Marci Annaei Lucani Pharsalia, cum supplemento Thomæ Maii

발행: 1767년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

,, Non eradere solo , sernique vetabere terra :,, merebis pressis intra mea pectora membris: M Huc, Antae , cades. Sic fatus , sustulit alteis Nitentem in terras juvenem. Μorientis in artus,, Non potuit nati Tellus permittere Vires.

M Alcides medium tenuit. Iam pectora pigro,, Stricta gelu , terrisque diu non credidit hostem.

M Hinc , aevi veteris custos , famosa vetustas , is Μiratrixque sui signavit nomine terras.

M Sed majora dedit cognomina collibus istis , ,, Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem , a ,, Scipio. Nam sedes Libyca tellure potito,, Haec fuit. En veteris cernis vestigia valli. is Romana hos primum tenuit Victoria campos . Curio laetatus , tanquam sortuna locorum

Bella gerat, servetque ducum sibi fata priorum, Felici non fausta Ioco tentoria ponenS, Indulsit castris , & collibus abstulit omen, Sollicitatque feros non aequis viribus hostes. Omnis Romanis quae cesserat Africa signis, Tunc Vari sub jure fuit ; qui robore quanquam Confisus Latio, regis tamen undique Vires Excivit Libycae gentes , extremaque mundi Signa suum comitata Iubam. Non susior ulli Terra suit domino : qua sunt Iongissima regna , Cardine ab occiduo Vicinus Gadibus Atlas Terminat; a medio confinis Syrtibus Ammon:

132쪽

11 6 PHARSALI A.

At qua lata iacet, vasti plaga servida regni

Distinet Oceanum , Eonaeque exusta calentis Sussiciunt spatio. Populi tot castra sequuntur, Autololes, Numidaeque vagi , semperque paratus

Inculto Gaetulus equo ', tum concolor Indo Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto Μarmaridae volucres . aequaturusque sagittas Μedorum , tremulum quum torsit missile , Mazax;

Et gens , quae nudo residens Μassylia dorso Ora levi flectit frenorum nescia virga; Et solitus vacuis errare mapalibus Aser Venator , ferrique simul fiducia non est, Vestibus iratos laxis operire leones. Nec solum studiis civilibus arma parabat, Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae. Hunc quoque , quo superos humanaque Polluit, anno, Lege Tribunitia solio depellere avorum Curio tentarat , Libyamque auferre tyranno , Dum regnum te , Roma, facit. Μemor ille doloris Hoc hellum sceptri fructum putat esse retenti. Hac igitur regis trepidat iam Curio fama, Et quod Caesareis nunquam devota juventus Illa nimis castris , nec Rheni miles in undis ploratus erat, Corfini captus in arce, Infidusque novis ducibus , dubiusque priori . Fas utrumque putat. Sed postquam languida segni Cernit cuncta metu , nocturnaque munia valli

133쪽

Desolata fuga , trepida sic mente profatur :,, AUDENDO magnus tegitur timor. Arma capessam ,, Ipse prior. Campum miles descendat in aequum , ,, Dum meus est. Variam semper dant otia mentem. ,, Eripe consilium pugna. Quum dira Voluntas ,, Ense subit prenso , galeae teXere pudorem, ,, Quis conferre duces meminit 3 quis pendere causas Qua stetit , inde favet: veluti fatalis arenae M Μuneribus non ira vetus concurrere cogitis Productos ', odere pares ,,. Sic fatus , apertis Instruxit campis acies : quem blanda futuris Deceptura malis helli fortuna recepit Nam pepulit Varum campo, nudataque foeda Terga fuga , donec vetuerunt castra , cecidit.

