Les miracles de Saint Benoît

발행: 1858년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

LIBER SEPTIMUS. 265 dictum, quo, ut dictum est, ClauSU SerVabatur prae-

satus miles. Quid plura Ex inconstantia angoris et tristitiae somno arripitur , atque a Benedicto patre illi

Confestim assistitu compedes et catenarum nodi baculo quem tenebat adtritantur, ferrea repagula reSerantur, homo caute abire praecipitur. Taliter vero

evigilans, et omnimodis visioni fidem dans , a strato prosilit atque per medium custodum undique circum-jacentium, sed divino sopore stertentium, elabitur passuatim Post demum pro viribus iter arripit, sicque

Cum suorum vinculorum capturis, Floriacum, die

Natalis Domini, tendit, servile debitum Benedicto patri ultroneus solvit, promissum peragit , et ita gaudens patriam repetit. IX. Dicente apostolo Non possum visa et audita non loquii v igitur dum adhuc puerulus in lare paterno Davidicos rudi tirocinio discerem psalmos , quamdam

memini puellam, Evam nuncupatam, cui ob mei providentiam, et gratam pervigilemque circa quartamcumque rerum sollicitudinem , peculium totius domus pater cum matre credide ant. At vero, una solemnitatum die, cum in semper recensendi Benedicti basilicamiSsarum perceleberrime agerentur Sacra, atque eumosaica theoricae recordationis buccina, o festiva evangelicae adnuntiationis verba, duo pansiora alternarent Signa, omnesque, sicut illis moris erat , cum oblationibus catervatim concurrerent, quo Peracto voto, pransuri alacres redirent nam tunc cautum erat non antea cibum sumere , nobilium quempiam Contigit matrem comitatum sese accingere ad eundum

Cumque me ad simile opus promptulo, jam epider-

322쪽

266 MIRACULA SANCTI BENEDICTI.mine cum clericali irro aptat , ipsa sibi habilius

allobalarium a suprafata paedagoga rePOSCeret, eademque ad herae jussum , querula indagine quaeque

scrutando perluStraret, nec Spiam reperiendi admitteretur spes, ita antiqui Sabaei arte subita mentis pervertitur immutatione, ex nimio hujusmodi insta tunii angores ut ultro quo casu tenebat vitam sibi non formidaret abrumpere. Exinde miserius lacrymabili subacta vesania diabolica machinante calliditates a circumstantibus vincitur , unaque nobiscum

monasterium deducitur crypta includitur, medico spiritali sananda relinquitur mus illic subito obdormiens in eodemque loco a quinta diei usque ad horam nonam quiescens, amisSam Deo propitiante, resumpsit sospitatem, nec in horum aliquo Satanas valuit, cujus fraus Benedicti meritis in nihilum semper liquescit. X. Irremediabilis famis austeritate provinciam nostram, per idem tempus, Dei judicio, gravissime pro fligante, bonae memoriae genitor meus, Stephanus, indigentium serventius coepit pauperiem sedula districtione relevare , adeo ut ducentorum multitudini et eo amplius rogam propriae substantiae suppeditaret quotidie, infirmos visitaret, plurima noSocomia, ad id boni constructa, jam securus de praemio, solerti

sedulitate repleret, mortuorum COrPOra , Cum Xore

propria, Sepulturae honeste mandaret. Porro ipsos hoc in negotio occupatos, contigit fortuitu archam PaupereSCere a tritico, quae ferme decem ejusdem annonae capiebat modios, quo Pauperum turba a signata refocillabantur hora. Quod ille fidelis conjugis comperien relatione Suggerente et perscrutante ab

323쪽

LIBER SEPTIMUS. 26

illo quo ordine continuaretur tanti operis intentio,prsesertim cum instantis inediae miserias permaxima anni adhuc protelarent interstitia, ille fixam uti solito in Deo semper habens spem diu Vade, ait, non in aliquo haesitans, sed in Salvatoris et ejus famuli Benedicti vi tute confidens, summo diluculo istam aperiens, ex iis quae inveneris pauperum Christi compesce esuriem sTunc mulier sapiens ori jubentis cordis credulam ad hibens aurem, postquam ante lucanum Dei amici expetit templum, ipsa ad illud eleemosynarium accelerat asylum, quod ex coelesti abundantia ita stupescit confertum et coagitatum coaggeratum , ut undique far-ris super effluentem admiraretur cumulum meque in eodem eadem defuit largitas quamdiu praedictae cal mitatis institit penuria Taliterque nobis Benedicti gratia IIelisei redeunt signa, sic ducentorum modiorumpia magnalia renovantur, Superna operante clementia. XI Operae pretium prosequendum fideliumque auribus, utique reor, intimandum, quanta Suae PrOCuram tionis sollicitudine hic gloriosissimus consessor circa suorum ferveat diligentiam pignorum . in locum quo, Deo disponente, inhabitat qua placeat invisere frequentia humilis propalatio calami paucis absolvat; primu Sque nobis strenuissimae solertis obvietielgaudias, ab ipsis cunis ejusdem sanctae sedis monachus

