Les miracles de Saint Benoît

발행: 1858년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

cita j tunc vero praecipue, cum pulsatur, vel modica moleStia, quatenus semper de se securior exsistat. Is ergo, de quo dicere coeperamus, aegrotus, a Suis etiam intimis iterum atque iterum de eodem pulsatus amicis, cras semper disserendo sicut et caeteris promittebat.

Neque aliquo ab ipso potuit extorqueri pacto consessionis remedia sibi velle adhibere. IIoc tandiu respondit, donec amissa voce protinus loqui destitit. Comperientes deinde fratres ipsum obmutuisse consternati

animo, ignorabant quo se verterent, metuentes fratris

illius conscientiam alicujus maximi facinoris macula pollutam, quod nec in extremis ausus fuerit manifestare. Mota ergo in capitulo quaestione, quid agi deberet super hac re, formidantibus omnibus de fratris illius salute, unus eorum, Domine Gala eriUS , vir timoratus, qui etiam abbatis officio functus fuerat, sed sibi subjectorum mores nequaquam emendare valens, renuntians nomini quod incassum tenebat, Floriacum amore patris Benedicti expetierat, taliter intulit Miror vos, fratres, viros SapienteS, SUPer hoc negotio sic pendulos, cum habeatis in praesenti tantum patronum legi vestrae Sancitorem, praerogativa miraculorum praeclarum. Si placet itaque vobis meum consilium, ingressi monasterium, coram ipso terrae ProSternamur, placemus per ipsum iram summi Iudicis, cantata litania cum septem psalmis Audita fratres sapientis viri exhortatione acclamant quod Suggesserat debere fieri. Ergo prostrati pavimento ante tumulum patris, psallebant litanias cum septem psal

Gallici christiania, t. VIII.

352쪽

es MIRACULA SANCTI BENEDICTI.mis. Quibus expletis, conjungunt fratri aegrotanti fratrem quemdam sanae mentis virum, Domine Milonem qui, dum eum nomine Proprio vocasset, ille quasi de somno mortis exigilans oculos aperuit, et sibi protinus resumpto Sermone respondit; deinde admonitus, sua consessu est peccata Ilis peractis, viaticum suae salutis corpus utique et Sanguinem Domini, accipiens, vita decessit. Fratres vero exhilarati, oppido gratiarum actiones retulerunt omnipotenti Domino, qui tam magnifice subvenire dignatus est per eos fratri perituro, Patris Benedicti merito. V. Albericus, unus ex primoribus castri Castellionis' quod est situm super Lupam fluviolum vesaniae stimulis agitatus, creberrimis depraedationibus praedia saepius dicendi patris devastabat, maxime illa quae Curti Matriniacensi adjacent. Qua de re, mandaverunt sibi tam abbas Ra inerius, quam fratres sub eo degentes, ut Commissa Corrigeret, et de caeter adversus patrem Benedictum talia committere caveret. Qui pro nihilo ducens mandata, pessimis adjecit priora Dolentes vero fratres patrem saepius nominandum Contemptu haberi, et famulos suos extenuari, inito consilio, concorditer praedonem illuni cum sibi in hoc

scelere participantibus Dathematis mucrone Di Cessaret et neglecta emendaret, multarunt. Idem autem in malis perseverans , eorum excommia Nicationem

quasi aliquod frivolum despexitu induratus animo,

neglecta neglexit emendare, et a sua Perversitate noluit cessare. Proinde Omnipotens, qui clamores humi

353쪽

lium nequaquam spernit, et qui gemitus viduarum et pupillorum ex alto prospicit, dignatus est consolari

sub hac anxietate servos suos. Contigit enim ut supra-

satus praedo ductaret exercitum comitis Theobaldi super habitatores castri, quod a saecularibus viris turpi Censetur vocabulo a a nobis vero quibus prohibitum est turpiter loqui, Malum Talentum vocatur. Qui, dum dux in primo agmine iter faceret propter curtem jam dictam Matriniacensem, exterriti qui eam inhabitabant, videntes hominem sibi infestum cum tanta adfore militum multitudine, exierunt ei obvii cum armis, in locis videlicet opportunis ejusdem vici, ne patentibus sibi aditibus, valeret eis aliquid inferre discriminis. Unde indignatus ille nequam comminatus est Cum multo juramento, perfecto negotio quo tendebat,

