장음표시 사용
121쪽
Discite , quam parvo liceat producere Vitam , Et quantum natura petat. Non erigit aegros Nobilis ignoto diffusus consule Bacchus: Non auro , myrrhaque bibunt i, sed gurgite puro Vita redit. Satis est populis fluviusque Ceresque. Heu miserit qui hella gerunt. Tunc arma relinquens' Victori miles , spoliato pectore tutus , Innocuusque suas , curarum liber , in urbes Spargitur. O quantum donata pace potitOS Excussis unquam ferrum vibrasse lacertis Poenituit , tolerasse sitim, frustraque rogasse Prospera hella Deos i Nempe usis Μarte secundo Tot dubiae restant acies, tot in orbe labores: Ut nunquam fortuna labet successibus anceps, Vincendum toties : terras fundendus in omnes Est cruor , & Caesar per tot sua lata sequendus. Felix , qui potuit, mundi nutante ruina ,
Quo iaceat, jam scire , loco. Non proelia sessos
Ulla vocant , certos non rumpunt classica somnos. Iam coniux, natique rudes, & sordida tecta, Et non deductos recipit sua terra colonos. Hoc quoque securis oneris fortuna remisit,
Sollicitus menti quod abest lavor : ille salutix Est auctor, dux ille fuit. Sic proelia soli
Felices nullo spectant civilia voto. Non eadem helli totum sortuna per orbem
122쪽
Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas , Et tepidum in molles Zephyros excurrit Iader tIllic hellaci confisus gente Curetum, Quos alit Adriaco tellus circumflua ponto , Clauditur extrema residens Antonius ora, Cautus ab incursu belli , si sola recedat, EXPugnat quae tuta, fames. Non pabula tellum Pascendis submittit equis , non proserit ullam Flava Ceres segetem : spoliabat gramine campum Miles, & attonso miseris jam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat hectas. Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem e nova surta per aequor Exquisita fugae. Neque enim de more carinas Extendunt, puppesque IeVant, sed firma gerendis Μolinus insolito contexunt robora ductu. Namque ratem vacuae sustentant undique cupae , Quarum porrectis series constricta catenis ordinibus geminis obliquas excipit alnos. Nec gerit expositum telis in fronte patenti Remigium sed , quod trabibus circumdedit aequor, Hoc serit, & taciti praebet miracula cursus , Quod nec Vela serat, nec apertas verberet undaS. Tunc freta servantur , dum se declivibus undis aestus agat, refluoque mari nudentur arenae. Iamque relabenti crescebant litora ponto;.Misia ratis prono desertur lapsa profundo ,
123쪽
Et geminae comites. Cunctas super ardua turris Eminet, & tremulis tabulata minantia pinnis. Noluit Illyricae custos Octavius undae
Confestim tentare ratem , celeresque carinas Continuit, . cursu crescat dum praeda secundor Et temere ingressos repetendum invitat ad aequor Pace .maris. Sic dum pavidos formidine cervos laudat odoratae metuentes aera pennae .
Aut dum dispositis attollat retia Varis Venator, tenet ora levis elamosa Μolossi ;Spartanos, Cretasque ligat : nec creditur ulli
Silva cani , nisi qui presso vestigia rostro
Colligit , & praeda nescit latrare reperta, Contentus tremulo monstrasse cubilia loro. Nec mora et complentur moles , avideque petitis. Insula deseritur ratibus; quo tempore primas Impulit ad noctem jam lux extrema tenebras. At Pompeianus Baudes innectere ponto Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare Summa steti, medio suspendit vincula ponto, Et laxas fluitare sinit , religatque catenas Rupis ab Illyricae scopulis. Nec prima, nec illa , Quae sequitur , tardata ratis : sed tertia moles Haesit, & ad cautes adducto fune secuta est. Impendent cava saxa mari : ruituraque semper
Stat mirum ) moles: & silvis aequor inumbrat. Huc fractas Aquilone rates, submersaque pontuS
124쪽
