iiteris Portam Auream Basilicae Vaticanae suis manibus. reseraturum: similes vero aliarum Basilicarum Portas aperiendi munus per Legatos a se designandos obeum dum fore , declaravit. Vt autem ad sacra Apostolorum limina visenda Christi-fideles magis inflammarentur, ac libentilis, &tutius viarum securitate ad Vrbem properarent,euulgatis in eam rem uteris, magnam curam, multamque oreh. a
operam Alexander adhibuit. Praeterea iussit Poenitentiariis Basilica, Vaticante, factarinter se consultatione, ipsum monerent ,qua fa- euitate donari cuperent, ad poenitentes absolvendos
163쪽
a casibus reservatis: eosque Sanctitati suae singillatim exponerent. Ex illis aliqui selecti; tum aci eos tollendos Poenitentiarijs potestate facta: nominatim recensiti,ac in carta ad Basilicarum valvas die xxii.Decembris evulgati. In ea siquidem legebatur, Consessarijs a Pontifice concedi facultatem absolvendi a quocumque casu reservato, ctiam in Bulla Coenae Domini contento, praeterquam conspirationis in Personam Papae, & in S. Romanam Ecclesiam : falsationis quarumcumque literarum Apostolicarum: delationis armorum ad infideles: & immissionis manuum violentarum in Cardinales, Episcopos , aliosque Praesules ,& Superiores Ecclesiasticos. Paucis vero interjectis diebus, nempe sub finem meusis nuarij ijsdem Poenitentiarijs facultatem addidit, commutandi, vel minuendi praefixum numerum visitationum Basilicarum Vrbis; modo exteri divites quartam,Vrbis autem incola: octavam illius sumptus partem, quem facturi erant, si justi dies complerentur , & hs diminutis supererat, pro eleemosyna in commune consurrent, &-- atim in Arcula Vaticana pro sumptibus instructa reponerent: paueeres vero Parochialem, seu alias Urbis Ec- η' 1-- elesias vilitarent, vel alia pia inj uncta opera exple
Cardinales instiper admonuit, ne eodem anno RO-ν. n.θιή. ma discederenti absentes vero ad eam redirent, ut teis
statur Petrus Delphinus in Epistola ad Franciscum 2 Cardinalem Senensem , qua ipsum de ejusmodi Ponto. tificis sensu certiorem reddidit.' Quo autem in promptu essent ea omnia, quae ad Iubilei solemnitatem celebrandam erant idonca, Alexander sedulo mandavit: & ipsemet ad Atrium Basilicae Vaticanae descendit, ut locum intueretur, in quo
quidam seniores ejusdein Basilicae Canonici Portam
164쪽
Auream elapso Iubilei anno obstructam asserebant. Quod vero nullum ibi antiquae Portae signum appareret perforato enim pariete, eidem haerens Altare repertum est, Beatissimae Virgini ad Praesepe a Ioanne VII. sub initium uni. seculi crectum novam Po tam construi, ornarique Burchardo a Pontifice d mandatum. Quamvis prope angulum sinistrum vel
ris Basilicae prospectus, gradibus Episcopii proximum ut constat graphica descriptione studio Tiberij Al
farani impressa anno MDxC. pateret Porta olim Sancta appellata. Eam Iubilei anno reserari, & obstrui consuetam testatur Ioannes Sevcranus, & quidem admodum angusta in ad Portae Paradisi figuram: de qua S.Matthaeus Intrate per angustam portam, quia lata por-ra, spatiosa Via est,qua ducit ad perditionem: quam an gusta poria, ct arcta via eis, qua ducis ad vitam. Urget itaque S .Lucas et Contendite intrare per angustam por- u.Vertim quod ex irrumpentibus in eam aliquos imterdum suffocari contigisset ,ut illa qu ad ejusmodi usum in desuetudinem abiret, in fine Iubilet eam obstrui praetermissiim fuit. Idque ex voto evinit, cum demum Canonici Alexandro VI. Pontifice