장음표시 사용
2쪽
MONS ΤROLIENSIS, REGII GRAECARUM LITTERARU Mdoctoris oratio,Lutetiae Idib. Ianu,
xiis, pridie quam Homeri Iliadis
librum A. explicare inciperet, habita. - . I H I L erat, auditores, quam Obrem tertiam apud vos ex hoc loco
orationem haberem, etia si, postea quam huic regio publice docc-di muneri pr positus sum, noua res interuenit. Nam siue, Unde haec nata sit commutatio, Vt, qui paulo ante litteras Latinas docebamus nunc scriptores Graecos vobis interpretari incipiam, scire vos oportet: hoc ipsum ex duobus collegis meis hominibus doctrina praestantibus cognouistis, quoru alter in locum meum successit, alter prouincia sua mihi tradita, Francisci Vico mercati, quem honoris causa nomino, locum a Rege iussus est obtinere siue ad linguς Grς-
3쪽
cae, cuius docendae onus mihi item a Rege nuper admodum impositum est, studium cohortandi estis, non dubito, quin vestra sponte satis excitati s
iis, neque mea cohortatione magnopere egeatis:
siue de Homero, eximio & plane diuino naturae partu, quem poetam hodie suscepi vobis explicadum, verba facienda sunt: neque unde exordiar, neque quo pacto orationis de eo semel institutae exitum euesua, facile dispicio. Veruntamen quia hodierno die in conspectum vestrum nouus quodam modo prodeo: hoc est,non is,que antea scriptores Latinos explicantem audire solebatis, sed qui nunc ex uberrimis & liquidissimis Graecorum fontibus bene dicendi,beneque agendi praecepta, omnium denique rerum humanarum cognitionem vobiscu haurire incipio,constitui prius quam
Homerum attingam , praetermissa illa orationis parte, quae de nostrorum munerum, nostrarumq; partium permutatione erat futura,primum pauca de litterarum Grς carum utilitate,deinde non nulla de Homeri praestantia dicere: quod utrunque dum quambreuissime possum,percurro, quaeso, Vt
me, quemadmodum antea consueuistis,attente &silentio audiatis. Principio igitur minime illud quidem Vereor, auditores, ne quis vestru quid diacam utile, subtilius a me postulet declarar praesertim cum apud tales homines verba faciam. Sed tamen ea, opinor, utilia dicenda sunt, quae ad vitae
4쪽
communis cultum:quar ad societate ciuilem conseruandam: quae denique, ad hominum tum singulorum,tum Vniuersorum Vitam tuendam, atque
ornandam pertinet, ita scilicet, ut ab honesto nullo modo separentur. Si quae autem res sunt huius modi,eae profecto hoc nomine videtur esse digni
simae, quas artes appellamus. Harum enim adiumento consecuti sumus, ne veluti in tenebris semper erraremus, sed potius, quae essent in natura rerum dispersa,vaga, atque infinita ita, ut neque intelligentia coprehenai, neque sensu percipi pose sent, ea sub uno quasi aspectit posita cerneremus.
Iam artium aliae in sola cognitione & contemplatione Versantur, earumque finis est ipsius cognitionis fructus,nempe Veritas, quas Aωρη-: Graeci nominant: aliis ad cognitionem antegressam,actionem praeterea assumunt, earumq; finis est qua dam actionis bonitas, ac pr stantia, quam pappellant: hae autem artes a Graecis flabat i dicuntur. Aliae in iliqua re essicienda sunt occupatae: atque harum finis opus est aliquod, ut medicinae corpus fanum,picturae tabula picta,artis aedificandi domus: quae mixἶ nominantur. Omnes igitur artes, quς his tribus generibus subiiciuntur,e ceptis fortasse non nullis, quae in essiciendo consi stunt, si verum quaerimus,a Graecis aut inuentas,
aut perfectas esse reperiemus. Cuius rei si nullam aliam rationem afferrem, quam quod illa: ipse a
5쪽
ε DIONYSII LAMBINItes Uno Verbo omnes, ne in singulis enumerandis tempus conteram, Graecis nominibus appellatur, Latinis carent,Vsque adeo,Vt quoties eas volumus appellare, Graeca nomina cogamur mutuari, atq; usurpare: si hoc, inquam, Uno Vterer argumento, quod illarum omnium artium nomina apud Latinos,apud nos,apud Hispanos,apud Germanos,apud omnes nationes humanitate expolitas Graeca sunt,aequo rerum existimatori hoc satis esse deberet. Veruntamen harum non nullas percurramus, earumq; Origine, progressum, atq; Vtilitate breuiter persequamur.Atq; ab iis,quq in conteplatione politae sunt,ordiamur:quς cum in tria membra ab
