Indiae Orientalis pars octaua: Navigationes quinque, : primam, à Iacobo Neccio, ab anno 1600. vsque ad annum 1603. Secundam, à Iohanne Hermanno de Bree, ab anno 1602. vsq[ue], ad annum 1604. Tertiam, à Cornelio Nicolai, annis quatuor. Quartam, à Corn

발행: 1607년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

BREVIS DESCRIPTIO

NAVIGATIONIS QVAM COR NE

LIvs DE VENA IN INDIAM ORIENTALEM

duorum annoruin spacio perfecit. Nuo Christi ico 1. die 17. Iunii, naues lia nouem, fibLro murat partim, partim vero Enchusiam pertinentes, solue runt, Indiam Orientalem petiturae, quibus sese adhuc tres aliae Roterodamum pertinentes coniunxerut,ut iter illud eo melius perficerent. Naues hae cum ΙΣ. Octobris ad portum Ennabo peruenissent,Hollandi armata manu in insulam processeria ni aquam recentem&fructus alios inde per vim ablaturi Hispani hoc videntes magna alacritate principio repugnabant,ita ut etiam .vel 8.ex Hollandis trucidati occumberent,qui tamenaeandem,in sugam conuersis Hispanis,aqua non solum,sed, malis aureis fructibusq; aliis magna copia potiti sunt. Permanserunt autem ibi usq; ad 22. Octob quo die inde soluentes, cursum suum ναs CV debnona siserans a direxerunt, quod cum assecuti essenti terra de goembras sese ipssis aperuit. Vnde is .Decemb. cursu in Austrum directo vento vario ad 18.ysq; Aprilis diem anni 6o .vsi sunt,quoInsula mam,&Insula alia Drame dicta, oculis eorum sese obtulerunt. Hinc progressi portum Bantami 29. Aprilis assecuti sunt. Caeterum cum onmesBantami es sent, duae naues una cum Celoce aliqua ab illis discesserunt, cursu suo Chianam versus directo, ubi nauem qu/ndam Lusitanicam expugnarunt, ut

paulo post dicetur.

Dies. Iunii naues illae duae una cum eloce ex Bantam soluerunt, cursum suum Suhataram versus, atq; inde versus Sumarram ad fretum Balimbo. am dirigentes. Die et I assecuti sunt Insulam mulou Timou, ubi fructus, cibariari aqv m dulcem acceperunt. Die 3 circa vesperam in Pahan venerunt, ubi a Rege amice admodum accepti sunt. Die I. Iulii portum Patani ingressi sunt, cumque de oryza&nauta quodam Chinen se sibi prospexi C. sent,qui eos in Cinton Chinae perduceret, soluentes inde iterum ab Q. Iunii, ad O usq; prGressi sun ita vinibit notatu dignum illis accideret Ve Hostandi Anietes autem eodem die ad ahau, nauem quandam Lusitanicam offen uem quanda derunt, quae mercibus variis onerat L an veris nauigare instituerat. E LUυηicam rat haec nauis serico&holoserico aliisq; preciosissimis Indianis mercibus V ηδης abunde onusta, itaq; Hollandi non parum lanitiae visa ea perceperunt. C5- travero Lusitani moerore arsiciebantur, videntes Hollandos sese ad oppugnandam nauem istam parare&armare. Cum igitur animaduerteret, 4e non satis virium ad resistendum habere, fugam statim arripientes absque omni reluctatione cum scaphis suis ad terram properarunt, naui illa

cum bonis omnibus,&viginti Ethiopibus Hollandorum direptioni relicta,qui AEthiopes quidem ad littus deposuerunt, nauem autem secum ab duxerunt, quam cum a secundo ad 9 usq; Augusti diem bonis omnibus

exonerassent, Io tandem Augusti igne cremarunt. HaCaccepta praeda, conuerto statim itineremniamum reuersi sunt. In