eam assiduo patentem visam, nullatenus ad Iubiles ritum pertiuere ai bitrarentur, ac proinde aliam prope obstructam, ut supra narravimus, haberi crediderint. Interim in Consistorio secreto Alexander Iubileum proximo anno celebrandum auspicatus, illud Dominica iv.Adventus in Porta Palatij principe, per duos Cubicularios Latino , & Italo idiomate evulgari imperavit . Idque actum, dum Pro-Camerarius, caeterique Camerae Praesidentes, mulabus uti solemne erat, considentes aderant. Sed quia ritum in Portae Sanctae apertione , & clausura servatum, & mox in augusti
rem formam redactum,pi s Lectoribus haud injucu dum
165쪽
dum,rescire putavimus; illum propterea describere, prout idonea se dabit occasio, opportunum duximus. In Nativitatis peri igilio. quod per triduum Capitolij,& Ecclesiarum Urbis campanarum sonitus pra cesserat, dum Pontifex sacris vcstibus induebatur in
Aula,uulgo Paramentorum verbis ritualibus,ac ephemeridum,ad majorem rei gestiae expressionem ut plurimum utimur cerei per Caeremoniarum Magistros Cardinalibus,& Prelatis distributi sunt.Tum solemnis supplicatio ad Vaticanae Basilicae atrium institui coepta,quam Pontifex thiara redimitus, & sella eminens sub umbella coronabat. Ubi ventum est ad Portam auream,e sella descendit, & Archiepiscopum Ragusinum Praelatum domesticum ad S.Pauli, & Cardinales Vlixiponensem, & Ursinum ad Lateranensem , ac Liberianam Portas aureas aperiendas designavit.Cumque hi discessissent, Cantores modulate percurrerunt psalmum Iubilate. Eoque absoluto Pontifex cecinit: . Aperite mihi portas justitiae .
R. Ingressus in eas confitebor Domino. P. Haec eis Porta Domini. D. Iusi intrabunt in eam. 2. Introibo is domum tuam Domine. D. Adorabo ad Templum DActam tuum in timore tuo . P. Haec dies, quam fecit Dominus. R. Exultemus, O laetemur in ri. . Aperite mihi Portas Iustitia . R. Ingressus in eas con iebor Domino. Haec Porta Domini t Ititii intrabunt in eam . R. Introite in conspectu ejus in exultatione .
P. Domine exaudi oc. P. Dominus vob iscum sec. Deus, qui per Mosen famulum tuum populo Uraelitico quinquagesmum annum remissionis,ct Iubilei insit inniconcede propitius nobis famulis tuis Iubilatim centesimum
166쪽
sua auctoritate institutum , quo hanc Portam populo contrito aperiri voluisti, feliciter inchoare , ct in eo veni εplenae indulgentio remissionis omnium delictorum obtenta, cum dies Vocationis advenerit, incredibili gloria, perenni felicitate perfruamur . Per Christum Domi
Tunc Summus Pontifex, mitra redimitus, ad Poris tam Auream propius accessit, eamque ferreo malleo, trino viriliter ictu percussit, quo corruit; redijt subinde ad solium, ibique sedit, donec caementarij lat res, & caementum abjecissent, Portaeque limen scopis mundassent. Tum iterum ad Portam rediit, super cujus limine gentissexus, sinistra cereum tenens, breves, sed pias fudit orationes . Mox surgens, sustine tibus fimbrias duobus Caeremoniarum Magistris, pedibus Basilicam ingressus est. Pontificem immediate secuti sunt Subdiaconus Crucem praeferens, Cardinales, Episcopi, Poenitentiarij, & caeteri, qui aderant. Pontifex vero apud Altare Sanctissimi Sacramenti ingenua provolutus , summo pietatis sensu preces habuit : factoque orandi fine, ad Aram Templi princiapem eminenti sede delatus cst : ubi genuflexus super Faldistorium, paulisper oravit: postea surgens , stans
praecinuit, Pater noster. P. Et ne nos inducas in tentationem.
