Jo. Georgii Pritii, ... Oratio inauguralis de lite archiepiscopo duci Cameracensi, Francisco de Salignac Fenelon, a quibusdam Galliae praesulibus circa nonnulla theologiae mysticae capita Romae intentata, in splendidissima panegyri, d. 16. Decemb. 16

발행: 1699년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

ALMAE ATRIAE,

CELEBERRIMAE PMILVRAEAE

ORATIONEM HANC

INAUGURALEM

SACRAM ESSE

IUBET

AUCTOR.

2쪽

n a me sub muneris mei ingressum,coram lata issima panegyri, dicta en oratio, eam

tibi, Alma Patria, venerabundo sudio insicriptum consecratumque eo. Nec enim conveniebat, ipsa me discedere, ut non tueretur aliquod a me animi grati monumentum,quo quam prolixe tibi debeam,s debiturus sim per omne vita mea tempuε,

luculenter declarem Lipsiensis sum s ipsi , si auxisium tDIud temporis , quod Ima a me transactum fuit, excipiam, veDisi in dulcissimo Musarum seu d omnem humanitatem ingentiaque cultum formatum me esse memini. Dulce hic fuit, cum materno veluti lacte bonarum litterarum amorem imbibere,quem cerre nisicum vita non videor mihi depositurus. Dusce re nune est, regredi in Patium praeteriti temporis, quo ex ore virorum omni laude digni morum omnigenaeque eruditionis copia florentium, SCHERZERI, puta, ALBERTI, FELLERI, quos caelo receptos prostera fama quaquauorsum adsuepraedicat; CARPZOVII item, OLEARII MEN CLENII, MCMENBER GII, TRRIANI, aliorumque, quos omnes propitia rebuino is diuini Numinis clementia mortalium coetidus longissime interesse velit, pulcherrimas doctrinas haurires, contigit Fateor enimuero tanta me alacritute ad scholas ipserum cum aliis quos idem ardor agebat, consuxisse, quantis Ρ- is es in animis eorum, qui accenso sudio incitatoque cursu ad verum demu, quod in bonarum artium tractatione positum esse rectissime exi matur, laudabiliter grassantur qui persuasius eram, quod caesis cognitum es2 posea, rantis me praeceptoribus solidioris sapistia resinguere Acim , duciamque sis, quantum-ri arduum id sit, paucis indulgeatur, ad edica Musarum felicite eniti pose templa. 'Ecquid ergo vel in ecclesia D DI, cuius abundantissima gratia Dum me ministram consituere dignara est; velis schola , in qua studiosam iuuentutem iuuinata,

huma

3쪽

humanaque sapientia imbuere iubeor, prasiturus sum deinceps si sero,poni supremi Numinis exuberantem in me benignitatem, tibi , celeberri a Philuraea refero acceptum. Illud quidem habuissem in optatis, ut sudia meab operam in perpetuum tuo feruiti addicere licuissetulus es enim tam ab omni sumanitate alienus, ut, cui tot meritis tenetur ob rictus, patriae amore inprimis non teneatur e Sed, qua ratione mihi fuisset integrum , diuina voluntati , tam lucidentis argumentis sensa , pro-eerue reluctari Id tamen, quod es in viribus meis cotticatum, sincere tibi pos&ceor, nuἁumfore tempus, quo non memoriam tui

tuorumque qui tot beneficiis me ibi devinxerunt, libenti staeis tirpem mi sedulo agam, ut tuum decus, quantum adsequi possum, asseram, tuear, propagem ut qui omnia non modo quae possum sed c qi non possum, tui caussa percupiam. Deum interea recibus ardentissimis adde go atque inuoco, ut qua adhue e bruisti, ad multorum inuidiam rerum, omnium abundantia, tibertate praesertim colendae religiovis ab omni supersitione emundatae, σquo eminuisti rerum praefantissmarum 'ondore, haec tili omnia inc perpetuas utque Viros, quos possides in omni genere Nirtutis re doctrina perquam excellantes s meritis in rempublicam grauissimis celeberrimos, diuti sim orbi litterato venerari liceat.' Ita semper emittas in omni FactiLtute, in praesidium generis humani solatium, iuuenes omni eruditiones irtute perpolitos re ornatori ita me quoque tuis accenseri ne desinas qui emoriar,' VAVISSIMA MATER,. Celeberrimo tuo Nomini SERVESTAE

ipsi Calendis Ianuariuino. R. cIID taxaeternum deuotus

IO GEORGIUS PRITIVS.