112쪽

16i DESCRIPTION INDIAE ORIENTALIS

Capacitatis, deditionem eis imperabant, Lusitanos esse rati,qui deditione quidem facere nolentes ad repugnandum sese modis Omnibus parabant. Cum igitur Hollandi clopis, bombardis eos petere coepissent, non segnes ipsi par pari referre, pilasque plumbeas,&sagittas veneno tinctas remittere videbantur. Itaq; Hollandi hoc videntes ad tormenta statim conuersi fragorem maximum excitarun erum ne sic quidem obtinere poterant,ut deditionem facerent, quare apertum iam aggressi sunt cum eis certamen, qui iaculorum proiechione, aliorumq, armorum usu frequenti Hollandis tantopere repugnabant, ut de victoria desperantes, omnem suam fiduciam in bombardis & hastis longioribus ponendam censerent. Ingenti igitur vi in nauem illam irruentes,obuium qumq; trucidabant,ut ita γο vel amplius ab illa parte caderent, uno saltem ex Hollandis interfecto, et S.personis vulneratis,quorum .a proprii tormentarii pulueris ortuito incendio misere deformati fuerant. Die is producebantPraffectum, alios nauis illius iam expugnatae ministros ad naves suas, ut statum, conditionem eius cognoscerent, dicebant autem, se Dam versus velificationem facere decreuisse,& ex inavenisse. Sed&qui in naui illa superfuerat,omnes culpa huius tam Cruente: co certationis in Praefectu trans terebat, qui accepta mercede sua, in pugna illa occubuerat. Diues erat haec nauis admodum, abundabatq; serico, ho-lo serico S panno alio gosi pino.Verum cum Hollandi cognouissent, eos suos amicos esse, cum quibus Hollandi commercia sua exercere solerent, dolebant admodum ab utraque parte, quod sibi inuicem tantum damni intulissent, eosque bona cum pace a se dimittebant, bonis omnibus illis in naui relictis.

Postquam igitur in gratiari iterum rediitant hominesque illi in pace iter suum ingressi iterum essent, Hollandi quide, seruato inter multas insulas tramite ad 6. usque Decemb.diem nauigarunt,donec portum Pantam assequerentur, ubi proiectis anchoris, ad 27. Ianuarii diem Anni36Oq permanserunt, quo die postmodum inde soluentes Hollandiam Versus velificationem instituerunt, portumq; Texeliae die so Augusti An 16o . cum nauibus tuis holoserico, sericoq; Maromatibus erectosi imis oneratis ingressi sunt.

'AVIGATIONIS HUIUS FINIS.

113쪽

DESCRIPTIO NAVI

RALIS STEPHANUD AB HAGEN CUM

XII. NAVIBUS IN INDIAM ORIENTALEM SUSCEPIT, addita victoriarum, quas Hollandi de nauibus aliquot Lusitanis re

portarunt, commemoratione,& Ambo inae Tidorisque castellorum expusnatione.

V M a s Hollandi nauigationibus in Orientalem Indiam h)-liis

operam dantes, omnes initio hostiles Lusitanorum conatus e sis his aspernari&negligere constituerant, spe bona freti rore, Vt namgaritimis patientia&lenitate sua commitigati tandem Lusitani,hostilem nonnihil animum deponerent, presertim cum non semel occasionem

habentes admodum optatam sese defendediride hostibus suis ulciscendi, ea tamen uti noluerint, quod quidem tam verum manifestum est, ut etiam Episcopus Maiaccae in literis ad Regem Hispania datis testimonium de eo prehibeat Attamen cum lenitatem hanc suam ita interpretari Lusitanos viderent, quasi timidi essent, tantum virium non haberent,ut repugnare sibi auderet, hinc intolerabiliores audacioresque factos indies magis magisque sibi insidiari cernerent, nece illarium on inino visum est, ut implo aio manstratus sui auxilio, permitti sibi peterenti ut vim vi repellerer, di damnum omne aceruicibus suis, quoad erus fieri posset, propelle rent. Cum igitur nauigationes suas in Orientalem indiam continuare,