P. Dominus vobiscum . R. Et eum spiritu tuo.
Actiones nostras quaesumus Domine &e. His expletis, Pontifex, resumpta mitra, paratu
167쪽
Sanctitati Suae consueto ritu excepit obedientiae o sequium, ac Vesperarum solemnia Pontificali pompa peregit: ijsque absolutis per Portam majorem Basili
cae ad aulam Paramentorum redijt. Injunctum fuerat Cantoribus,ut cum Summus Pontifex Portam Auream ingrederetur,inchoarent Hym num Te Deum laudamus, eumque in progressu ipsius
Pontificis ad Sacellum Sanctissimi Sacramenti prosequerentur ; eoque finito Sanctitas Sua supradictas
preces erat cantaturus . Cantorum tamen incuria,
ejusdem Hymni cantus omissus est. Quatuor religiosos4viros Pontifex delegit, qui cum Canonicis diu,noctuque alternis Basilicam pem lustrarent, ne quid in ea inhonestum, vel miniis religiosum perpetrari contingeret; quod & in alijs Basiliacis fieri, & observari praecepit. Ipso autem die Dominicae Nativitati sacro , adeo copiosa exterorum multitudo Basilicam Vaticanam petere visa est, Vultum Sanctum visendi, & venerandi causa, ut oportuerit, illum etiam ante Misarum, lemnia ostendi,ne Pontifici via ad rem sacram peragendam multitudine praecluderetur. Idque a Sacro iterari, & qualibet Dominica anni Iubilet rcpeti imperavit, ut numeroso peregrinorum confluxui, ac piae devotioni satisfieret. Licet autem Iacobus Philippus Bergomas,& Franciscus Sansevinus hoc anno, eo quod bella per Italiam exardescerent, &pestis grauaretur, non ut antea, tam frequentem ad Urbem eXterorum concu sum fuisse asserant; tamen secus assirmant non modo Itali, verum & caeterarum nationum Scriptores, inter
quos Samuel Nahiel ki ex Micchoviens , qui ad Iu
bileum consequendum Romam eo anno conuenerat, haec tradit: Segaitur anx ηε MD. celebritate Iasilet in
168쪽
garis: quo tempore magnam multitudinem hominum Romam confluxisse ex toto orbe Christiano narrat noster Miechmiensis, qui etiam eidem Iubileo interfuisses ibit. Idem comprobat Hubertus Uellosius, referens tan- re Gl- tum universae gentis asiluxum ad Urbem fuisse, ut ab ea,quae magnitudine orbi par fuit,vix caperctur;qui- - Gava nimo nec tantam populi colluvionem ferre communem Patriam potuisse subdit, nisi S sortia ex Germania reparato exercitu Insubres violenta manu in vasisset, totamque Italiam terruisset. Ciaconius p eiae. d. o. .
riter hunc Iubilei annum celebratum fuime , magno populi ex toto terrarum Orbe ad limina Apostolorum . Romam confluentis concursu r idemque Guicctardinus,LeZana,alijqu immo & ipse Alexander in literis facultatum ab eo tributarum Paenitentiar ijs,asserunt. T . E Ex externis autem Magnatibus eodem Iubilei anno scisti. p. Setheto de Tamesaca, Baronem Palatinum Cracoviae, Romam venisse legimus in Burchardo. Die xv. Februaris visa fuerunt ad Urbis Portas affixa edicta, quibus Communitates Civitatum, aliorumque locorum Apostolicae ditionis Alexander obligaria se velle declaravit, ad reficienda ea omnia damnatam quae peregrinis,alijsque personis per vias earum Territorij inferrentur. Post absoluta feriae iv. Cinerum solemnia, Caer moniarum Magistris, Cantoribus, alijsque Pontificiae Capellae Ministris Pontifex facultatem tribuit, quos. cumque approbatos Confessarios eligendi, per quos a quolibet casu reservato , nullo quidem excepto , ablolvi possent: Basilicas vero ter visitantes Iubilcithesaurum lucrifacerent. Per id tempus Alexander indutus amictu, alba, cingulo, stola, & capuccino tunc moris erat Summo-
