Les miracles de Saint Benoît

발행: 1858년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LIBER PRIMUS.

I. io nempe dilectus Domini Benedictus, teste eximio prpesule Gregori Nursia exortus, quae, ut jam praefatus Sum conjuncta Valeris detruriaeque unam effficit provinciam, non solum eam suo illustravit exortu, verum omnem Italiam cujus felicitas alto repetita principio hac de causa brevi edissertata est , inclitam suo munere praestitit. Denique quantae dignitatis parentibus progenitus fuerit testantur ruinae palatii eorum, cum edicula prope moenia ursinpei bis sita Tantae quippe magnitudinis perplexique

operis, e fundamentis, Constitisse con incitur, Ut

iupelibet palatia potentissimorum superaverit regum, nec modicis queat reparari impensis Agebat eo tempore Curam augi Stalis majestatis sustinus senior, qui,

octo annis imperiali honore functias, SUCCeSSOTEm 2Coepit Justinianum, ex Sorore nepotem, strenuissimum

virum atque in rebus bellicis experientissimum, civilibus denique causis convenientissimum Pontis scatum vero Romans ecclesiae Ilormisda per novem vigilantissime regebat annos. At Italia jam dudum Gothorum tyrannide oppressa, dominationi eorum gravissime succubuit Romanum enim imperium a sua soliditate, hoc est errea duritie in testaceam fragilitatem dejectum, non solum ultimam reipublicae cladem, verum

subjectis regnorum populis validissimum intulit detrimentum. et et Scinoi DFq. S. Henredicti, Secul II, 3 o orat supprimo es Deus premier chapitres de la relation des Miraclesi'Adrevald Ilse donnent potirisaison qu'il ne soni que a rophtition de difforent paSSage de la vi de salutaenoit et des acies de salut Mauri rhchdeminent dith par Eux. I. De Pitct S. Bene icti dis lag., auctore Gregorio Magno Cap. i.

72쪽

s MIRACULA SANCTI BENEDICTI.ltaque Theodoricus post Odoacrem , Gothorum principatum cum regio nomine SuscipienS, Sessionem propriam Ravennae statuit homo eStilens, Arrianae Sectae, qui, cum nulli bonorum mala irrogando parceret, omnibus malis favorabiliter asSentaretur. Denique inter facinora sanctissimum Joannem Papam Romanum, carcerali inedia maceratum , necavis duosque senatorii ordinis viros et ex consules, immachum videlicet atque Boetium, in Carcere gladio transve beravit. Porro regni Francorum principatum Chlo-doveus , ex Merouingorum regali prosapia originem ducens, mirabiliter rexit. Namque Christi gratia disponente, abolitis idolorum cultibus, credens Domino Jesu Christo, primus ex gente Francorum gratiam sacri baptismatis, praedicante beatissimo Remigio Reu morum episcopo, indeptus est. Quem secuti quique Francorum proceres baptiSmate sacro, credentes in Christum, tingi meruer Int. II. is igitur diversis orbis in partibus varie imperitantibus, pueriles beatissimus Benedictus attingens

annos, more veteri nobilium Romanorum , soliolis

liberalium deputatur artium , ne praeclarum pueri torpesceret ingenium. Enim vero primordia litterarum acri conspiciens animo , spiritu tactus divino quo cuncta in reliquum actitare studuit, remum

concupiscenS, vitiorum Charybdim quae quibusdam scholaribus inhaerere solet, fugae praesidio evitavit. Postremo quid eremum petens, quid in ipsa solitudine dum moraretur, egerit, qualiter vixerit, quomodo adversum antiqui hostis instigamenta, scuto fidei armatus, depugnaverit, legenti beati Gre-

73쪽

LIBER PRIMUS. sgorii secundum Dialogorum librum perspicuum ha

bet Iris

III. Interea Justiniano per annos triginta et novem imperium gubernante, defuncto ormiSda papa, Johannes, mirae sanctitatis vir, qui a Theodorico, ut praelibavi, interemptus est, in episcopatu Subrogatur. Cui ex ordine, per praefata annorum curricula, Certis Spatii temporum, successionem sortiuntur regiminis Sanctae atque apostolicae sedis Felix, Bonifactus, Johanne Cognomento martyr , Agapitus , Silverius , igilius, Pelagius, itemque Johannes. Igitur iis sanctae sedi Romanae praesidentibus Italiam omnem Gothorum reges, Athalaricus ac Theodotus, depraedationibus insectantur Galliarum autem regnum, Chlodoveo, ut credimus, ad super transeunte, filii ejus sorte sibi distribuunt. Quorum major natu Chiotarius, per annoS quinquaginta ferme et unum, reliquis decedentibus, fortissime rexit. Quo tempore beatissimus Benedictus, eremiticam degens vitam in loco cui Sublacus vocabulum est , clarissimis vitae meritis floruit, honorumque actuum odorem longe lateque respersit. Qua de re actum est, ut fama tanti viri, amatores quique sacrae religionis ad eum confluerent, seque institutis illius devotissime subderent, adeo ut confluentis ad se