- - - ollandi decreuissent, necesse erat, utpote- etiam Lusitanorum infringerent, naues praesidiarias oppugnarent,& mo

dia hostilitatis, subuersis, dissipatis,si quas praeparaturi essent, classibus,

ipsis eriperent. Hoc fine, An notis o 3 classem . nauium sub gubernatione Admiratis visu rati, Stephani ab Hagen expediuerunt, quarum decem priores, qua Amsteli O nubtilis uta lami partim, partim in ren& En instrudiar erant, I 8. Decemb. trum quan Texelia soluentes progressae sunt ad io. Martii sequentis anni diem, quo oscium. superatis multis procellis&tempestatibus, ad ri AE appulerunt, reliquas duas naues, quae in Selandia instructa fuerant,ibi inuenientes, unde postmodum coniuncta omnes progressis sunt, ut coeptum in Orientalem. .Indiam iter eo melius perficerent. Die Is Mart. ad Insulam S. I appellentes,literas in terram miserunt, commeatum&fructus recentes ab incolis petentes qui nihil sese praeter globos tormentariumq3 puluerem, quibus aduentantes Hollandos exci- perent, habere sese responderunt Progressi igitur dies. Aprilis aequino-itialem lineam assecuti sunt, peruenientes 3o. Maii ad eleuationem cibo debMna uera e quod I. Iunii die praetervecti, cursum suum in littore continuerunt,&47. Iunii ad Insulam Mosambique peruenerunt, anchoras

114쪽

itis DESCRIPTION INDIAE ORIENTALI s

ibi extra castellum proiicientes. Habito autem ibi consilio, decreuerunt cum omnibus scaphis ad littus progredi, insulamq; castellum undique probe perlustrare seuersi autem postero die, qui egressi cum scaphis fuerant, scapham quandam de naui Lusitanica, quae sub castello multis doliis onerata haerebat, secum adduxerunt. Populus quidem omnis inde in mare se abiecerat, praeter quendam ex illis, quos sicos vocant, qui globo traiectus perierat,&puerum, quem captiuum abduxerunt. Puer hic referebat, nauem stam ultra sex menses ibi haesisse, incolas in tau Ombis quotidie naues alias exLusitania expectare, cum quibus ea Gam versus, Iificationem faceret. His cognitas, Admiratis consilium conuocauit, decreuitq; impetum in nauem istam accre Sequenti igitur statim die scaphas ah quot tormentis&militibus armatas emisit, qui posthabitis, quae ex castello fiebant, displossionibus ad nauem aduecti absque magno labore eam expugnarunt, sed praeter dentes aliquot lephantinos parum in ea

inuenerunt.

Die 3 o. Iunii adhuc aliam nauem dentibus Elephantiis oryza oneratam expugnarint, quam a loco illo I m ue Vocarunt, di administerium suum adhibuerunt. Dies Augusti expugnarunt quinq; Parisen, in quibus orygam&Malis frumentum inuenerunt, quae ad naves suas traduxerunt. Sequenti die adhuc uno Panga e potiti sunt. Diea Augusti centum quinquaginta viri cum 9 scaphis ad littus insulae Mosamblueaduecti sunt, sed parum ibi profecerunt, excepto quod tugurium aliquod igne deformarunt. In colei scio petat bombarda Seorum non parum metuebant, sunt enim natura timidi videnturque animo ab Hollandis non usq; adeo alieno esse,instituta collatione eorum cum Lusitanis --- - a

nicam, expugnatam prope intulam accenderunt. Die autem 1 s. inde sol Uentes abierunt , tribus tamen nauibus, Delista Encho ad Columbus birelictis, ut aduentantes Oliu pone naue SeXPectarent. Die 2I. Septem .appulerunt ad littus nauem l ibi quandam ex ecca aduentantem ex pugnarunt, sed cum viderent, omnes ineali Ommes Et lagopes esse, qui versus mar proficiscerentur, &nulla Lusiitanorum bona in naui ua haberent, eam statim iterum dimiserunt. Dier6. Septembris ad maduecti, unico non amplius miliaria ca-Pς Vς βη stello sese demiserunt Poterant ibi triremes Lusiitanicas quotidie videre, verum cum nihil proficere sese posse putarent, Constituerunt ad leucas quatuor in Septentrionem excurrere, binauigia aliquot viderunt, ve rum cum remiges haberent admodum celeres, nulla apprehendere po

terant.