Corpora saepe tulit, caecisque abscondit in antris rRestituit raptus tectum mare , quumque cavernae Evomuere fretum , contorti Vorticis undae Tauromenitanam vincunt servore Charybdinia Hic Opiterginis moles onerata colonis
Constitit : hanc omni puppes statione solutae Circueunt : alii rupes , ac litora complent. Vulteius tacitas sensit sub gurgite fraudes et Dux erat ille ratis. frustra qui vincula ferro Rumpere conatus , poscit spe proelia nulla Incertus qua terga daret, qua pectora bello. Hoc tamen in casu, quantum deprensa valebat , Effecit virtus : inter tot millia captae Circumfusa rati , & plenam ViX inde cohortem Pugna fuit, non longa quidem : nam condidit atra
Nox lucem dubiam , pacemque habuere tenebrae. Tunc sic attonitam , Venturaque fata paventem Rexit magnanima Vulteius Voce cohortem ,, LIBERA , non ultra pama quam nocte , HVentus, ,, Consulite extremis angusto in tempore rebus
se Vita brevis nulli superest, qui tempus in illa is Quaerendae sibi mortis hahet et nec gloria lethi, Inferior , iuvenes , admoto occurrere fato is omnibus incerto venturae tempore Vitaeis Par animi laus est, & quos speraveris annosis Perdere , & extremae momentum abrumpere incis, is Arcessas dum fata manu. Non cogitur ullus
125쪽
is Velle mori. Fuga nulla patet: stant undique nostris ,, Intenti cives jugulix. Decernite lethum , is Et metus omnis abest: cupias quodcumque necesse est. H Non tamen in caeca bellorum nube cadendum est, ,, Ut quum permixtis acies sua tela tenebris in Involvunt. Conserta jacent quum corpora campo. ,, In medium mors omnis abit. Perit obruta virtus. ,, Nos in conspicua sociis hostique carinais Constituere Dei. Praebehunt aequora testes , ,, Praebebunt terrae , summis dabit insula saxis.,, Spectabunt geminae diverso e litore partes. ,, Nescio quod nostris magnum & memorabile fatis Exemplum , Fortuna. Paras. Quaecumque Per ae umiis Exhibuit monimenta fides , servataque ferro Μilitiae pietas , transibit nostra iuventus. ,, Namque suis pro te gladiis incumbere , Caesar . ,, Esse parum scimus e sed non majora supersunt se obsessis , tanti quae pignora demus amoris.,, Abscidit nostrae multum sors invida laudi , , Quod non cum senibus capti natisque tenemur. ,, Indomitos sciat esse viros , timeatque furentes , , Et morti faciles animos : & gaudeat hostis ,, Non plures haesisse rates. Tentare parabuntis Foederibus , turpique Volent corrumpere vitavi. - Ο utinam, quo plus habeat mors unica famae,. Promittant veniam . jubeant sperare salutem diis Ne nos , quum calido sodiemus Viscera ferro , .
126쪽
ν, Desperasse putent. Μagna Virtute merendum est , Μ, Caesar, ut , amissis inter tot millia paucis , is Hoc damnum , clademque voces. Dent fata recessum, H Emittantque licet , vitare instantia nolim. ,, Projeci vitam , comites , totusque suturae M Mortis agor stimulis : furor est. Agnoscere soIis , Permissum est , quos iam tangit vicinia satiris Victurosque Dei celant, ut vivere durent , ,, Felix esse mori, . Sic cunctas extulit ardor Nobilium mentes juvenum : quum sidera coeli, Ante ducis Voces , oculis humentibus omnes Aspicerent , flexoque Ursae temone paverent ;t Iidem , quum sortes animos praecepta subissent, Optavere diem. Nec segnis mergere Ponto Tunc erat astra polus : nam sol Ledaea tenebat Sidera, vicino quum lux altissima Cancro est ;Nox tum Thessalicas urgebat parva sagittas. Detegit orta dies stantes in rupibus Istros , Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos. TentaVere prius suspenso vincere bello
Foederibus , fieret captis si dulcior ipsa
Mortis vita morais Stabat devota iuventus. Damnata jam luce ferox, securaque pugnae Promisso sibi fine manu ; nullique tumultuSExcussere viris mentes ad summa paratas δInnumerasque simul pauci terraque mari quae Sustinuere manus : tanta est fiducia moxiis.