multitudinis uvamine, duodecim inibi monasteria haud longe a se disparata construeret, Singulisque in locis duodenos monachos delegaret qui praelatis sibi patribus , obediendo, sanctae regulae praeceptis mitia

74쪽

2 MIRACULA SANCTI BENEDICTI .

subderent colla. Quibus in locis, plurima divinae,ajestati signa, per eumdem venerabilem Patrem, placuit ostendere.

IV. Dum igitur antiquus humani generis hostis Cerneret, sub tali tantoque patre, gregem ovium Christi multipliciter augmentari, a reputaret quia quod coelesti accrescit patris: Suis esset inferis detrimentum invidiae facibus quemdam accendere studuit presbyterum , cujus machinamentis, aut vitam hanc temporalem prpefatus pater amitteret, aut damna persentisceret animarum sibi creditarum. Sed cum vi veneni eum necare nequivisset, quod in pane mixtum, charitatis veluti gratia, illi transmiserat, quo libentius eo vesceretur, aliud attemptare ausus est nefandi generis argumentum , quod saluti animarum sibi commissarum immanissime officere posset. Quod quia Creberrima lectione cunctis fere innotuit, omittendum a nobis est, ut ad minus nota celerius veniatur Cernens proinde beatus vir acriter presbyterum insanire , nec a PI OPO- sit velle cessare quoad pessimi incoepti votum expleret, satius judicavit loco secedere, revocans ad memoriam illud apostoli Non vosmet ipsos defendenteS, charissimi, sed date locum irae , Praeficiens itaque monasterii patres, fratresque deligens qui ibidem Deo

militarent, recessit ab eodem loco, pauci Secum monachis abductis, atque castrum quod Cassinum

nominatur expetit, quinquaginta serme millibus a Sublacu distans. Nec fortuitu cuilibet credibile debet PSse, quod sanctus vir, demutans habitationem, illico celsa Cassini petiit jugh, in cujus recessi sinuato Castrum, olim conditum a veteribus incolis , arum

75쪽

LIBER PRIMUS. svocabatur rimo magis certissimum est quia , oraculo divino admonitus , ad illud deproperavit ut Paulus, ejusdem coenobii monachus, testatur in historia gentis Suae, in qua memoriam quoque hujus egregii patris interserens, talia quaedam ex hoc itinere refert, ita propriis inquiens verbis u Denique cum divina admonitione, a Sublacu inu hunc ubi requiescit locum per quinquaginta feret millia adventaret, tres eum corvi, quibus solari solitusu erat , sunt Circumvolantes secuti. Cui ad omne bit ritum, usque dum huc veniret, duo angeli, in figura ustinenum apparentes, ostenderunt ei quam viam arripere deberet. In loco autem isto quidam eiu servus tune habitaculum habebat, ad quem divi- nitus ita dictum est Iis tu parce locis, alter amicusu adest Ilio autem beatissimus Benedictus in Cassinire arcem PerVeniens, in magna se semper abstinentia

coarctavit ; sed praecipue quadragesimae tempore u inclusus et remotus a mundi strepitu mansit IIaecu autem omnia ex Marci poetae carmine Sumpsi, quiu ad eumdem patrem huc veniens aliquot versus inu ejus laude composuit, quos in his libellis , cavensu nimiam longitudinem , minime descripsi Certumu tamen est hunc egregium patrem vocatum coelitus ob hoc ad hunc fertilem locum, cui opima vallisu subjacet, advenisse, ut hic multorum monachorum,u sicut et nunc, Deo praesule factum est, Congregatiou fieret'. sise verba venerabilis Pauli nostrae aSSEI

l. Viariiant e quo alere solitus erat. 2. Pauli Diaconitist Long. lib. I, C. XXVI.