Aristotele diuisς sint,physica, mathematica,theologica: de physiicis primum videamus. Iam hoc
nomen videtis esse Gr cum a natura,quam illi φυ-sili nominant, ductum. Est enim physici naturam rerum occultam,inuolutam,atque Obscuram perscrutari, explicare,atq; illustrare:quod Graeci cum primis studiose factitarui.Sequuntur deinceps a tes mathematicae α τὸ μανΘαν quod valet discore: vel quia sine magistio&doctore sciri n5pος sunt: vel quia in primis, & praecipue sunt disce
dae, neque quisquam ullam artem omnino Prius attingere debet, quam mathematicis artib' sit instructus atque imbutus, aut certe mediocriter timetus : quarum alia numerorum rationes, ac natu ras considerat, quae arithmetica nominatur: alia
6쪽
linearum,& magnitudinum dimensiones ac pro portiones, quae geometria: alia locorum atq; interuallorum varietates, distinctiones, conuenientias, quae musica: alia motus,cursus, ortus, Obitus siderum, quae astronomia. Atque hae artes tametsi sola sint cognitione c5tent , siquis eas tamen ad usum vitae quotidianae conferre volet, reperientur utilissimae: arithmetica ad rationes referendas, ad distributiones faciendas, ad descriptiones tributorum,ad rerum permutationes, ad res contrahc-das: geometria ad castroru metationes, ad agrorudiuitiones,ad aedificioru extructiones, ad oppidorum Propugnationes,atque oppugnationes musica aganimos & cum iacent,extollendos,& cu languet, recreados, & cum perturbati sunt,sedandos, ac traquillandos, ad dies festos, ad epulas,ad pompas,ad hymenaeos : astronomia ad agricultura, ad
nauigatione, ad ceteraru reria,& actionum humanarum opportunitate.Fla igitur artes a quibus o tae, aut certe a quibus egregie praeter ceteros cultae,
celebratae,amplificatς simi none a GraecisΘquibus potissimu litteris contineturὶnonne GrςcisὶQuod si ad theologiam non illam a veteribus philosophis inuentam,ac tractatam, Vanam,opinabilem, fabulosam: sed ad hanc nostram,Veram, certam, Christianam,oculos referre volemus, qui homines eam nobis plenissime, disertissime, sincerissime tradiderunt Θ nonne Basilius magnus, Grego-
7쪽
8 DIONYSII LAMBIN IriusNazanzenus,lustinus martyr, Chrysostomus Theophylactus,Theodoretus, ceteri Graeci, quos referre longum essetὶIam vero Vt ad eas artes,quae in actione consistunt, quaeque V κ ni 3 nominantur, Veniamus) tota disputatio de moribus ac vi tutibus, quam ethicam dicimus: ratio ciuitatum regendarum, quam politicam: rei familiaris administratio,quam oeconomicam: ars bene dice di, nostrarum cogitationum interpres ac nuncia, flexanima, hominum regina, quam rhetoricam Graeco nomine Usucapto appellamus, bene disserendi ratio ei altera ex parte respondes, eiq; quam
simillima, S: pene dicam) gemina,quae dialectica
nominatur, quorum hominum sunt vel inuenta, Vel monumentas nonne GCecorum Θ quis hodie vel de rep. bene gerenda, vel de re familiari tueda, vel de moribus conformandis , de cupiditatibus coercendis, de virtutibus expetendis, de vitiis fugiendis, acute, subtiliter, distincte, copiose, graui ter aut scribere, aut dicere, aut omnino cogitare instituit, nisi Graecorum scriptis, taquam oraculis quibusdam aditis & consultis Z Medicina,pictura, statuaria, architectura, ceterae artes, quae ad essectione pertinet,a quibus nationibus aut melius tractata aut latius prolata ac propagatae sunt,quam a Graecis Spirant adhuc, & vivunt in Graxoru & Latinorum seriptis nobilium medicorum, piet rum,fietorum, architectorum ingenia: quorum
8쪽
nomina si vobis comemorare velim, mihi sit verendum, ne cui vestrum & silentio vestro,& tem pore meo videar abutiThilosephia porro, quae omnium artiuinstar est, quae ceteras omneis arteis