Tristia sed postquam superati proelia Vari

Sunt audita Iubae ; laetus quod gloria belli Sit rebus servata suis , rapit agmina furtim, Obscuratque suam per iussa silentia famam; Ηος solum metuens incautus ab hoste timeri. Mittitur , exigua qui proelia prima Iacessat, Eliciatque manu , Numidis a rege secundus, Ut sibi commissi simulator Sabbura belli:

Ipse cava regni vires in valle retentat. Aspidas ut Pharias cauda solertior hostis Ludit, & iratas incerta provocat umbra; obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu,

134쪽

118 PHARSALIA.

Lethiseram citra saniem : tunc irrita pestis Exprimitur , faucesque fluunt, pereunte veneno. Fraudibus eventum dederat fortuna : seroxque Non exploratis occulti viribus hostis , Curio noctiirnum castris erumpere cogit, Ignotisque equitem late discurrere campis. Ipse sub Aurorae primos excedere motus

Signa jubet castris , multum , frustraque rogatus Ut Libycas metuat fraudes , infectaque semper Punica bella dolis. Lethi fortuna propinqui Tradiderat fatis juvenem : bellumque trahebat Auctorem civile suum. Super ardua ducit SaXa , super cautes abrupto limite signa. Quum procul e summis conspecti collibus hostes Fraude sua cessere parum , dum colle relicto Effusam patulis aciem committeret amiS. Ille fugam credens , simulatae nescius artis , Ut Victor , medios aciem proiecit in agros. Tunc primum patuere doli, Numidaeque fugaces Undique completis clauserunt montibus agmen. obstupuit dux ipse simul , perituraque turba. Non timidi petiere fugam , non proelia fortes :Quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum Saxa quatit pulsu , rigidos veXantia frenos ora terens , spargitque jubas , & surrigit aures, Incertoque pedum pugnat non stare tumultu. Fessa jacet cervix ti fumant sudoribus armi

135쪽

Oraque projecta squalent arentia lingua: i Pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urget ἔ, Et desecta gravis longe trahit ilia pulsus ;Siccaque sanguineis durescit spuma lupatis. Iamque gradum neque Verberibus , stimulisque coacti, Nec , quamvis crebris iussi calcaribus , addunt: Vulneribus coguntur equi, nec profuit ullii Cornipedis rupisse moras; neque enim impetus illisi Incursusque fuit : tantum profertur ad hostes , i Et spatium jaculis oblato vulnere donat.1 At vagus Afer equos ut primum emisit in agmen ,

Tunc campi tremuere sono; terraque soluta, Quantus Bistonio torquetur turbine pulvis , , Aera nube sua texit, traxitque tenebrRS.i Ut Vero in pedites satum miserabile helfi Incubuit, nullo dubii discrimine Μartis

Ancipites steterunt casus ', sed tempora pugnae Mors tenuit. Neque enim licuit procurrere contra ,

i Et miscere manus. Sic undique septa iuventus, Cominus obliquis, & rectis eminus hastisi Obruitur : non vulneribus ; nec sanguine, solum. Telorum nimbo peritura , & pondere ferri. . Ergo acies tantae parvum spissantur in orbem: Ac , si quis metuens medium correpsit in agmen ,, Vix impune suos inter convertitur enses. Densaturque globus , quantum pede prima relato constrinxit gyros acies. Non arma moVendi

136쪽

Iam locus est pressis : stipataque membra teruntur. Frangitur armatum colliso pectore pectus. Non tam laeta tulit victor spectacula Μaurus , Quam fortuna dabat et fluvios non ille cruoris, Membrorumque videt lapsum , & serientia terram Corpora : compressum turba stetit omne cadaver. Excitet invisas dirae Carthaginis umbras Inferiis fortuna novis r ferat ista cruentus Annibal , & Poeni tam dira piacula manes. Romanam , Superi , Libyca tellure ruinam Pompeio prodesse nefas , votisque Senatus. Africa nos potius vincat sibi. Curio suos Ut vidit campis acies , & Cernere tantas Permisit clades compressus sanguine puIVis , Non tulit amictis animam producere rebus , Aut sperare fugam : ceciditque in strage suorum Impiger ad Iethum , & fortis Virtute coacta. Quid nunc rostra tibi prosunt turbata, forumque,