127쪽
Utque satis bello visum est shixisse cruoris , Versus ab hoste suror. Primus dux ipse carinae Vulteius jugulo poscens jam fata retecto , B ET QUIS , ait, juvenes , cujus sit deXtra cruorex, Digna meo , certaque fide per vulnera nostran Testetur se velle mori is Nec plura locuto Viscera non unus jamdudum transigit ensis. Collaudat cunctos : sed eum , cui vulnera prima Debebat, grato moriens interficit ictu. Concurrunt alii , totumque in partibus unis Bellorum fecere nefas. Sic semine Cadmi Emicuit Dircaea cohors , ceciditque suorum Vulneribus dirum Thebanis fratribus omen et Phasidos & campis insomni dente creati Terrigenae , missa magicis e cantibus ira , Cognato tantos implerunt sanguine sulcos;
Ipsaque , inexpertis quod primum secerat hectis ,
Expavit Medea nefas. Sic mutua pacti Fata cadunt juvenes e minimumque in morte Virorum Mors virtutis habet: pariter stemuntque , caduntque Vulnere lethali e, nec quemquam dextra fefellit , Quum seriat moriente manu. Nec vulnus adactivDebetur gladiis : percussum est pectore ferrum , Et jugulis pressere manum. Quum sorte cruenta
Fratribus incurrant fratres , natusque parenti, Haud trepidante tamen toto cum pondere dextra
egere enses. Pietas ferientibus una ,
128쪽
Non repetisse , suit. Iam latis viscera Iapsa
Semianimes traXere foris, multumque cruoris Infudere mari. Despectam cernere lucem ,
Victoresque suos vultu spectare superho , Et mortem sentire juvat. Iam strage cruenta Conspicitur cumulata ratis ; hinisque remittunt Corpora victores , ducibus mirantibus , ulli Esse ducem tanti. Nullam majore locuta estore ratem , totum discurrens fama per orbem. Non tamen ignavae post haec exempla virorum Percipient gentes , quam sit non ardua virtus Servitium fugisse manu : sed regna timentur Oh serrum , & saevis libertas uritur armis ;Ignoratque datos , ne quisquam serViat , enses.
Μors, utinam pavido, vitae subducere nolles lSed virtus te sola daret. Non segnior illo Marte fuit, qui tunc Libycis exarsit in areis. Namque rates audax Lilybaeo litore solvit
Curio : nec forti Velis aquilone recepto Inter semirutas magnae Carthaginis arces, Et Clupeam , tenuit stationis litora notae , Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae. Inde petit tumulos, eXesasque undique ruPeS ,. Antaei quae regna vocat non VAna Vetustas. Nominis antiqui cupientem noscere causas ,
Cognita per multos docuit rudis incola Patres.
129쪽
a ,, NONDUΜ post genitos Tellus effoeta gigantas s,, Terribilem Libycis partum concepit in antris., - Nec tam justa fuit terrarum gloria Typhon ,,, Aut Tityos , Briareusque ferox : coeloque pepercit, x is Quod non Phlegraeis Antaeum sustulit arvis. zz is Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires E ,, Terra sui foetus , quod , quum tetigere parentem, M Iam desecta vigent , renovato robore , membra. I Haec illi spelunca domus ; latuisse sis alta s is Rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones. is Ad somnos non terga ferae praebere cubilex M Assuerunt, non silva torum ', viresque resumit; BIn nuda tellure iacens. Periere colonis is Amorum Libyes ; pereunt, quos appulit aequor. , ,, Auxilioque diu virtus non usa cadendi, is Τerrae spernit opes : invictus robore cunctis, , m Quamvis staret, erat. Tandem vulgata cruentiis Fama mali, terras monstris aequorque leVantem , ,, Μagnanimum Alciden Libycas excivit in oras. ,, Ille Cleonaei projecit terga leonis , ,, Antaeus Libyci. Perfudit membra liquore,, Hospes , Olympiacae servato more palaestrae ;,, Dic parum fidens pedibus contingere matrem , i. ,, MXilium membris calidas infundit arenas ,, Conseruere manus , & multo brachia neXu. is Colla diu gravibus frustra tentata lacertis , . s. Immotumque caput fixa cum fronte tenetur.
130쪽
Miranturque habuisse parem. Nec viribus utris Alcides primo voluit certamine totis ;=,EXhausitque virum e quod creber anhelitus illix ,, Prodidit, & gelidus fesso de corpore sudor. is Tunc cervix lassata quati t tunc pectore pectius is Urgeri : tunc obliqua percussa labare,, Crura manu. Iam terga viri cedentia victor ,, Alligat, & medium compressis ilibus arctat: is Inguinaque insertis pedibus distendit, & omnem M Explicuit per membra virum. Rapit arida tellusis Sudorem et calido complentur sanguine venae.
ν, Intumuere tori , totosque induruit artuS , is Herculeosque novo laxavit corpore nodoS.,, Constitit Alcides stupefactus robore tanto: ,, Nec sic Inachiis , quamvis rudis esset, in undisse Desectam timuit , reparatis anguibus , hydram. M Conflixere pares , telluris viribus ille, ,, Ille suis. Nunquam saevae sperare novercae ,, Plus licuit ; videt exhaustos sudoribus artus , ,, Cervicemque Viri siccam, quum ferret Olympum. ,, Utque iterum fessis injecit brachia membris , is Non exspectatis Antaeus viribus hostis , is Sponte cadit, majorque accepto robore surgit. M Quisquis inest terris , in fessos spiritus artus,, Egeritur ; tellusque viro luctante laborat. 3, Ut tandem auxilium tactae prodesse parentisis Alcides sensit, STANDνΜ es tibi, dixit, O tilera