Se Omne eos captos ducturum, insuper et Nicuri eumdem incensurum. Cui viri illi respondentes, dixerunt u Te quidem palam est multum posse et velle nobis nocendi habere. Potens autem est Deus, meritis domini nostri cujus servi sumus Benedicti ab interminatis a te potenter liberare nos calamitatibus , Ille cum voce minaci equo calcaribus concitato Niso tendebat perrexit miser. Qui, cum patrem Benedictum debuisset supplici voce ut ei in auxilium esset, in tali discrimine ne periclitaretur, exposcere, ConteStatu ESt servos illius in praedam se minaturum , hona eorum direpturum, et habitacula igni crematurum Dum ergo PerveniSSet ad castrum superius relatum adorsus illud cum prima quam regebat cohortes reliquus enim exe

laude , departementi Loiret.

354쪽

2s MIRACULA SANCTI BENEDICTI.citus cum comite longe post Sequebatur), coepit sagittis et diversis missilibus eos qui intus erant infestare. Armati vero egressi portas Castri ejusdem indigenae, in eo quod accidit probati sunt strenue restitisse. Tendens enim quidam adversae partis arcum jecit sagittam in Albericum qui ea ictus Super unum Vorum genuum, mox de equo cui insidebat ita proclivus corruens, ut galea telluri illideretur, exspiravit, et quas

incassum adversus patrem nostrum effuderat minas

perire permisit nihil nempe post vulnus acceptum loqui valuit Ilujusmodi retributionem Superbo Deus, ultionum Dominus, reddidit.

XVI. Seguinus quoque hujus Alberici, de quo supra

retulimus, tam carne quam malitia germanus, nullatenus terrifica morte sui fratris territus est. Denique sceleratior fratre evasit, majora adversu patrem noStrum praesumens, multimoda crudelitate in famulos

ejus graSSatus. Qui post necem fratris, pro absolutione ejusdem Floriacum pervenit, et ea impetrata, SPOPOnderat se de caeter fidelem futurum, et de propriis multa largiturum. Sed omnia mentitus, pro fideli infidelis , pro largitore raptor effectus est Ilio ergo devium fratris iter ingressus , coepit et ipse rapinas exercere de patris Benedicti possessionibus , ipsius famulos quo poterat capiens, et eorum bona diripiens , tanquam ultionem fratris de patris Benedicti expeteret famulis. Qui et ipse saepius admonitus a Sua Cessare debere malitia, nullo modo acquievit. Ad extremum, dum quadam die praedas de terra quae Curti Matrici censi adjacet agens suillum gregem minasset, directi

sunt ad eum qui sua repeterent, et emendationem

355쪽

LIBER OCTAVUS. 2sssuaderenti qui abeuntes invenerunt eum in sua domo. Erat autem ipsa domus lignea turris, quippe vir potens erat, ex nobilioribus indigenis ejusdem castri cujus fuerat et Albericus Turris ergo illa in superioribus suis solarium ' habebat, ubi idem Seguinus cum sua manebat familia, colloquebatur, convivabatur et noctibus quiescebat. Porro in ejus inferioribus habebatur

cellarium, diversi generis retinens apothecas, ad recipienda et conservanda humani victus necessaria id Deas. Solarii vero pavimentum, ut moris St, Compactum erat dolatilibus trabeculis, quae parum quidem habebant spissitudinis , sed aliquantum latitudinis, plurimum autem longitudinis Denique in hoc solario qui missi fuerant praedictum virum reperiunt qui

eum convenientes , quae injuncta fuerant mitiori sermone ei coeperunt recensere. At ille his quae mandabantur minime intendit; sed efferatus animo, ore respondit furibundo, inquiens cum terribilibus juramentis velle se injecisse monasterio Sancti Benedicti tantarum virium ignem, qui turres ejus combureret, et quasque ei contiguas aedes depasceretur. Ilaec loquebatur stans in summo unius trabeculae, quibus, ut diximus, solarii pavimentum consistit. Quae vix venenat evomuerat ore , Cum traheculae, cui pedibus insistebat, caput ruit, sublata in altum altera ejus extremitate cille vero deorsum capite corruens, tali lapsus est casu ut caput ejus interitatis arcas, quae in cellario quod si esse solario diximus erant, infigeretur in-