76쪽

22 MIRACULA SANCTI BENEDICTI.tioni adeo adstipulari videntur quod nullus huic valeat res ragari. V. Justiniano, post peracti imperii triginta et novem annorum Curriculas hominem exeuntes Justinus junior laboriosum jam tunc Romani imperii excipit fastigium. Benedictus Papa Romanam eo tempore regebat ecclesiam. Praeterea, Totita, Gothorum rege, depraedationibus urgente Italiam Narses patritius alversus eum in Italiam dirigitur Veritus tamen ne tantae multitudini bellum illaturus, ei nequicquam occurreret, quamquam bellis vividam gestaret dexteram, satisque sufficiens hujusmodi crederetur negotiis, missa legatione, Longobardos Pannoniis residentes in auxilium evocat. Qui delectam armatorum manum suis, Narseti Romanisque suffragium laturam, dirigunt. Perinde Langobardi, sociati Romani. Gothos, inito Certamine, usque ad internecionem, cum otii rege Suo , Caedendo prosternunt penitusque delent. oodenique pacto , Italia ab oppressione Gothorum liberata aliquandiu respirare visa est, sed non adeo hac libertate exultare valuit. Idem quippe Narse Patritius, cum a Romanis apud Justinum augustum ejusque conjugem Sophiam insimularetur oppressioni provincialium depraedationisque praecupidae, atque in locum ejus Longinus subrogaretur praesectus territus nimium eunuchus Narses, Constantinopolim haud quaquam regredi ausus, Neapolim se contulit, legatosque Langobardis direxitu suadens quatenus Pannonias, pauperrima scilicet arva, relinquerent, atque Italiam ubertate ruris laetantem opibusque refertam toto conamine pervaderent. Qua legatione Guinili, qui et Lan-

77쪽

LIBER PRIMUS. stagobardi, alacriores essecti, Alboino duce Italiam a parte Venetiarum pervadunt, vacuam nempe defensoribus invenientes provinciam, partem ejus rapinis caedibusque vastando depopulantur. Dum haec in Italia geruntur, apud Gallias Chiotario, Francorum reges mortuo, regnum ducaequa lance quadrifariam inter se quatuor ejus filii dividunt. Primus ergo IIaripertus sedem sibi Parisius statuit secundus Guntrannus , Aurelianis clertius Chilpericus, Suessionis quartus Sigebertus, Mediomatricum quae et Metis .iorum itaque fratrum junior Sigibertus Bru- nichil leni, ab Hispaniis deductam, in matrimonium

sibi copulavit, quae ei Childebertum filium genuit. Qui

regnum, puerulu adhuc, cum matre guhernandum

excepit, interfecto patre fraude Chilperici fratris sui, adversum quem bellum inierat. Quod cum per viginti

quinque annos strenue gubernaret vi, ut fertur, Veneni Cum uxore propria extinguitur cretinquens filios duos, Theodebertum ac Theodericum, cum avia ipsorum Brunechil de quae regni quoque gubernacula cum nepotibus suscepit. Guntrannus etiam, patruus Chil deberti regis terminum suscipiens vitae regnum quod

tenebat Brunichildi reginae reliquit quod postea in sortem Theodeberti, filii Childeberti regis, devenit.

VI. is Europae occiduum regentibus limitem, egregius pater Benedictus, in coenobio quod ab eo con-

Structum in castro Cassini fuerat, sanctae institutionis normam verbis operibusque discipulis praemonStrare Curabat. Dumque sanctarum virtutum, etiam in hoc lOCO, floreret miraculis, inter caetera quae ei divina Majestas revelare dignata est, monasterium quoque

78쪽

2. MIRACULA SANCTI BENEDICTI quod ipse ibidem construxerat ostendit Paganorum

incursu penitus subruendum orationum suarum duntaxat obtentu, animariam sibi concessa salute. At reverendus pater cum id aegre ferret, atque inconsolabiliter affligeretur, fletuque nullo modo temperaret, placuit Divinitati hujusmodi eum relevare ac consolari oraculo Noli, inquiens, probatissime ac dilectissime De Benedicte , pro his quae huic eventura didicisti loco, moestum Ullo modo gerere animunis quoniam quod semel praefixum atque decretum inscrutabili summae Deitatis consilio est, intransibile atque inrevocabile sine dubio patrabitur riolis tibi, tuo merito,