Unde Tribunitia plebeius signifer arce Arma dabas populis quid prodita iura Senatus,

Et gener , atque socer bello concurrere jussi Ante iaces, quam dira duces Pharsalia confert, Spectandumque tibi bellum civile negatum est. Has Urbi miserae vestro de sanguine poenas Ferre datis : luitis jugulo sic arma , Potentes. Felix Roma quidem , civesque habitura heatos , Si libertatis superis tam cura placeret ,

Quam

137쪽

Quam vindicta placet. Libycas en nobile corpus Pascit aves , nullo contectus Curio busto. At tibi nos quando non proderit ista silere , Α quibus omne aevi senium sua fama repellit, Digna damus , iuvenis , meritae praeconia Vitae. Haud alium tanta civem tulit indole Roma , Aut cui plus leges deberent recta sequenti. Perdita nunc Urbi nocuerunt secuta , postquam Ambitus , & Iuos , & opum metuenda facultas

Transverso mentem dubiam torrente tulerunt. Momentumque fuit mutatus Curio rerum,

Gallorum captus spoliis , & Caesaris auro. Ius licet in jugulos nostros sibi fecerit ense, Sylla potens, Μariusque ferox, & Cinna cruentus, Caesareaeque domus series cui tanta potestas Concessa est ; emere omnes , hic vendidit Urbem.

Diui ipso by Cooste

138쪽

LIBRI QUINTI.

IN Epirum convocantur Senator , de rebus praesentibus deliberaturi. Dux belli eligitur Pompeius. In reges O in poFulos merentes spargitur honor. Pro explorando belli civilis exentu Appius Deiaphicum consulit oraculum. Suis militibus

Caesar seditione agitatis obvius fit audaxo intrepidus ; minas jactat, O supplicio de contumacioribus sumto , cunctos in officium reducit. Exercitum ad naνes cogendas Brundusium mittit , dum ipse sine milite repetit Romam , ubi ei contingunt consulatris honores. Revertitur Brundusium : ibi collecta classe , copi

rum Partem in naves conscendere jubet, etsi procellosum coelum mala Praenuntiat. M E pinu et appellit. Stant in conspectu ambo exercitus. Gesar morae imis patiens , dum tardat Antonius reliquas adducere copias , Per noctem solus , u3

se duce fefinens iter , se credit c ymba exiguae s quor , irato mari diu vexata,

139쪽

randem in Epiri litus revehit incolu

mem. Temerariam virtutem ducis milites Blande accusant. Venit cum classie Antonius. Ubi jam in stat pugna discrimen , Corneliam uxorem Pompeius Lesbum δε- cedere jubet. Animi assectus varii quos' stinc sibi invicem Proserunt.

140쪽

LIBER QUINTUS.

Sic alterna duces bellorum vulnera passos In Mace dum terras, miscens adversa secundis , Servavit fortuna pares. Iam sparserat Haemo Bruma nives , gelidoque cadens Atlantis Olympo: Instabatque dies , qui dat nova nomina fastis, Quique colit primus ducentem tempora Ianum. Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris, Consul uterque vagos helli per munia Patres

Elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes

Romanos cepit proceres , secretaque rerum Hospes in externis audivit curia tectis: Nam quis castra vocet tot strictas iure secures,

Tot fasces docuit populos venerabilis ordo Non Magni partes , sed Μagnum in partihus esse.

Ut primum moestum tenuere silentia coetum,

Lentulus e celsa sublimis sede profatur. ,, INDOLE si dignum Latia , si sanguine prisco Robur inest animis ; non , qua tellure coacti,M Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis,M Cernite : sed vestrae faciem cognoscite turhae: M Cunctaque jussuri primum hoc decernite , Patres, , Quod regnis, populisque liquet, nos esse Senatum M Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae. , Vel plaga qua torrens, claususque vaporibus aXis εἰ Nec Patitur noctes , nec iniquos crescere soles,

SEARCH

MENU NAVIGATION