Dier Octobr. ad ingressum me ostium nurninis Goae iterum applicantes quatuor nauigia in fugam verterunt. Dies 3 prouecti sunt ad castellum B es, ubi praesidiarias aliquot naves inuenerunt, sed impetum immen in eas facere non audebant, siquidem totum littus armatis oppletum erat, unde nihil aliud coniicere poterant, quam se in Lusitania proditos esse, propterea tantam ibi mula itudinem confluxisse Circa vesperam 2 3. triremes ibi conuenerunt,in quas Hollandi tormenta quaedam emiserunt, in terrorem scit ne ad se appropinquarent. Die. q. adhuc H. naues praesidiariareo venerunt, quod cum Hollandi vidis lant, habito consiliis, nauigare versus Gl imu decreuerunζ. .

ad Goam.

115쪽

ni 26. ad urbem Canam applicarunt, cumque sese sub Castello de Pervenisηt misissent, mittebat statim Admiratis scapham quandam eum vexillo pa μή iqi umcifico,ut cum in Colis eius loci loquerentur. Adventantem hanc scapham 'que Lusitani post scopulum quendam latentes scio petis fombardis suis exceperunt, quibus Hollandi quidem statim responderunt, quiescenti b.interim AEthiopibus ciuitatis illius incolis in Lusitanis etiam ex Castello tormenta in naues displodere non audentibus, siquidem a Rege hoc ipsis interdictum erat. Postmeridiem AEthiopes quidam cum vexillo pacifico aduentantes iteras Admiratia Rege attulerunt, quibus perscriptu erat, Regem multa de Hollandis audiuisie, quod nimirum iurati Lusitanorum hostes essent, putare igitur eam ob causam eos aduenisse, ut Castellum eorum oppugnarent. Conabatur igitur ipsis hoc modis omnibus dissuadere, indicando illud rebus omnib. munitu eme,&Lusitanos quidem ultra centu annos sub tuteli patrocinio antecesibrum suorum vixisse, & propterea sese eos deserere non posse. Suadebat igitur Hollandis, ut, si amicitiam suam expeterent, inde quam primum discederent,& neque insulis Guis, neque nauibus suis damni quid inferrent, idem se quoque facturum promittens. Lectis igitur literis illis,in omnibus sese Regi obtemperaturos responderunt, statim sublatis anchoris Calecutum versus nauigationem di

Die 17. Octob. ad littus Calecuti venerunt tequentique die viceadmira Veniunt lem cum procuratore Holt Zmanno&aliis quibusdam ad littus deposue Calecutum. runt. Interim praesidiariae naues nouem ad littus illud applicarunt, itaque Hollandi cum eas vidissent, scaphas statim aliquot tormentis popa

loque armatas admiserunt, cumq; homines illos repugnare viderentaptu res dimiserun atque ita unam tandem ex nauibus illis expugnarunt, populo omni in mare se praecipitante,quorum 8o erant, AEthiopeSomnes, praeter quindecim Lusitanos, qui in mari suffocati sunt, nouem tantum exceptis, quos Hollandi partim captiuos ad suos naues traduxerunta paratimvero enatantes littus excepit. Reperiebat autem in naui illa Hollandi

s C ad os pulueris, quos ad Castellum siue propugnaculum Milon trans,

ferre volebant. Die 3. Nouemb quatuor viri Regis Calec utens s nomine ad nauesve 'nerunt, dicentes se a Rege mittas esse ut locum Hollandis monstrarent, ubi Regem inuenirent, itaque sublatis statim anchoris eos secuti sunt Po. stero die viderunt in littore nouem praesidiarias naues, itaque ad eas adue- ti tormentis quidem multas trucidarunt, sed nullam tamen comprehendere poterant,quod ventus ipsis fauere nollet Abincolis equidem cognitum est, multos in nauibus istis finita pugna desideratoi tui si e Paulo post duas Iun assiue naues alias viderunt, cumq a Calecutensibus illis quatuor cognouissent Lusitanos eos esse,aggressi statim eas expugnarunt. Nihil autem in ei spraeter C quos si uenu Ces indicas inuenerunt; itaque illis omissis, cum tres naues superstites, Dina, Enchausin,&Columba,una cum naui βυ-

fmbique, 6. Nouemb. die ad classem reuersae essent, progressi simul omnes ad locum ubi Rex in Castris erat applicarunt. Diea. Nouemb. Samaryn siue Imperatorina labar Rex in tali ut in Ris calicii per nacu Admirati loqui voluit, pacem&foedus perpetuum cuHollan raninfatas dis initurus,quod cognouisset eos Lusitanorum iuratos hoste esse hoc e cum Holla

