장음표시 사용
341쪽
LIBER OCTAVUS. 28smissam fidem prolatis incautius verbis ausus fuerit temerare re Per Sacramentum, ait, quod Sancto feci Benedicto, nunquam tuum alligi porcum. Idem vero Rainerius, ut ipse iaculi adipisceretur exactionem, ex more loci jurejurando promiserat, ne aliquid injustum in famulos superius dici patris moliretur. Igitur postquam salsum pejerando protulit juramentum ira Commotus, cultrum quem forte tenebat manus Super mensam jecit. Qui a mensa resiliens mucrone SurSUm verSO, oculum periuri pupugit , et eum perpetua Caecitate damnavit. Tandem improbus, poSteaquam intellexitii vino judicio uno se privatum minine, ProfeSSUS est prius mendaciter locutum fuisse , perpendens viduarum iacrymas nequaquam SpernendaS, quae amaxilla ad terram descendunt, et Dominu omnipo
VIII. Amplectenda et omni excolenda est favore pia miseratio Omnipotentis, qui, quod diligit, corripit,
flagellat autem omnem filium quem recipit , Denique permittit diversarum spiritus infirmitatum dominari interdum corporibus nostris, ut saltem proprio admoniti incommodo , recordemur ementis ejus longanimitatis. Qui si tota mentis intentione ejus benignitatem pro eadem incommoditate imploraverimus , nisi augmento nostrae obesSe praeviderit animae, facilem singultibus nostris dabit aditum ad ses gaudet quippe de totius creationis suae salute. Quod si etiam juxta quod scriptum est, ad ejus sanctorum aliquem Convertantur, vocem sui fidelis exaudiet, nostras preces sibi allegantis. Quam nostram assertionem approbant mirifiea opera, per patrem Benedictum Saepius nobis
342쪽
286 MIRACULA SANCTI BENEDICTI.
ostensa Quidam etenim vir ex famulis ejusdem patris, Archembaldus nomines, frater,ildruardi, villici de Brato , quae est haud contemnenda ipsius ducis monasticae cohortis poSSeSSios igne CODSumebatur sacro. Ilio delatus a villa ad illius sacratissima membra Continuis gemitibus Conditoris omnium opem per me itum sui domini sibi implorans opitulari, velocius quam Sperabat, exoptatae restitutus est sospitati Sopito namque incendio quod jam anteriorem pedis ejus ConSumpSerat partem, remeavit ovans ad propria salvatori Deo devota precum undens libamina, et Suum patronum , cujus meritis Salutem promeruerat , magnis extollens laudibus. IX. Alter quoque eadem detentus incommoditate, juvenis quidam de Transtigeranis partibus , a matre in asino Floriacum devehitur qui vigilantioris fidei ex hoc probatur exstitisse, quoniam mox ut cognovit se comburi sacro igne, nihil pigritatus petiit matrem ut Floria cum deportaretur habere se fidem, per meritum patris Benedicti ab omnipotente Domino valere salvari. Nec eum fefellit laudabilis suae fidei devotio. Denique ante aram gloriosae Dei genitricis allatus,
absque dilatione per gratiam ejusdem semper Virginis meritumque pii patris, integrae juxta suam fidem restitutus est sospitati Laetabundus itaque cum jucunda rediit matre, quae eum moerens et cum gravi perSecuta
X. Festum Purgationis semper Virginis Maris Dei genitricis, quae purissima et castiSSima Super omnem
343쪽
LIBER OCTAVUS. 28 humanam puritatem et Castimoniam semper exstitit,
celebrabatur, eratque dies Dominicus. Quaedam ergo mulier, escelina vocabulo , incola vici Floriacensis, operam impendebat lanificio. IIaec advesperacente jam die reputans tam celebritatem ipsam quam diem Dominicum praeteriisse, et aliquas ipsius diei lucrari cupiens morulas, accepit Colum, lanamque Super Sua
subtiliter extendens genua cum rorifluo putamine, eamdem colum tenuiter ipsa lana coepit involvere. Cavebat tamen ne suae cernerent quid ageret vicinae.