356쪽

oo MIRACULA SANCTI BENEDICTI.star cunei ligno impacti, reliquo Corpore Super unam earum arcarum rejecto Facto clamore, famuli domus in cellarium ruunt reperiunt autem dominum suum confractis cervicibus animam exhalasse. Quem repo tantes ad superiora, pro ejus morte subita amarissimas fundebant lacrymas Ilo exitu obstructum est os loquentis iniqua, renovata est in hoc perfido antiqua ejusdem patris potentia, dum , corruente Florentio, tota domus fabrica mansit illaesa, praeter solarium, cui idem Florentius insistebat . Sic et isto mente, tota turris fabrica permansit integra, sola trahecula, cui superstabat, ruinam PaSSa. XVII. Est quoddam praediolum in LeomariSi pagos quod vocatur Alsonia', patri Benedicto a Leotberto, viro probo, olim attributum ubi tantam miraculorum frequentiam idem pater per gratiam sibi a Deo largi

tam ostendit, ut omnes ipsius nationis homines eumdem locum maxima devotionis veneratione excolant. Denique Cruce aliquantum excelsas per gyrum coemeterii POSVerunt, qua nemo Suum ei Sequera inimicum,

quamvis exitiali ejus odio detentus, transgredi audeat, si ad ecclesiam in eodem loco constructam confugium fecerit. Fugitivi denique, homicidae et quicunque, aliqua alia reatus sui anxietate cogente, ad eumdem confugerint locum, immunes exsistunt, quandiu infra Coemeterii terminos sese continuerint diem aliquid furari, seu aliquam fraudem de qualibet re alicui facere in eodem audet atrio Contigit ergo die quadam,

357쪽

LIBER OCTAVUS 3os

venatores delardi cujusdam, nobilis viri, advocati videlicet illius praedii, venatu redeuntes, fessos ibidem

cum suis resedisse canibus. Cumque non haberent unde suis pastum canibus exhiberent , querimoniam suam ad Isaac quemdam prudentem referunt virum, quem fratres Floriacenses ipsi praefecerant POSSessioni.

dui, dum se ignorare quid agere valerent respondisSet, inquiunt illi, de annona patris Benedicti, quae in eo-

de in reservabatur loco , unum Sextarium SeirdeSumP-turos, ut inde Cibus praepararetur canibus. At ille infert nequaquam impune id eo poSSe perficere, suum vero nullatenus super hac temeritate habere COIasensum timere ne poena, huic praesumptioni mox adfutura, in se, si accideret, relaberetur. Illi quae dicebantur pro nihilo ducentes, ut animo CODCeperant , annonae quantum sibi videbatur auferunt, attritu morum larum in sarinam redigunt, suis exinde pastum belluis conficiunt. Quos talibus saturos alimentis immittente nocte, una includunt domuncula Diticulo autem de suis cubilibus exsurgunt, solitam venationi operam dare cupientes , adeunteSque ubiculum in quo suos recluserant canes, anuam ei Patefaciunt et introspicientes, vident eos vita defecisse, alios pavimento toto ProStrato corpore, quoSdam resupiDato ore mortuos jacere, alios parieti domus anterioribus vestigiis inhaerere, reductis capitibus in terga. Quod Cementes, clamore sublato, femora sua palmis alii quatiunt, alii complexis manibus sonitum grandem Cum voce querula emittunt timebant enim poenas a domino suo pro amissione canum juste sibi irrogandas Diu ergo stupidae admirationi vocibus questuosis immorati, tandem recedunt, domino suo infortunium quod sibi ac-

358쪽

3ost MIRACULA SANCTI BENEDICTI.ciderat, et quam severus ultor pater Benedictus in eos exstiterat relaturi.

VIII. Alio quoque tempore, dum milites propter

eumdem viculum horarientandi iter carperent, diverterunt illuc iumque alii cibos et quaeque CornmESSuris appararent idonea, unus eorum suo inquit armigero , Cur hominum inertissime , tanta te oppressit

ignavia ut aliqua non subministres tuis equis pabula, quandiu procurantur epulaturis necessaria D At ille senescire dicit a quo quidquam feni vel palearum deposcere possit u Vade, inquit, in pratum S. Benedicti, quod huic adjacet villae, et collecto herbae fasce, quem solus valeas collo equi imponere, defer et tuis appone animalibus , Ille praeceptis domini sui parenS, mutuata falce a quodam in pratum evolat, herbam totis