116쪽

Cochinum ver naui rant. Veniunt ad Civitatem

Bantam.

ii DESCRIPT INDIAE ORIENT.

nim rumore primum, iam vero ipso facto didicerat Hollandi igitur Eabito consilio decreuerunt, Admiralem ipsum cum procuratore HoltZmanno pluribus aliis in terram descendere, Regem accedere debere, quod etiam ordine optimo fecerunt, Cumque ad Regem venissent, munera quaedam ei obtulerunt, quae magna cum beneuolentiae significatione ab eis accepit. Caeterum inito cum Hollandis foedere iuramentum sibi inuicem praestiterunt, literisque publicis illud confirmarunt, quas Rex quidem fieri, & in Hollandiam abduci postulauit, ut scirent uniuersam suam regionem debere sibi imposterum patere, ut commercia sua in ea, bi&quando vellent exercere possint. Omnes equidem alabares ex hoc foedere laetitiam maximam conceperunt Admiratis vero postmodum ad naves cum suis reuersus est . His ita peractis, decretum est ut naves duae, Selis nimirum 3e thu'sa, nauigationem Cim am versus instituerent, reliquae vero Cochinum i rent hoc enim Admiratis Regi promiserat, atque ita ab inuicem discesse runt. Circa vesperam diei Classis Cochinum adueniens iuxta portuna transiit,ita ut naues in portu videre possctet. Videbatur ipsis quidem ciuitas satis elegans esse, verum non audebant sine Comite portum ingredi, cum ratio istius loci ipsis ignota esset. Quare conuerso statim itinere: sin versus nauigarunt, ubi 22. die appellantes iuxta ciuitatem Colum subsederui, displossionib. aliquot Castellum petetes, cuius praesidiarii tot vicibus,quot naves erant, ipsiis responderunt. Hinc progressii 3. Decemb. die ad insula in matram applicarunt, Vbim quidem nauis, qua Veliebantur legati Regis in uin,a Classe discessit, ut legato scillos in chin reduceret. Relique: naues 3 i. Decemb. ad ciuitatem Bantam applicarunt, ubi cognou ruiat, nauem quandam Hollandicam, cui SUB H ἡ ω nomen erat,bona omniae naui quadam si is maer dicta, quam ad insitam Malagasar, nempe in sinu Moc inuenerant, accepisse, atque Hollandi amrcpetiisse. Diea Ianuarii Anno a Sos. appulerunt ad ciuitatem Bantam illa tuornaues Anglicae populo parum instructae, quorum Admiratis Midd uis vocabatur. Die II. Ianuarii Classis ex Bantam iterum abiit. Constituerant enim Insulas lucco petere Anteqtiam autem velificatione eo dirigeret, versus Delum Sunda excurrentes,de recenti aqua, lignis sibi prospexe

runt.

Hinc Iacatara versus cursum direxerunt,ut cibaria, fructus recentes sibi

Compararent, quorum tum n Imagna inopia&caritas erat. Die 18.

discessit a Classe illa Mosambique nauis, deducentibus eam Admiratis αViceadmiratis scaphis aliquot Sed&dum ad Bantamum haererent, quidam G versus excurrerunt, procuratorem Compostellum secum ducuntes visum an commodum, lucrum ibi aliquod percipere posDida . Februarii Classis circa vesperam ad sinum L mbri adueniens per noctem illam in parte Septentrionali quieuerunt, sequenti die ad ipsum Lusitanorum Caste Ilum progressuri. Antequam autem eo venirent, mittebat eis in occursum Gubernator Castelli scapham quandam cum literis, quibus Admiralem interrogabat quid negotii ibi haberet cur ad castellum hoc venisset,in quo ipse a Rege Hispaniae Gubernator

117쪽

constitutus esset Admiratis respondebat, se a Principe Mauritio comis ambo'nasum ess , ut castellum, Insulam Lia hynam expugnaret quo responso, q/υηή.