4쪽

SERENISSIME PRINCEPS,

DOMINE CLEMENTISSIME;

Plurimumque Reverendi,

Nobilissimi, Ampissimi, Experientissimi, Clarusimique;

Tuque florent ima Iuventutis sudiose contis..uod unquam tuturum esse sperare vix petvitae meae tempus ausus fui, ut tradendae sublimissimae scientiae, quam Theologiae vocabulo adpellitare nobis solenne est, adhiberetur industria mea, id nunc pra ter omnem exspectationem meam , propemodum etiam vota, quibus res alias maximas complecti solent cupidissimi mortalium animi, singulari Numinis praepotentis suoque ἁ-pientissimo omnia temperantis moderamine, hodiernodio contigit prouidentia. Quam Serenissimis auspiciis oblatam mihi nuper prouinciam ornare dum aggredior, non dissueor, metem meam,multiplici alias solici tu sine curisque sauciam, cogitationibus variis commoueri sitantum non percelli. Equidem ita animum meum induco, ac in ea sum opinione, quum omnes, qui in rudiori aetate ad praeclara quaeque capessenda utiliter formanda , in honestissimarum artium scientiis iuuen

5쪽

iuuentuti impertiendis, suam consumunt aetatem, dissicultates sibi obiici sentiant maxima, tum vero illos, qui posthabuisceterisonam bus, ad renim cliuinaria naenotitian aliis comm ilicandam studia atque cogitationes suas contulerunt,cum magnis laboridus e fit arr, .summam in iis cepti muneris administratione dissicultatem experiri oportere. Quicquid in reliquarum disciplinoum complexu continetur, id omne exquisito rationis humanae, recte sese habentis, luminequo sto quod habet insitum , sese perfundentis, scrutinio patere mani sestum est at vero princeps omnium stientiatum sacrosancta nostra Theologia, non nisi ex Dei, benignis lime cognitionem sui cum lamminibus communicantis, reuelatione hauriri atque constare potest , quam ut recte atque cum sal tari fructu intelligas, ipsius doctoris optimi , sancti Spiritus, quo impulsore locuti sunt,'ssi absconditas de rebus diuinis doctrinas nobis tradiderunt, gratiosa illium inatione opus est;

ad istam vero adsequendam continuum precum exercitium , fideique, robore suo vigentis, seruidit sim nec unquam in te rumpenda collustitio requiritur. Iam si reputemus quoque

nobiscum, in eo primariam theologiae occupationem versari, ut pulcherrimam illam imaginem qua vivide in homine se repraesentare volebat Deus, quamque heu nimis in selici la-ysii perdidimus miseri mortales, in nobis, quantum per hanc vitae humanae fragilitatem licet, restituatur' dici non pol est,quam arduum hoc taediorumque plenistimum sit opus. Hoc enim ut pratiari possit, necesse est, ut homo bellum sibi indicat ipsi, sibique ipsi colitictetur quod est, non actus salter suos in speciem ad honestatis formare regulam; sed e bullientium cupiditatum reprimere vehementiam,delideriisque com ruptae hominis naturae, suauitatibus suis nabis adblandientis, repagulum obiicere, quantumque fieri potest libidinibus omnibusanteritum adierre. Muyd quam magnum sit, quam

6쪽

operosum, quam lubricum, quam aegre sustinendum, illi sciunt vel maxime, qui, quamuis auxilii diuini fiducia nitentes,

enervare concupiscentias suas atque edomare conantur, quique sensibus pristinta, quatenus a Deo auertuntur, crucem defigere constituerunt ' Haec autem, quod pertinet in primis ad functionem rerum diuinarum intelligentia animos hominum imbuentis, inculcare aetati, in deterior a fere proclivi, peruersis deprauatae carnis consiliis obsecundanti, quanti quaeso esse arbitramini, Auditores t Nisi me tallunt omnia, aut prouinciam non poter explere demandatam, aut exuendae mihi enitit muliae, quibus fruitur mortalium vita,dulcedines; atque illae inprimis, quibus homines, a gratia diuina destituti xvacui, inflammatis inhiant studiis, deliciae praeterea nuntius mittendus erit rebus plurimis,quibus pretium mortalium, aliquando non pessimorum,sortunam suam sibi fingere volentium, ingens constituit alacritas. E contrario conuertendus ad Deum erit animus, isque indefessis religiose inuocandus precibus, vi mentem hanc spissis, quibus a natura obsidetur, tenebris caliginosaque nocte liberatam, sancto suo lumine complere lucisque aeternae radiis collustrare ac illuminare dignetur. Praesertim exempli hic boninas postulatur, in quod intuentes qui praeeuntem sequi debent, quod emcacissimum docendi genus habetur, mature ad virtutis omnis exemplar elaborentur ipsi. Quid dicam amplius y quot subeundi iam erunt Iabores, quae deuoranda fastidia, quo peruigilationes suscipiendae, in auctorum huc pertinentium euoluendis cum curas lucubrationibus Quaecum pensiculatius cons dero singultimentisque accuratiori lance trutino, quam minime ego ab iis rebus sim instructus, quas exposcit sane gyaumsimi muneris conditio, si tamen egregia inde utilitas ad rempublicam retun . dare debeat, per me iplum facile perspicio. Non inficior equidem, me, quoad pueritiae memoriam possum recordari viti- mata,