et chimiliarchus, sanctorum ossium HSto a Proviso tam vita quam moribus idoneus Ilujus namque temporibus accidit, ut quorundam aedituorum ad sesereSpicientium levitas, vaga garrulitate indepta, post Completorium synaxim inquieta ageret seria mutua scurrilitate, per medium tanti Dei principis aulae Cum-

324쪽

268 MIRACULA SANCTI BENEDICTI que hoc etiam hebeti iteratione per dies frequentarent, adstat in visu quiescenti fratri sanctus Dei abba Abbo, jam pridem martyrii lauro coronatus a Christo;quidque inepti providentia, Somno Sepultus , patrem Benedictum inquietari assenti ac ferulam manu pro serens signoque palloris iram intentans , verbo cum verbere increpat acerrimes ita ut cum magnitudine clamoris et illatorum vibicum indiciis, signa perpenderentur invisibilis correctoris. Caeteri autem poenitentia ducti, alterius sunt deinceps emendati plagis. XII. Sancitum equidem ab antiquis patribus est nostris , Curiosaque praevidetur cautione, quo omni noctium sive dierum tempore , bina luminaria inter ipsa sancta sanctorum luceant absque ulla interpolatione. Quorum unum oleaginae undae suffitur liquore, positum pone Dei genitricis altare, quae pro participibus universalis geniturae, oleo inroratum laetitis mundo protulit intemerato ex ventre. Porro alterum e ministerio apum, Benedicti patris deservit praesentiae, ut qui lux et lucerna mundi ab omnium profitetur auctore, et evidenti non ignoratur assertione, Prae Se habeat quod in illo et de illo fidelium credulitas gaudet autumare. Quod si quidlibet horum forte contigerit occidi, aut sanctorum fragore reliquiarum , aut horrore coelestis provisionis, custodum somnus aufugit, nec quispiam eo loci quiescere permittitur, quoad utriusque luminis parilis societas revocetur. Nil minus angelicae visitationis excubias mirabili inibi experti sumus frequentia utque e pluribus Unum referam , imminente celebritate inventionis Sancti protomartyris Stephani, vigilia videlicet ejus-

325쪽

LIBER SEPTIMUS. 26sdem festivitatis jam conticinio intempeStae noctis, per sudum coelestis laus carminis paulatim templo

Dei coepit illabi jDeinde per mella se prosundens Symphoniacae dulcedinis atque resultans vocum diastemate inenarrabili clara circumquaque Spergine reboando perpenditur audiri. Quae modulatio septa dormitorii penetrans , fratrumque quosdam altioris

reverentis et sanctitatis excitans , ac si ad nocturna tem propellit servitutem ex quibus duo, UDUS OCabulo Teigerius, officio fungens diaconatus, ac liberalium artium disciplinis a puero adprime eruditUS, alter quoque, dictus eis redus, Sancti Florentii quondam abbatiae honore donatus, veluti praeventi noctu natis officii hymnis, quantocius stratis prosiliunt, Mnuamque monasterii citissime adeunt. Quo antequam pervenissent , angelico ubilationis organo exterriti, ad sese reversi secumque mirantes et Dei gratias agenteS, retro Sunt regressi, matutinale debitum pervigiles praestolaturi.

Unus nostrorum fratrum , nomine Gerardus , vir reverendae conversationis et vitae, sacrorum provisionibus caeteris adactus erat custodibus. Cui una noctium in latere hasilicae quiescenti, quidam adstitit haud alius quam Benedictus ille celebris quoque de lecto