perterre Doti discet serunt, relationem sele sequenti die allaturos promit - t 'tentes. Interea naues progressae castello magis magis lappropinquabant, ita ut horam circiter decimam illud assequerentur, anchorasq; suas sub eo proiicerent. Gubernator igitur roburri audaciam Hollandorum videns, ita perturbatus est,ut oppugnationem expectare non posset, sed statim ad Hollandos mitteret, qui deditionem facerent, decessum paciscerentur. Conuenit igitur inter eos, ut Lusitanis omnibus libera decedendi facultas daretur, qui vero in matrimonio viventes ibi manere vellent, iuramentum fidelitatis Mauritiori ordinibus confoederatis praestarent Decedentes autem arma sua secum sumerent, tormentis tamen&rebus ad

munitionem pertinentibus aliis, quemadmodum etiam insignibus Regiis in castello relictis. His ita transactis , Viceadrniralis cum quinquaginta persenis castellum ascendens, vexillum Mauritii et imposuit, reliquis in nauibus multa tormentorum displosione triumphantibus. Erat castellum hoc tormentis munitionibus aliis probe admodum instructum, repertaq; sunt in eo triginta tormenta mea Lusiitanorum castello decedentium 6oo. erant, quos ollandi duobus nauigiis, qua paulo ante expugnauerant, impositos extra sinum illum dimiserunt. Permanserunt autem in insula in matrimonio viventes 46. Cum familia sua, qui omnes iuramentum fidelitatis&subiectionis Hollandis praestiterui. Victoria haec, licet nullo negotio Hollandi ea potiti sint, notamen cotemnenda, sed grato potius animo agnoscenda depraedicanda est,cum locus sit multorum prouentuti

ν ----Hollandi quidem castellum id commeatu ad annum integrum sufficienti instruxerunt, constitutumque in eo Gubernatorem Fridericum Holizmannum ibi cum praesidiariis aliquot militibus reliquerunt. ρCaeterum decretum paulo post est, ut quinque naues, nempe Vice admiratis, C., L mutarodamum, Geldria, Medenhisca cursum suum ad T rem insulam dirigerent, Admiratis vero Bandam versus progrederetur, Cornu vero nauis byn maneret lecturam suam ibi acciperet. Discedentes igitur ab inuicem, quinque illa naues progressae r. Maii die ad Insulam mulo ciues appulerunt , inuenientes ibi Admiralem quendam Anglum , qui Caryophyllorum partem aliquam Diri accepit sese dicebat, constitueratque in Marian progredi, ut plenariam ibi vecturam adipisceretur. Quaerebant Hollandi, an Lusitani in castellondorensi satis etiam pulueris tormentarii haberent i qui respondebant, quod vascula sedecim haberent, occasionem sibi dari desiderarent cum Hollandis pugnandi: sed, Regem Tidorensem auxilium eis pollici tum esse dicebant. Interceperant autem paulo ante Hollandi non procul a Byma nauem aliquam Lusitanicam,in qua GubernatorADAccaram Instularum erat,

qui Maticca puluerem tormentarium emerat. Is affirmabat sibi quidem

verisimile non videri, se Angli deridoren indixissent: parum, puluerisO ante

118쪽

dorem adae.