Sed Redemptor mundi, cujus oculis nuda et aperta
sunt omnia, et matris injuriarn, et suam diem Severe vindicavit Dominicam. Nempe cum diem tantum gemina religione sacrum, irreligiosa mulier temeraret, manibus retrorsum actis omninoque debilitatis, experta est in seipsa qua sunt digni poena sacrorum violatores dierum. Cum torsione quoque manuum aliud grande patiebatur tormentum sentiebat quippe intolerabilem a digitorum intercapedine suorum exire a dorem. Cumque immensis cruciaretur suppliciis, vicinarum thortatu mulierum monasterium ingressa post diem alterum coram altare Dei genitricis astitit, ipsam pietatis matrem continuis flebiliter obsecrans singultibus, ut sui misereretur, frequenter utique et Patrem invocans Benedictum, ut pro Se intercederet.
Transitis ergo aliquot diurnis horis, manibus ad pristinum reductis statum et sopito incendio, gratias agit omnium conditori Deo gloriosaeque semper Virgini
Mariae, nullatenus oblita monachorum legislatoris Benedicti.
XI. Memoratus abbas IIugo quemdam virum de
344쪽
288 MIRACULA ADCTI BENEDICTI.familia patris Benedicti, nomine Letardum, Tescelino Concesserat,et verensi , ut tam ipSe quam ab eo progeniti perpetuo ipsi famularentur obsequio servili Quis actus dominus illius, obtinuit eum non paucis diebus. Interpellatus autem idem vir nobilis post long im tempus a quodam Suortam militum, Ingranno nomine, ut supradictum servum et jure beneficii donaret, annuit. Ingrannus quoque obiens, filio suo Isembardo ipsum possidendum reliquit. Genuit autem praefatus Letardus filium, nomine Rotbertum , quem Isembardus Utputa proprium vernaculum, in sua aluit et educavit domo Rotbertus vero factus grandiusculus, a suis comperiens genitoribus se de familia patris exortum Benedicti, sed ab abbate supradicto ut vile distractum mancipium, indoluit, nec diutius dolorem sui animi occulere valuit. Facta igitur fuga ab Isem-hardi praesentia se subtraxit. Quem longum latere non valons, ab eodem domum reductus, poenas luit quas solet fugitivis Insuper sacramento ab eo eSt astrictus, ne servitutis jugum de reliquo ferre detrectaret. Qui,
quoniam adolescentiae tempora necdum excesserat,
ad praesens siluit, donec aetate procedente vires colligeret, quibus suo injusto domino resistere valeret. Postquam ergo genas illius flos vestierat juventutis, elapsis adolescentiae lustris, abbatem expetiit Guillelmum', qui tunc temporis praeerat Floriacensibus apud quem angorem Sui cordi cum anxiis deponens
Suspiriis, conqueritur de injustitia sibi suisque illata.
Guillelmus itaque cum esset vir StrenuuS, et Suam
345쪽
LIBER OCTAVUS. 28srempublicam semper augmentare toto anhelaret desiderio, respondit se illius aerumnarum misereri velle,
justasque querelas ipsius viris prudentibus palam facere, et Si quo pacto valeret, praesidium illi sese fore.
Comperto igitur Sembardus Bolbertum, quem Suum opinabatur Servum esse perpetuum, ad priorum dominorum Confugisse asylum mandat abbati nominato
ut sibi proprium restituat mancipium , alioquin
deinceps se ejus futurum inimicum. Qui missis ad eum qui sua referrent verba, mandavit eum quidem quem injuste repetebat, vernaculum patris Benedicti fore, se vero illicite diutius ipsum possedisse. Quapropter si de caeter illum habere vellet servum, in ju venire esse necesse. Quibus Isembardus auditis, apud se deliberans quoniam abbati injuste resistere nec fas, nec posse habebat, determinatum mandavit diem, in quo lippo controversia inter eos finiretur. Die autem statuto plurimis nobilium et sagacium viris ab alterutra parte aggregatis, diu multumque Sermone altercatum est; sed minime ipsa calumnia eodem die finem accepit. Tandem vero multis prius exactis conventiculis adjudicatum est idem negotium, monomachia terminari debere. Dato igitur die singularem ineundi pugnam, in condictum conveniunt locum videlicet qui repetebatur, et Alricus quidam nomine, quem senibardus suo obtulerat loco fortis robore, miles officio Erat autem idem statura procerus Rot-bertus vero pusillus. Qui, quamvis secum confligentis corpulentiam metueret, habebat tamen, uti poste retulit, iduciam in patre Benedicto suo jure domino,
et sibi infesto viro hunc inculcabat sermonem Non ego tecum decerto, sed dominus meus cujus me Ser- s
346쪽
2so MIRACULA SANCTI BENEDICTI.