Surgere deberet bina apparitione submonuit. Verum etsi ille, hi aversa aure monita pii negligit monitoris, tamen ille suorum custos pervigil , ille sedituorum pedituus mirabilis jamjamque persentiscen imminentes antiqui inveteratoris arte , perculo lecti manum admovet atque super membra jacentis miserando reducit. Quo facto, e vestigio subsequitur per

maxima laquearii ipsius templi ruina, cujus potior

326쪽

st o MIRACULA SANCTI BENEDICTI. pars inclusi fratris stratui ita durissime inliditur, ut facto sonitu, monasterium omne a fundamentis ruisse aestimaretur. A multis Concurritur, ad voces vociferantis promptissime tenditur, sui salvatoris consuetos replicat actus. XIII. Sanctus Dei Abbo, cum tempore domni ac

praecellentissimisyboldi , hujus loci rectoris Anglicarum expetiisset confinia regionum, ut in libro Floriacensium continetur abbatum , exemplo vitae beati viri nonnullos illorum accendere spiritaliter contigit, praesertim cum ille, nunc affluentia doctrinae, nunc exemplar Coelestis doctrinae verbo et moribus commendaret quotidie Quapropter contigit ut multi nobilium, saeculi abdicatis pompis , uxoribus cum liberis spretis, parentibus cum cognotis neglectis, patrimoniisque juxta evangelicum praeceptum relictis, patria rebusque poStpositis, praesentiam expeterent Benedicti patris. Quo etiam sub tempore, quidam vir laudabilis

vitae, Guns rediis nomine, confessoris Christi ductus amore, ab illis regionibus tuas in partes est devolutus, Deo volentes quo probae conversationis vernans floribus, indeficientis stadio laboris, supernae recompensationis bravium ad usque pervenit, quoniam quidem Corpus proprium macerans vigiliis atque abstinentia, spiritui spiritaliter servire cogebat; cui etiam moris erat ut post matutinalem synaxim in basilica commorans, reliquum noctis instantia vigiliarum precumque ac lacrymarum ad usque aurorae protendere terminum. En itaque, crebro hoc peragente accidit ut una noctium uti solito in basilica pernoctans, POStque matutinales 3mnos, in choro psallentium loco sta-

327쪽

LIBER SEPTIMUS.tionis suae orando paululum obdormienS, Cogente videlicet lassitudine atque sedula genuflexionum iter tione, vidit et ecce totius ecclesiae facies innumerabilium coelestis splendoris lampadarum lumine repletur, Upernorum exercituum agmine stipatur, divino jubilationis concentu persunditur. Vir autem Domini post paululum evigilans, invisibiles quidem ministros nullatenus videre valuit, sed summam mirifici splendoris maxima ex parte vidit Itiem Deus hujusce revelationis ex parte donavit, ut non visa colligeret Per enigmata, perspecta autem facie ad faciem perpenderet intelligenda, quanquam terris positus , Jesu Christi Domini nisus praesentia. Qui cujus sanctitati Sfuerit liquido valet pensari Pridie enim quam viam

ingrederetur universae carnis, quo sepeliendus foret Praemonuit, locumque Secus exteriorem cryptae Sanctae

Crucis rontem indixit, indicendoque oravit. Porro id pollinctoribus negligentibus atque alias urnam accelerantibus , ille uni eorum nomine Adraldo, poStea monacho apparuit , trinaque visione increpando ab incoepto perterruit cunde sibi defunctus effecit quod sibi vivens fieri optavit. XIV. Anno millesimo quinquagesimo sexto Incarnationis Domini nostri Jesu Christi, adventus autem corporis piissimi patris Benedicti in hunc Floriacensem

locum sexcentesimo sexagesimo sexto, veru Splendor

indeficientis luminis Deus , omnipotentia divinae majestatis suae operante hunc beatissimum locum, quem ante mundi constitutionem praeelegit ad sibi digne Serviendum ineffabile dispensationis suae ordine mirabiliter irradiare dignatus est corusco jubare fulgorantis

328쪽

2 2 MIRACULA SANCTI BENEDICTI. claritatis, ostendendo servis suis, meritis sancti Benedicti, coelestis doni charismata Clarissimae festivitatis Sacratissimus etiam toto mundo celebris illuxerat dies transitus ejusdem gloriosi sancti, quae duodecimo kalendas aprilis agitur pervigiles excubabant fratres devotissime divinis obsequiis commonitorium reSonantes ad populum, ut merito in conspectu angelorum psallentes eos adstare posset dicere quivis Concurrebant undique devotissimi devotius populi , inter quos ab Aurelianensi urbe non ignobiles quidam aliarumque partium plurimi erant, sacerdotali etiam nonnulli

honore praediti sed quia non omnes mundatos mentis oculos hahebant, viderunt, quibus a Deo datum est videre, totum castri ambitum adeo clarissimo fulgore splendere, ut in circumpositis aquis internatantes Cernerent pisces Surgebat ab imo aulae columna ad instar ignis jubare multo nitens atque immenso lumine Conspicua, Coelum usque protendenS, quae ipsam sanctissimam aulam divino nitore totam igneam