dorem expugnainta

DESCRIPTION INDIAE ORIENTAL Is

ante discessum suum ibi fuisse, teque propterea iter hoc ingressum esse, epuluerem emeret, inter castella ea distribueret. Die 1. Maii naues illae quinque ad Tirire applicarunt, set ex oppo sito aut Regiae demiserunt, videntes duas naues non procul a castello ab anchoris haerentes, inter duo propugnacula, quae ad nauium istarum defensionem facere haud parum poterant. Die s. Viceadmiratis deditionem castelli fieri postulauit, Lusitani vero respondebant , se defensioni ad extremum Vsque virum constanter incumbere velle,itaque visum Hollandis est , naues illas prius expugnare , moxque Viceadmiratis cum Getaria naui, cuius Nauarchus Ioannes Mollius erat qui ob fortitudinem, rei militaris prudentiam merito laudandus est, ad eas prouecti sunt Lusitani igitur statim ad tormenta conuersi , tam ex nauibus, quam ex duobus propugnaculis Hollandos petere caeperunt, qui ipsis nihil concedendum rati tanto impetu&furore naues illas oppugnarunt, ut inter tonitrua quasi& fulmina Constituti viderentur coelum quasi globos pilasque pluere putaretur. Inter fulminandum autem Viceadmiratis cum Ioanne Mollio scaphas suas militibus onerarunt, ut ita spretis, negle- istis displosionibus omnib ab omni latere naues oppugnare possent, quas etiam post horam unam atque alteram expugnarunt. Populus ex nauibus omnis in aquam se abiecerat, expositis primum ad tormentarii pulueris vascula ignitis funibus , quibus naues a se desertae,&ab Hollandis occupatae dissiparentur, quod Hollandi quidem quam primum animaduerterunt&praecauerunt, qui in pugna hac tres viros amiserant, septendecim vulneratis. Transferebant autem ad naves suas septem tormenta mea,

tria ferrea maiora, duo vulgaria, unamq, post alteram accensas dimiserunt.

Quamuis autem Lusitani ex castello prospicientes haec vidissent, in sententia tamen sua perseuerarunt, deditionem l facere constanter recularunt itaque Hollandi Regem Peniat sim adhibendum in consilium arbitrati sunt, qui diem unum atq; alterum sibi permitti postulauit, ut exercitum cogere atque auxilium Hollandis praestare posset non enim ignorare sese dicebat, Lusitanos ab Anglis tormentario puluere, commeatuque&rebus necessariis aliis satis instructos esse. Cum igitur Rex ille exercitum suum collegisset, consultum ipsis visum est, pro cauenda nimia sanguinis profusione, Regem idorensem monere, ut quietus Hollandos cum Lusitanis solis pugnare permitteret,quod ipsum etiam se facturum Ter tensis Rex promisit. Postquam igitur hoc apud idorensem obtinuissent, i . Maii die, centum& quinquaginta Hollandi sub imperio Ioannis Molli in terram castellum id visumma oppugnaturi descenderunt, cum praesertim ipsis

etiam Capitaneus ex Selandia De Perre doctus sese coniunxisset. Qua primum autem ex censionem in terram fecissent, ad pagos duos, alterum in parte meridionali, alterum in septentrionali sitos profecti sunt, eosq; interrorem Lusitanorum igne deformarunt. Rex autem 2 nat m, qui cum I . Caniω siue nauigiis, quorum singula centum inuadraginta armatos continebant aduenerat, cum quingentis plus minus militibus in terram progressus est, ut euentum pugnae videret,& Regem idorensem simul in metu contineret,ne auxilium Lusitanis afferret. Reliqui Hollandi cum classe ad partem castelli septentrionalem applicarunt, tormentisqi illud petere indesinenti studio caeperunt.