rum Pontificum illum adhibere praecedente Cruce
169쪽
vna-cum Cardinalibus ad quatuor Ecclesias selemni pompa equitavit. Ibi cunctis Cardinalium, & Praelatorum familiaribus , qui Sanctitatem Suam comitati fuerant, plenissimaris Iubilei indulgentiam benigne elargitus, eamdem impertivit singulis Ecclesiarum Vrbis Capitulis, si solemni supplicatione praestitutas Basilicas semel visitarent: Sodalitatibus vero S. Laurenti; in Damaso, S. Mariae in Porticu, I S. Augustini, si unica vice cum sacris Beatissimae Virginis Iconibus in earum Ecclesijs asservatis, supplicabundar ad Basilicam Vaticanam procederent. Inter haec, Alexander summum vitae discrimen , subijt,cventu memoriar quidem commendando. Verticosus enim turbo ingentem camini molem praecipitem jecit supra contignationes cubiculi, in quo Pontifex sub umbella sedens, Cardinalem Capuanum, &Gasparem intimum Cubicularium a prandio alloquebatur. Hi ipso codem tempore, quo tecta ruebant, ne trucis venti impetu vitrear fenestrae reserarentur, ad eas validius claudendas, ac vectibus firmandas se contulerant.Thm moles e camino decussa,
vehementi ictu,laquearis trabem diffregit, ipsumque laqueare in praeceps dedit. Cardinalis, & Cubicularius intra concameratae senes rar latera ruinam evaserunt. Altera autem trabis pars parieti, cui umbella , & sella Pontificis haerebant, infixa,ruentis ponde ris ictium firmiter sustinuit, &ne deorsum tenderet impedivit: atque adeo Pontificem tutata est, ne ruina ipsa sepeliretur. Non tamen fieri potuit, quin At Xander pene exanimatus Iarderetur. Curatis exinde uulneribus, ad Ecclesiam S.Mariae de Populo supplicabundus equitavit: ibique de evitato discrimine, &confirmata valetudine gratias ritu solemni Deo egit. Praeterea tum in memoriam accepti benefici;, tum ad
170쪽
divinam opem contra Turcas implorandam, piunia, morem, ut meridie Campanae pulsarentur, quo Christi-fideles ad Salutationem Angelicam recitandam excitarentur,a Callisto III. institutum , instauravit. Recurrente festo omnium Sanctorum,Missarum s
Iemnijs de more in Pontificio Sacello ab Episcopo Cardinali peractis ijs stans in solij gradibus iuxta
Papae thronum interfuit quidam Dux de Sagamine,&Volamine Dalmata annorum nonaginta unius, Romam ad consequendum Iubilcum profectus Pontifex ad Basilicae Vaticanar Porticum delatus est, ibique solemniter benedictionem, cum largitione plenissimae remissionis Iubilei, circumstanti populo imis pertivit : idque per Edicta, ad praecipua Vrbis locata
a rixa praecedentibus diebus euulgari praeceperat.Interim Tyber adeo intumuit,ut Cardinalibus vetitum fuerit Palatium Apostolicum adire, quo consuetis defunctorum Cardinalium suffragijs vacarent. Demum cum Pontifex articulari morbo gravius laboraret, quam ut clausum Portae Aureae Vaticans solemnia obire posse Dominica iv. Adventus Iubileum pro exteris tantum usque ad diem Epiphaniae, edita ea de re Constitutione, prorogavit, idque per Edicta publicari praecepit. In pervigilio vero Epiphaniae, adhuc pedibus minus valens insistere, cum sacris vestibus indueretur Capellam Sixtinam petiturus, ut in ea Vosperarum officium absolveret, apud Lectum Paramentorum sistens, Legatos ad claudendas Portas Aureas designavit: ad Vaticanam videlichi, Cardinales Cusentinum,& Mutinensem,ad Lateranensem Cardinalem Vlixiponensem in locum Cardinalis S.Petriad. Vincula Archipresbyteri absentis, ad Liberiana Carindinalem Vrsinum Archipresbyterum ; ad claudendas vero Portas Sancti Pauli nemo selectus reperitur.