reddiderata fulgor utique ille divinus qui olim in tumulatione hujus praecipui confessoris apparuit Coeli tuS. Quod sanctissimum lumen, quantum capacitas intuentium aestimari potuit, unius et semis horae spatio

permansit Lucescente die, ratres, ut hoc cognoverunt, exhilarati corde et corpore solemnia sancta Peregerunt devote Subsecuta sunt plurima miraculorum insignia in hoc Deo dilecto loco, meritis sancti Benedicti concessa, et praecipue in ejus monasterii Septa, quae poSt inseremus ordine suo. XV. Eo tempore, quae in Cassinensi monte apparuit visio ipsius monasterii abbati Richari , ut veraci

329쪽

LIBER SEPTIMUS. 2 3

adstipulatione a veraci persona Comperi, indico . Coenobii S. Richarii abbas exstitit quidam, Gervinus Domine, ordinis monastici nostris tenaporibus decus insigne, qui haec a beatissimo ore Leonis non , papae piae memoriae, certe addidicit, praesente abbate praefati

monasterii Cassinensis Acciderat tunc temporis in eodem sacro Cassinensi coenobio grandis concertatio fratrum illius loci, inter se disceptantium se Sanctissimum pii pastoris corpus non habere Lindicto ergo triduano communi conventu jejunio , Omne contrito corde et humiliato spiritu, piis flexibus et questuosis singultibus, toto triduo persistentes in orationibus, et psalmodias per vigiles devotissime obsecrantes Deum attentius demonstrari sibi hoc quod haesitabant coli. Cum ecce subito tertia exacti die jejunii, adest in visu praestato abbati Richario clemens pater Benedictus, Stipatus venerando ObSequio venerabilium PerSonarum.

Compellans ergo monachum his verbis ita alloquitur in hunc modum Nosti, inquiens, frater, qui hi quos

cernis es Cumque ille quasi nimio metu attonitus mira retur tantarum fulgorem perSonarum reSpondissetque u Non, n subjunxit communi proxiSO DOSter Ego, inquiens, frater Sum Benedictus, proviSor et tutor hujus loci a Deo datus chic autem dextrorsum stans, digito misericorditer Stendens, praeco et prpevius Christi Dascente et moriente eo exstitit ciste vero laeva mihi adstans, sacerdotali apice pileatus, inter primo theologo Christi, consessor Martinus, Specialis gloria sacerdotum quorum sanctis Suffragii locus iste hactenus custoditur et regitur Decre eras, Si sa ESSet, CorpUS adtrectare meum, Sed nefas St templum sepulchrum violare meum me enim Dei mei omnipotentis ope

330쪽

2 . MIRACULA SANCTI BENEDICTI.rante jussione, cujus praescientia cuncta ordinantur, atque mea volente electione , in partibus Galliarum, loco Floria censi , ossa condigne tumulata requiescunt mea. De caeter noveritis me praesentialiter vobis semper PraeSentem deSSe praesertim cum amborum istorum locorum custodiam tutelae commiserit meae clementissima pietas misericordissimi Dei. Siquidem ut utraque sunt meae custodiae commissa , ita indesinenti provisione nocte dieque curam ago, et pro his ambobus in commissis locis indefessus precator ante Deum semper adsisto ambobus enim una manet gloria, una pro i Sio, una custodia, una defensio.

Viriliter igitur agite vos et illi , et confortetur cor veStrum in lirist, indes esse servando sanctae munia regulae, ut feliciter cum Christo, precibus meis obti- Dentibus, felices semper manere valeatis. Sufficiat ergo vobis me spiritualiter semper adesse Praesentena, Et DE unquam sepulchrum violari velitis meum cavete n Et

ita visio illa coelestis et miranda abscessit. IIaec nobis retulit Centutensis abbas, praescriptus ervinia. Praesentibus illustribus viris , abbate hujus loci Ragnerio, et gubernatore coenobii Sancti Dionysii IIugone, olim vero monasterii Sancti Medardi rectore Bainaldo aliisque plurimis clarissimis viris. Consolatione plenissima laetificent nos laseo clarissima exempla, laetificet nos piissimi patris , pastoris et provisoris reverentia, cujus, quamvis immeriti , quotidiana fruimurinesenti, adimplere studeamus sanctae regulae munia, ut per ejus dulcissima monita perveniamus ad gaudia per pecnobis ab eo repromissa AmED.

XVI. Jesu Christi Domini nostri piissima praeordi-

SEARCH

MENU NAVIGATION