Caeterum

119쪽

Caeterum Praefectus Mollius cum centum inuinquaginta armatis suis ad castellum progressus, munitiones statim ex doliis vinariis terra oppletis, die nocteque laborando parauit, multaque tormentorum displosione castellum concussit. Cum vero Lusitani praesidiarii non cessarent, sed constanter, audacter Hollandos tormentis suis impeterent,vivero classiarii Hollandorum milites castris assueti non essent, Mollius quidem clam nocturno tempore cum duobus militibus castellum lustrauit, Cumque videret, accessum militibus tormentorum displosione iam patefactum esse constituit sequenti statim die imprersionem tentare. Si mulatque igitur illuxit, populum sium omnem ad castellum traduxit, id que tam occulte, ut praesidiarii in castello id animaduertere non possent. Qui in nauibus erant, strenue quidem displosionibus tormentorum incumbebant, donec signum erecto vexillo Mollius ipsis dedisset, quo viso, a tormentis tandem cessarunt. Praefectus igitur impressionem summo conatu aggressus, cum vexillo tandem & septem militibus in castellum irrupit. Verum Lusitani crebra displosione d pilarum ardentium ex turri quadam proiectione, non solum vexillum eorum accendebant, sed Meplures irrumpere possent, modis omnibus prohibebant, itaque Mollius postquam quadrantem horae pugnasset, recedere tandem iterum &castellum relinquere coactus est. Inter decedendum autem ex scopulo cadens crus alterum fregit quo viso, cum quidam accurrentes eum inde auferre vellent, parere ipsis recusans , modis omnibus ne decederent, sed impressionem repeterent, hortatus est, donec tandem aliquis ha- mero suo impositum eum ad castra seu munitionem , de qua dixi, detulit. In prima hac insultatione ex parte Lusitanorum quidam interfectus est, qui Praefectus fuerat in nauium altera ab Hollandis expugnata, iam ad castellum transierat. Primus hic fuerat, qui in Praefectum Mollium armatus procedens, eum gladio suo transfigere voluit, verum cum Mollius hasta sua ictum auerteret, adfuit statim, qui glande plumbea per caput eius traiecta eum interfecit. Verum enimuero Hollandi non remittendum rati, secunda statim vice ad insultum reuersi facili labore reiecti, Lusitani vero tam cordati, audaces effecti sunt , ut fere usque ad munitionem suam Hollandos persequerentur. Hoc viso, qui in nauibus erant ad tormenta iterum conuersi in castellum fulminare carperunt. Factum est autem , ut, cum ex Geldria naui globus tormentarius in turrim castelli Contorqueretur, ignis in puluerem tormentarium delapsius turrim cum εο vel To Lusitanis magno cum intuentium stupore in aures dissipauerit. Interea qui in terra erant Hollandi tertia vice insultum tentantes magna vi in castellum irruperunt, Lusitanis in stuporem quasi vetiis,&vitae saltem suae parcerent rogantes, quod facile etiam obtinuerunt. Caele 'rum Ternate es, qui hactenus spectatores huius pugnae se praebuerant, eX- pugnato iam castello, accurrentes omnia diripere euertere caeperunt, ita ut turrim etiam saxeam igne delerent, in qua ingens quidem CaryOphyllorum copia fuit, Hollandis frustra repugnantibus. In hac expugnatione ex Hollandis tantum duo interfecti,, septem

vulnerati sunt, Lusitanorum autem septuaginti tres occubuerano,

120쪽

11 DESCRIPT INDIAE ORIENT PARS VIII.

tredecim grauiter vulnerati fuerant. Uxores Giberos ad propugnaculum quoddam in altissimo monte extructum, in quem non nisi angusto tramite ascensus patet, traduxerant Locus iste natura inexpugnabilis erat, nec nisi cibariorum4 aquarum defectu superari poterat Hollandi autem aliquot nauigia ipsis permiserunt,quibus Lusitani omnes quingenti tere numero ad Philippina insulas delati sunt. Per hanc igitur victoriam Lusitani ex omnibus t fures insulis eiecti sunt, ita ut praeter exiguum aliquod castellim in Insula Solor, iuxta nor Insulam sita, nihil ibi amplius habeant. Difficilior autem haec fuit expugnStio, quam prior illa, qua ii Hirium poti a sauia qua vi moraΗga sit,cum incerptim sit, quomodo ignis in puluerem peruenerit, di an puluis tormentarius a globo illo ex naui in castellum disploso, an vero

per incuriam&negligentiam Lusitanorum, ignem Conceperit. Hoc autem certissimum est,quod absq; hac turris dissipatione si fuisset, expugnatio non tam facile fieri potuis et. Caeterum Hollandi cum bona fere omnia ex castello hoc abstulis sent,

illud de consilio Praefectorum totum demoliti sunt, subuerterunt. Vice- admiratis autem aliquos constituit, qui in Insula Ddore imposterum subsi-Ptentes, negotiationibus cum incolis exerce, dis operam darent, Marbitri interutrumque Regem Tidorensem& Ternatensem essent. His ita peractis, Geld ia quidem nauis Ternatem petiit,ubi cum satis magnam Caryophyllorum copiam accepisset, 4. Iulii inde iterum soluens, Bantamum Σi. Augusti die aduecta est, unde postmodum dieris Augusti una cum naui alia Ter Turi dicta velificationem in patriam instituit, quo tandem sub initium Maii, Anno I 6o 6. multis aromatibus oneratae, relatiouem de expugnatis nisce castellis secum afferentes , felici

SEARCH

MENU NAVIGATION