complectitur,& cotinet quae nihil aliud est,quam
rerum diuinarum, atque humanaru scientia, dux vitae,naturae indagatrix, Virtutis parens, moru magistra, regnorum moderatrix,societatis ciuilis custos, a quibus si no orta, at certe in lucem prolata, plurimumq; illustrata est, nisi a Graecis Θ quom est alumna, praeter quam Graecorumὶ Ipsum philosophiae nomen, num est Arabicum Z num Persicumὶ num Assyriumὶnum Punicum num Latinum, aut Gallicu,aut Hispaniense,aut Germanicumὸ Primi philosophi,quorum quidem nomina extet, Thales, Anaximader,Bias, Anaximenes, Anaxagoras, Archelaus,Solon, Leucippus, Democritus, Heraclitus, Parmenides,Empedocles,Protagoras,complures alii,cuiates suntὶ Graeci. Plato, Xenophon, Aristoteles, Theophrastus, Plutarchus, quorum libris,tanquam fidis custodibus mandata philosophi ceterorum scriptis,nescio quo fato,extinctis usque ad nostram aetatem salua peruenit, nonne Cr ci suntὶ Et cu hcc ita sint, tamen audientur importuni quidam homines disputantes, ex Graecis litteris plus detrimenti hominum vitς esse impo latum, quam commodi partum non iam dissi mulanter,& obscure, sed palam de aperte, sapien-
9쪽
forti Inai, potentissimi Regis Francisci pri-nii consilium, factumque damnantes ξ quem nos
ctiamnum meminimus, neque Vero ulla unquam post clitas obliuiscetur, membranaS dc chartas VetereS, ac manu scriptas, innumerabili pecunia im sumta, usque ab ultimis Graeciae, ac Thraciae sinibus arcemuisse. Qtii si reuiuiscat, quam aliam in istos Graecarum litterarum, bonarumque artium hosteis poenam excogitaturum putatis, nisi ut in
omnibus rebus agendis caecutiant hoc est, totam artatem omnium litterarum, omnIsque humanitatis experte traducant i Exortum est alterum reprehesorum, ac sycophantarum genus priore illo nihilo mitius, aut lenius,imo fortasse infestius, ca- si talius, ac perniciosius. Aiunt autem hi nihil esse quod se adolescentes Gr carum,& ceterarum litterarum studio macerent. nam vel nihil esse GL cc scriptum,quod in linguam nostram versum nosit vel etiam si omnia Grarcorum scripta non siit
in Gallicum sermonem conuersa, nOS tamen &scriptis nostris contentos esse debere, & illorii litteris sine incommodo nostro carere posse. O malevolos, si alienae inuident industriae: curiosos, si alienis negociis se ultro implicant : ignavos, si laboris fuga riuulos cosectari, quam e fontibus haurire malunt: stolidos, si quae sunt de Graecis c5ue sa fidem autem de ceteris linguis sentiendu) cum iis, unde sunt conuersa,existimant vlla ex parte eL
10쪽
se conferenda. Sed quanti eorum de litteris Graecis faciendum iudicium est,qui harum litterarum, clementa ne aspexerunt quidem ξqui neque huius linguae dulcedine allici, neque earum rerum, quae hac lingua continetur, Vbertate, & copia Commo ueri unquam potuerunt,ut breuem discendi labo rem magni fructus, magnaeque voluptatis causisitsciperent,ac perferrent Θ Quod si fecissent, non dubium et quin ubi vel orationis delicias, illecebras,nectar merum summis duntaxat labris degustassent,vel sententiarum grauitatem, rerumq; maguitudinem,ac maiestatem animo, ac ratione coprehendissent, longe aliter de scriptis Graecorum fuerint sensuri. Nam, pro Deum,atque hominum fidem, apud quos nata,sta,adulta, corroborata eloquentia est ξ apud Graecos. a quibus vel inuenta, vel suis omnibus partibus, ac numeris absoluota philosbphia Z a Graecis. qui primi post homines
natos poeticam vel profesti sunt, vel ad summum fastigium perduxeruntὶ Graeci. a quibus Hebreos excipio leges optimae condi e uia lud aequissima suis ciuibus descripta,ad alias omneis genteis per manarunt' a Gramis. ad quos misi sunt a populo
Rom. regibus exactis deccmuiri, ut leges ciuitati iam liberatae viii eis peterent, Romamque reportarent λ ad Graecos . Qui repetito ab antiquissimis post Hebneos temporibus principio res gestas memoria, dc cognitione dignissimas nobis