7쪽

mam, Min temporis praeteriti spatium respicere, mentem meam sanctissimae disciplinae amore inflammatam, quantum per fortunae aduersantis iniquitatem licuit, ardenter in eiusdem placita incubisse semper i nec poeniteret operae& exantiatorum cum corporis quoque adflictione laborum, si, qui mea caussa volunt lene mihi cupiunt, non plane adspernari de me benevole errantium velim judicium. Sed quam vix sit in homuncione hoc aliquid, quod par esse possit rebus agendis, ego, qui exploratius me habeo cognitum ierspectum,omni

um optime sentio atque experior Sedi quid faciam ' non est

prosecto abiicienda hasta, quam semel arripui in id contra omnibus viribus enixe contendendum est, ut hominum prudentis stmorum exspectationi, quantum industria adsequi possiam, satisfaciam. obtempero igitur Deo in messem suam me vocanti, sanam rerum coelestium doctrinam studiosa Iuventuti, pulchre in praesidium patriae nunc adolescenti, ex hoc loco imposterum , quanta a me fieri potest alacritate explicaturus. Λntequam vero id fiat, pro laudabili more atque consuetudine inde usque a maioribus obseruata , non nihil verborum solenni oratione ad vos, Auditores splendidi mimi, faciendum esse intelligo. Nec vero longius argumentum arcessendum esse, & cum solicitudine inquirendum, censeo. . Non facit abit hebdomas , qua non aliquid vel Roma, vel Parinis, vel aliis ex locis,de acerrima contentione, quae illustrissimo Archiepiscopo Cameracensi cum aliis quibusdam eminentissimae dignitatis Praesulibus intercedit, in relationibus publicis nobis adieratur. Digna res nobis visa est, quae, quantum per tempOris rationem licebit , hac occasione in notitiam vestram adducatur, ut non pateat tantum totius actionis facies, sed&quid de nobilissima hac, in quam non Romana tantum sed uniuersa quoque Protestantium ecclesia exspectatione erecta est, caussa habendum sic quidque exinde contra potestatera

8쪽

tem Papae, quam sibi arrogat, ferendae de controuersiis circa fidei capita sententiae omnis erroris nesciae, confici iure possit, omnibus euadat manifestissimum. Illud vero, antequam ulterius pro velaatur oratio mea, a vobis, Auditores omnium ordinum honoratissimi, enixissimis precibus contendo, ut ad breue temporis spatium de re insignis momenti dicturo aurium benevole operam commodare, fauoreque vestro&benevolentia subleuare indisertum me oratorem, ne dedigne minii qui daturus sum operam, ut genere dicendi perspicuo a gumenti dignitatem, quod alia re facere mihi negatum est,

commendem.

Vt autem a fonte tot has controuersiae ordiamur, origi nem disceptationi dedit editus a Francisco deSaligna cFenelon, Archiepiscopo MDuce Cameracensi, viro non minus spectatae apud suos doctrinae singularisque dexteritatis, quam pietatis etiam humanitatisque praestantissimae laude conspicuo , libebius mole exiguus quo tamen uniuersam sublimioris indolis theologiam, quam mysticam vulgo nuncupant, veluti in brevi aliqua tabella orbi christiano exhibuit: quem, si vim tituli, Gallica lingua consignati, recte adsequimur, Explicationem praeceptorum hominum sanctorum de vita interiori, inscripsit. Quum enim videret vir acumine mentis pollens, & circa cauendas in rebus spiritualibus deceptiones sedulus, facilem esse in maxime ambiguo istoc argumento in partem tramque lapsum , nimis aliquibus theologiae hoc genus, veluti fidei aduersum vi inanibus speculationibus, re ipsa cassis, singularis sanctitatis speciem superbe usurpans, temere ad spe nantibus , aliquibus ex aduerso in tanti momenti dogmatibus non satis commodis verborum sormulis se explicantibus, vel m errores quoque grauiores reuera incidentibus suarum arbitratus est partium , obuiam ire abusibus errandique occasionem omnem sapienter praescindere Myracos