viribus resecat, ut quantociu repedare valeat, ne Sociorum defraudetur epulis. Interea dum ille illicito instaret operi, vidit eum quidam de agensibus, et accurrens ocius, nuntiavit praedicto Isaac, villae prs positori erat enim pratum illud contiguum domui ejus. Intuitus autem Isaac armigerum falce gramen prati praecidentem, a longe excelsiori in clamat voce Quisnam es, o homo nefarie, qui contra fas temerator ingressus es sancti pratum Benedicti egredere, pestifer, velocius, ne divina ultio celerius te disperdat , Ille

aiatem voce Contemnens monentis, in haec ludicra

prorupit verba Sanctus , ait Benedictus hac vice hoc modicum mihi indulgebit facinus , Et facto herbae lasciculo , suum repetiit hospitium, suis animalibus exhibens pabulum Deinde estinus properans ad domum, ubi sui convivabantur comites

359쪽

et ipse convivatus est cum eis. Consumptis itaque

dapibus finitoque entaculo, proprium unia quisque ConScendens equum, tendere festinant quo dis-POSuerant. Contemptor autem Benedicti patris postremus omnium de villa egreditur credo aliquantulum

herbae super fuisse, quam ut Suu CONSUmeret equuSexspectabat , et ipse demum ut suis conjungeretur sociis, qui longiuscule jam aberant, equo calcaribus admisso eos insequi conatura Sed antequam de villa exiret, equus praeceps in terram cadens, collisa CerVice, mortuus ruit Eques, qui ei insidebat, et ipse labitur bonfractoque seniore, ab humo, nisi aliorum ulnis sublevatus, urgere nequivit Concurrente turba ad tam subitam divini examinis indictam, et ipse Isaac adfuit, increpans miserum his verbisti v Nonne tibi dixeram, miserabilis B. Benedictum suas injurias nequaquam diu dimittere inultas sed quia mihi credere renuisti, ecce contritis membris aces inutilis. XIX. Quidam pro admissis a se criminibus me tuens diem extremi examinis, ut summi Iudicis sibi metum placaret, sua ferro ligari fecerat brachia ret

suam plurima peragran terrarum Spatia, sanctorum expetiit loca multorum, gemitibus exorans crebris, quae ipsius redarguebant conscientiam, deleri scelera. Porro hoc per aliquot vigilanter continuans recurSusannuos, licet fideliter adstipulari debeat, quorum memoria beatorum adierat, eos Omnipotentem pro ab- Solutione facinorum ipsius exorasse, tamen nulliUS

360쪽

ad. MIRACULA SANCTI BENEDICTI.manifestam opem persensisse videbatur. IIaec etenim

illius exstabat fides, ut postquam a Pio judice ejus remitteretur peccatum, mox Subsequeretur solutio brachiorum. Duo ergo Circum suaque discurrit, patris Benedicti suffragium sibi utile fore confidens Flori eum attigit rei majorem ingrediens ecclesiam, in qua

ejusdem patri sacratissima requiescunt ossa, devota precum libamina, ante Singula perlustrando aras Deo offerebat. Perveniens autem ad aram Dei genitricis, quae pone se habebat altare saepius nominandi patris, protensis in coelum manibus, omnipotentem Domin uni precabatur attentius sua sibi relaxari debita, Dei genitricem cum eodem patre frequentius invocaris. Et dum intentus eidem esset orationi, subito rupto clavo quo ferreum Constringebatur vinculum, serrum in pavimentum dato crepitu resilivit. At ille solutum secernens, et in eadem solutione visibili peccaminum invisibilia vincula relaxata intelligens, exhilaratu Oppido indicibili tripudiavit gaudio, proclamans omnipotenti Domino laudes, ac Dei genitrici patrique Benedicto innumeras reddens gratiarum actiones.

XX. Exigente mole peccaminum, accidit aliquando ferventissimam per aliquot menses continuari siccitatem, sidere solis suo fervore omnia acrius solito perti rente. Unde contigit Floriacenses graviter affligi, durissima per aliquantum temporis in homines desaeviente pestilentia Cerneres domos vacuas, pereunte subito patres a milias cum prole et tota clientela promptuaria vino redundantia arcas tritico Nideres reserta. et non erat qui attingere auderet, arescentibus ho minibus prae timore qui Supervenerat univerSi S. Quippe eum Cum

SEARCH

MENU NAVIGATION