장음표시 사용
81쪽
LIBER PRIMUS. Igendo longius dirigebat, hoc modo prosecutus est : Vos autem, fratres carissimi, quos ad opus Domini construendum ad illas dirigimus partes, viriliter agite, et confortetur cor vestrum in sancto proposito et religione procul dubio scientes, quia, quanto auSte riora, causa salutis aliorum, in hujus via speculi pertuleritis, tanto majora a Deo recipietis coelestium gaudia praemiorum. Nec vos ullo modo resolutio hujus nostri moestificet corpusculi ; quoniam praesentior volui carnis deposito ero onere, vestrique per Dei gratiam
Cooperator existam assiduus nTalia suavi depromens eloquio, dans eis osculum pacis, deduxit eos usque ad ostium monasterii rursusque eos deosculans ac benedictione roborans, dedit dulcissimo suo discipulo Mauro librum regulae quem manu sua ScripSerat, pondus quoque librae panis, vasculumque pereum heminam vini capiens, atque eos iter acturos in pace dimisit.
Profecti itaque a coenobio Cassini Epiphaniorum die quinta sabbati, haud procul in praedio hujusdem
coenobii ea deveniunt die, susceptique sunt a duobus fratribus quos pridie illuc, hac de causa, reverentissimus pater praemiserat. Dumque illic quietis gratia pe noctarent, Superveniunt ei Synaxim agentibus, duo fratres missi a sanctissimo patre, cum piis muneribus: capsula scilicet sanctarum reliquiarum ac brevi epistola Etenim capsula ipsa eburnea erat retinebatque in se tres portiunculas ligni salutiferae crucis et reli quia Sanctae Dei genitricis Mariae, sanctique Michaelis, ex pallio scilicet ejus sanctae memoriae, Stephani quoque Protomartyris, ac beati confessoris Christi
82쪽
28 MIRACULA SANCTI BENEDICTI. VIII. Textus vero epistolae hae continebat mi Ao-cipe, dilectissime extrema institutori tui dona, quae,
et longum nostrum testentur amorem, et tibi a Commilitonibus tuis contra omnium perpetim mimimen praebeant impedimenta malorum. Post expletam enim
totam trinam vicenorum annorum decursioDem , ex
quo monasterialem adisti perfectionem , in gaudium Domini tui es introducendus, ut nobis, hesterno die, postquam a nobis digressus es, Dominus ostendere est dignatus Praedico etiam tibi moram vos in eundo ESSE PaSSuros, a cum difficultate habilem locum in venturo , pro his quae, et Deo ordinante perficientur, et quae inimicus humani generis , molimine calliditatis suae, in vos concitabit. Nusquam tamen benignitas misericordis Dei vobis deeris; sed potius differendo licet ac desiderium animi vestri in longum experiendo, aliorsus quam speravimus , aptissimarulargiri dignabitur metationem Jamque valeas felix in professione , felicior futurus in perventione nBeatus autem Maurus, relectis pii patris apicibus Pignoribusque receptis alacrior effectus, fratres ad PraeSentiam praestantissimi viri cum gratiarum remittit actione , iterque incoeptum socios accelerare jubet. Transmissa igitur omni Italia, Alpibusque superatis tandem propinquante Paschalis festi tempore, ea scilicet die qua Dominica celebratur Coena, pagum deveniunt Antissi odorensem quo in pago beatus Romanu , jam dudum per re elationem , relicta Italia, Pervenerat, atque Coenobium, in loco qui Fons Bogi dicitur, aedificabat Ilio certe sanctissimus RomanuS,
83쪽
LIBER PRIMUS. sin initio conversationis sanctae, beatissimo patri Benedicto adjutor ac cooperator exstitit. IX. ujus ergo famam beatus Mauru comperiens duces itineris sui exposcit, ut illo devertentes, Sanctum ibidem Pascha celebrarent. Sciebat quippe beatus Mauru , Sequenti die , obitum sancti patris Benedicti Complendum Precibus igitur ductores eorum faventes beatissimi viri, converso gradu , Sanctum CXpetunt Romanum ab illo autem devotissime suscepti, die Sancto Parasceves, hora circiter sexta, caeteri quidem neceSSariis coemendis occupari pro opportunitate diei festi coeperunt , sancti vero viri colloquia inter se serebant spiritualia Dumque solis occubitus jam propinquaret, beatus Maurus viro Dei Romano dixit u Noveris , dilectissime pater, crastina die reverentis Simum Patrem nostrum Benedictum , carnis onere deposito , coelestem transire ad patriam . , Quod
beatus Romanus audiens, nimio moerore ConStriCtUS, in lacrymas resolutus est. Et quamquam beatus Maurus, ConSolari eum Cupiens, multa proferret Consolationi apta, tamen nec ipse a fletu se poterat Cohibere.