9쪽

igitur explicaturus accessit ad laborem istum hoc ipso e er-tiones atque expressiones Sanctorum, quos vocant, illustrare se posse, idem cere confisus, ne profanorum amplius hominum derisioni atque ludibrio patentes euilescant contemetim habeantur. Id ipse Archiepiscopus, quum ad Pontificem Romanum hac de re litteras exararet, his verbis significat, quibus, quod ad scribendum de Vita ascetica&contemplativa a- p. s. nimum suum conuerterit, hoc inprimis fuisse ait, quod Sanct rum sententias,a sancta Sede toties comprobatas,ab aliis in flagitio lissimos errores sensim detorqueri, ab aliis scilicet imperitis ludibrio verti, iam dudum animaduertisset. Hinc ergo matus ipsi est libellus isse non adeo magnus, sed rebus tamen, quod patet, praestantissimus. Per articulos vero visum est Aucst ri illustrissimo rem omnem diuturna meditatione apud se pe statam,tectorum conspectu proponere quorum unum quemque in duas veluti partes dispescit, quarum una,quod ad veritatem accedat altera vero, quod veritati repugnet, in orbe inni totius theologiae mysticae repraesentat persuasus, hac ratione ad liquidum veritatem explorari fraudesque atque fallacias ex latibulis suis, quibus lateant absconditae, excuti posse. Prima pars definitiones fere complectitur phrasium, quibus, qui de hoc argumento commentantur,uti consueuerunt,

quod eum in finem a se fieri dicit, ut genuinus illarum sensus

omni ambiguitate euolutus, quibuscunque controuersiis eximatur Articulorum parte altera commonstrandum sibi sumit, quaenam sincillae conclutiones, quae ex falsis initiis primo

politis, ad animas, sub imagine eminentri alicuius in fide pariter&moribus persectionis, periculosissime decipiendas, prono quasi deriventur alueo. Ad duo autem, si de libri totius summa velimus inquirere, capita redeunt omnia, quae ab Ar-ρ chiepiscopo dicuntur, prout in epistola, ad amicum missa, ipse nos docet. Primo enim caritatem animae fidelis erga Deum

10쪽

amorem sciscit esse purum, ita ut Deus propter se ametur an tum , non habito ad beatitudinem amantis ipsitus respectu in ipso reperiendam. Alterum est, quod in vita animarum

mnium perfectissimarum, caritas reliquas omnes anteucria

virtutes, utpote quae animet ipsas, ac incitet, ipsisque suos iniungat actus ad finem quemque suum .dirigendos. Vt primum illud caput exactius teneamus, scire iuvabit, amorem, quo arientes fideles .erga Deum correptae flagrant, non unius generis statui a Praesule nostro. Tres enirn diuersos esse gradus aut status iustorum, quamdiu terram, humani generis domicilium, inhabitant, adseuerat. Primo videlicet esse, quiDeurn quidem ament praecipue 3 sed hunc tamen illorum amorem, quamuis sit assectus primarius dominatum habens , nonnihil ad ni ixti tenere timoris, ne utilitati propriae minus consulatur. Esse deinde alios, qui magis adhuc amore in Deum ferri dici possint, prae rebuSaliis praecipuo cui tamen& pu quantumuis reliquos omnes a flectus emineat, spes felicitatis. propriae linc consequendae adhaereat. Essu denique multo

iis, quos hactenus memorauimus, persectiores, qui amore erga Deum ardeant puris imo, vi pote quo nulla emolumenti proprii ratio ad Deum eximia sita caritate complectendum impellat, sed illa tantum, quae ad amandam pulchritudinem

diuinam in per se moueatur. Primum amorem iustorum qu todem esse, sed qui nonnihil adhuc habeant spiritus seruilis

terum esse iustorum quos adhuc tenet spiritus mercenarius tertium denique esse illorum, qui filii demum Dei memeantur nuncupari. Hoc ipsum esse, quod postremorum temporum auctores aliis quidem, sed idem valentibus, adpellitare soleant nominibus. es enim ipsis vias comminisci: nam surgationis, in qua homines non amore tantummodo Dei, sed '&metu poenarum infernalium concitati debellent vitia ait ram illuuiinationis, in qua studio quidem virtutis ter uenter.

SEARCH

MENU NAVIGATION