Cunctorum concessis habitantium animabus. Sed aderit Omnipotentis quam nuperrime propitia consolatio, quae, et locum hunc in pristinum , immo ampliorem quam nunc videtur, tuis nihilominus meritis, restituet gradum , et aliis perinde nationibus, hujus lumen religiositatis de hoc eodem irradiabit loco Pro quo, ut interpellatus vel potius efflagitatus fueris , extemplo quos probabiliores in hujus grege sanctae Cora gregationis habes, quo deposceris , mittere Curato. Sciens procul dubio, quoniam laboris eorum uberrimus fructus, et tibi ad cumulum recipiendorum augmentabitur praemiorum, et illos ad habitationem perennis introducet beatitudinis. Hoc responso, Charissimus Domino pater Benedictus, accepto, moestitia pro loci destructione rejecta, legationis imminentis praestolabatur adventiam Moxque ac vel uti e vestigio, eadem tempestate Bertigranus, venerabilis vitae vir ac pontis ex Cenomannicae urbis, fama

79쪽

percitus probatissimi patris legatos ad eum direxit Flo legarium arcitidiaconiam et I arderadum vice lominum suum, omni genere Supplican Preciau , ut ei persectissimos in sacra religione dirigeret fratres, qui mona,terium secundum ordinem , in ecclesiae quam regebat fundo, construere deberent. Cujus piae petitioni sacratissimus pater, ne oraculo sibi di vinitus dato Contraire videretur, favorabiliter assensum dedit quamquam Sciret, sancto revelante Spiritu, diem sui obitus imminere Legatis itaque directis ab antistite, absque quolibet refragio , beatissimum Maurum Cum aliis quatuor fratribus , hoc est Simplicio, Antonio, Constantiniano atque Fausto assignavit. Qui FaUStUS, post obitum beatissimi Mauri solum repetens Paternum, Una cum Simplicio altero fratre, petentibus ra- tribus proprii monasterii, vitam beati Mauri compo- Suit. Ex quo opere nos quoque haec quae scribimus

mutuavimus LVII. Mittens igitur eximius pater dilectissimum sibi in Christo filium, locum abbatis eum retinere jussit; plurimum religioni illius fidens , ut pote quem ipse in disciplina Christi plenissime enutrierat, moribusque

suis decentissime convenientem invenerat, a PE Omnia devotissimum sibi pedisse suum coaptaverat. Reliquis vero si a tribus, quos cum illo pariter direxit, pra cepit, ut nequaquam illi minus parerent quem Patrem eis praefecerat quam sibi, si in praesenti adesset Lucius autem qualis quantusque extiterit, quisve moeror O

80쪽

26 MIRACULA SANCTI BENEDICTI.tam corripuerit congregationem , plenius ipsius Fausti verbis agnosci valet Jam enim egregiuS Pater Sanctae Sude congregationi aperuerat diem sibi imminere supremum' ideoque majori afficiebantur tristitia, quo niam illum, in quem omnium animi pendere videbantur, spesque conSolationi in eum Sola restabat, cernebant procul a propriis transmitti sedibus. Quorum moestitiae pio occurreri dulcissimus pater affectu, hujusmodi oratione animo eorum solari curavit Si tristandum, dilectissimi patres ac filii, pro tali esset negotio, mihi magis quam vobis in hoc esset moerendum, qui, quantiam ad praeSens, magnis videor destitui solatiis. Sed quia dicente apostolo tau Charitas benigna est, benignitatem charitatis nostrae omnimodis impendere debemus his quos aliquo modo ea

indigere cognoscimus, nec nostra tantum Uantum aliena quaerere , Quapropter vos, amoris paterni sollicitudine, fletibus et moerore temperare deposcimus , quia potens est Deus meliores nobis , post hujus depositionem corporis, huic Sanctae immittere Congregationi, quorum meritis et exemplis longe PraeStantius quam nostris edifficabimini. Sed et illud

Summopere nobis Procurandum est, ne versutia antiqui liostis, unde aliis salus acquiritur, inde nobis tristitiae malo detrimentum in aliquo ingeratur. Nos etenim quos unitatis semel in sancta charitate junxit Concordia, nunquam vel longissima divident spatia; quoniam semper interiori homini aspectu, qui renovatur secundum imaginem ejuS qui creavit eum, nos,

quoad vixerimus tempore , invicem intuebimur. IIaec in consolationem Sanctissimae congregationis praelocutus, conversus ad eo quo in Dei opere pera-

SEARCH

MENU NAVIGATION