um profiteor, Benedictus ' Ergo qui illum impetebat Alricus, ut moris est, primo ictus intorsit in eum. Quos ille gratia Dei protectu ConStanter sustinetis, permansit illaesus, et alternum verbe suo hosti tentans incutere, virtute patris, cujus nomen retinebat mente, manum pSius ductante, buculari ' clypei quo suus tegebatur adversarius, fortiter perculit. Quae claviculis quibus affixa tenebatur avulsis , longius resilivit, moxque manus adversarii nuda apparuit. Quippe foramen in clypeo fuerat, quod bucula protegebat, deintus semipedali affixa ligno, quo manu retento, gravem ille Rotberti adversarius facilius verteret cly-Peum. Rotherius cernens manum secum dimicantis nudam ictu repetito toto conamine eam percussit. At
ille doloris impatiens clypeum remisit et quoniam
manu debilitata qua tegumen regebat, qua arte Se tC-geret non habebat, assiduo Botberti verbere fatigatus, victum se proclamat Dehinc exarmatus a victore, cum Sembardo, pro quo ignomini OSum Certamen inierat, confusus rediit ad propria, de reliquo haud dubius, patrem Benedictum nequaquam suis defore in adversis rebus I ac victoria facta est Floriacensi bus non modica exsultatio, hostibus vero maxima confusio. Porro demonstravit pater sanctus in hoc facto neminem suos posse aliquo pacto distrahere vernaculos. Videant sibi, qui famulos, CenSus, praedia, sanctis locis attributa ob laudes omnipotenti Domino persolvendas nefarie distribuunt laicis, seu cujuscunque generi Pei SoniS.
l. ac est umbo clypei, ubi manus inserenda, vulgo boucle; , unde gallice nomen clypei boticlier is A te es Bollanesistes.
347쪽
XII. Miserum genus hominum pagos incolentium vix unquam levi jugo Christi ferream cervicem submittere appetit suama sed qualiter ferox taurus indomitae fronti primum praesentiscens imponi jugum, Stimulis actus recalcitrat, sulcos agens obliquos, sic illud
genus hominum semper sacrae renitens religioni, vix aliquando viam rectitudinis incedere consentit. Unde quidam rusticus, dum Sacerdote ex more PraeCOnante, audisset celebrem solemnitatem Translationis patris
Benedicti annuntiari, quae quotannis apud plurimas
celebriter recolitur in mense Julio nationes, parVipendens ejusdem praeceptum stacerdotis , qui juSSerat omnes Suo parrochiales esse feriatos itatuit eo die agri- Culturae operam dare. IIabitabat autem idem in agello
quodam patris Benedicti, Vinoilo dicto Diluculo igitur surgens, vicinis cunctis ab opere manuiam Vacantibus, ipse solus junctis bobus in agrum quem exercere cupiebat tendis, eum quem ipse in hieme prosciderat gliscens rescindere campum, ut tam aestatis calore quam hiemis rigore decoctus, et sementi tempore, dentata crate glebis attritis, in pulierem redactus, Semine suscepto, abundantiorem diebus messis suo cultori exhiberet frugem Dum ergo cupitum perageret opus, ecce adstitit ei quidam in schemate monachili, qui utrasque illius manus tenens bifurco quo aratrum tegitur tam fortiter adstringit ligno, ut sanguinem per Omne ejus ungues eliceret, et rusticus idem aliquo prorsu pacto eas divellere ab eodem nequiret igito.Quo facto, qui apparuerat monachus nequaquam ulterius sibi est visus Ille pariter dolore nimio anxius et rubore confusus, haesitabat quid ageret. ConcUrrentibus vero quibusque et tanto stupentibus prodigio
348쪽
2s MIRACULA SANCTI BENEDICTI .
Cognoti erant eniim per bubulcum, qui effrenato animo eis intimaverat, detegit quid viderit manifeste videntibus quid sibi acciderit. Conjectantes itaque qui accurrerant ex Circumstantiis, ex monachi videlicet oromate et diei festi ipsius violatione, monachorum ducem hanc ultionem de praesumptore tanti facinoris PatraSSE hortantur quatenus votum eidem patri clatri se solemnitates illius, quoad vixerit tempore, Dianquam temeraturum monasterium ejus petiturum, poenitentiamque tanti commissi acturum. Vovente haec illo, et omnibus quos tantae rei stupor inexpertias attraxerat Dominum omnipotentem pro eo exorantibus patremque Benedictum lacrymabili voce crebrius inclamantibus, ut misero misereretur, relaxatae Sunt
manus illius, et coepit adstare solutus, qui ante paululum invisibilibus loris tenebatur adstrictus Indicibili
ergo exilitaratus gaudio, votum quod fecerat efficaciter implere studuit diam Floriacum tendens, Praesentavit se abbati mainero ' fratribusque in die octava ejusdem festi, dum celebraretur missa, refereti quam magninica in se ostendisset Dominus omnipotens magnalia
per sui fidelis Benedicti merita. At illi, magna tripudiantes laetitia, tota cordis instantia Salvatori laudes Proclamant, magnum patrem magnis extollentes praeconiis, eique in quo tantum ostensum fuerat miraculum, salubribus correcto verberibus, licentiam tribu entes regredi ad propriari cognoverat enim nequaquam sui sacerdotis spernenda sibi monita, quoniam de talibus dicit Salvator Qui vos Spernit , me sperni et qui vos audit, me audit.
349쪽
LIBER OCTAVUS. 2sdXIII. In territorio Trecassino quoddam habetur praedium juris ejusdem patris, super Sequanam fluvium, ob oratorium in illius honore inibi constructum Sanctus Benedictus super Sequanam nunCUPatum. Porro habitabat in eo mulier, Maria nomine, quae diutino detenta languore spina dorsi Contracta, effecta fuerat curva, ita ut nullo pacto uos erSUS coelum erigere valeret vultus. aec indigena ipsius praedii de familia ejusdem patris originem trahebat. Multis itaque in eadem curvitate permansis liastris, despera erat jam de sua Salute, nequaquam auden Sopinari se ulterius posse subrigi. Quadam ergo die Dominica, dum in eodem oratorio adstans cum Cabieris missae celebrationem audiret, legereturque Vangelium nodis spinae qui diu de suo desciverant loco in antiquum remeantibus statum dorso in breviorem modum retractos Venti eque qui per multum tempus contractior fuerat in longius spatium extensos coepit Subito stare erecta, quae per longa jam tempora ambulaverat prona Stupentes omnes qui aderant, quique eam ab infantia noverant, et ipsius infiirmitatis con 'scii fuerant, tam insperatum remedium, palmas ad coelum tendunt, Summum opificem per Sanctum Benedictum laudantes , qui suum auxilium ejus impendere dignatur veneratoribus Mulier denique illa multa laude meritum ejusdem attollens patris, in ea quam receperat sanitate perseveravit usque ad suae terminum vitae.
XIV. Cum sint reliqua quae scribimus misericordiae opera, per Patrem Benedictum ab omnipotente Domino misericorditer impensa, unum tamen, quod PrO-
350쪽
2s. MIRACULA SANCTI BENEDICTI.prie dici valeat misericordiae opus, referre dignum dux inius, tam pro sui dignitate, quam Pro Congrue sumenda imitatione simili ure, si aliquando fuerit Decesse , et ut clari u liqueat pia miseratio patris Benedicti, quam propensius impendit eis qui levi Christi
jugo sua subdere festinant colla, illius provocati magisterio. Quidam ergo nostrae congregationi mona-oluus IIumbaldus dicebatur, qui petate juvenis, dum in suis actibus strenuus videretur, quarumdam POS- sessionum, Floriacensi loco subditarum, adeptus est tutelam, Almeri Curtis videlicet ac earum quae ei subjacent. Quibus cum fere annis tribus perdurasset praepositus, disposuit aliquando more solito Floria cum
revisere geStien DOSS Utrum omnia apud suos concives agerentur ProSpere. Coeptum itaque iter agens, contigit ipsum in via graviter infirmari sed nullatenus molestia cedens , licet quotidie languor ingravesceret, tandem moribundus, nimio taedio fatigata Floriaco sui compos desiderii intulit membra. Ubi dum
morbo confractis viribus in lecto decumberet, visitatus a fratribus, admonetur quatenus Sui memor in extremis, abbati seu cui liberet seniorum propria confiteretur peccata Qui Corvinam aemulatu vocem, coepit promittere in crastinum se quod monebatur acturum.
Miror nimirum quae oblivio illius insederat menti, cum id maxime studium omni fore debeat Christiano, praesertim monacho , si peccaverit, quod humanum est, ut statim Currat ad medelam confitendo scilicet proprium alicui religioso commissum. Quod si etiam noxiis criminibus Omnipotentis munere immunis habetur, humilitatis tamen est custodia reum sese credere, et confiteri omni hora juxta legis suae san-