Cum autem crastina illuscesceret dies jamque aliquantulam fiat decurrisset partem, beatus Maurus, in ecclesia persistens, transitum beatissimi patris, quali- Cumque hora eveniret, orationibus et psalmodia pra, muniendo, praestolabatur Raptusque subito in spiritu, vidit se transpositum in coenobio Cassini montis, conspexitque viam palliis stratam ac innumeris cor S-
84쪽
ao MIRACULA SANCTI BENEDICTI.cam lampadibus, recto orientis tramite, a beati Benedicti cella in coelum usque tendentem Totamque visionis hujus seriem, uti a beato Gregorio descripta CSt , Cernens, duos congregationi Socios habuit fratresa quorum alter in eodem morabatur coenobio alter, ut supra memoratu doctor Scribit, longius posutus erat Mox autem , ut ad Se beatus reversus est Maurus, ocius Sanctum Romanum ac fratres qui cum
illo pergebant evocans, cuncta quae viderat eis per ordinem retulis diemque illum , hoc est Sacrosanctum sabbatum ac Sequentem dominicam , quo pecialiter resurrectionis Dominicae colebatur dies, solemnem atque celebrem omni gaudio ac laetitia, inibi
X. sustino autem imperatore ob immanitatem scelerum in amentiam verso, ac paulo post vita privatos Tiberius Constantinus, vir reipublicae regendae Strenuus, imperii insulas, totius genti adnisu suscepit quibus per septem amios rite gubernatis, successorem delegit sibi Mauricium, ex prosapia Graecorum a Cappadocia oriundum. Quo imperante, beatus Gregorius Sanctae atque apostolicae Sedi Romae praeficitur episco-Pus. Porro Francorum regnum Brunechildi regina, Cum nepotibus, Theodeberto atque Theoderico, filiis Childeberti regis, jam majoris aetatis metas attingentibus, fortiter regebat. At vero gens Langobardorum Italiam a partibus Venetiarum dudum, ut supra proelibavimus, ingressa, maxima ex parte cladibus assiciendo, suae potentiae subdere conabatur. Procedente deinde
85쪽
tempore, jamque Phoca imperium administrante Romanum, qui Mauricium imperatorem cum filiis, Theodosio, Tiberio atque Constantino , iam esset Strator
Prisci patricii, dolo interemerat, praefata gen , duce Agiluim, quem sibi regem praefecerat , totam Paene irrupit Italiam Romanamque aggreditur urbem . Nec longo post a praedonibus praedictae gentis monasterium beatissimi patris Benedicti, quod in Cas-
Sino situm est, noctu invaditur, diripitur, destruitur. Qui cum universa diriperent, ne unum quidem ex monachi tenere potuerunt' ut prophetia venerabilis patris, quam longe ante praeviderat, Compleretur, qua dixit Vix apud Dominum obtinere potui, ut ex hoc loco mihi animae concederentur . n Fugientes autem ex hoc loco monachi Romam venerunt Loodi-Cem Sanctae regulae quam Saepe dictis pater composuerat et quaedam alia ejus scripta , nec non pondus Panis et mensuram mi, a quicquid ex supellectili Surripere potuerant, deferentes. Phoca itaque, post octo annorum curricula, quibus imperium omne pessumdederat, condigno mortis genere trucidato, Ileraclius succedit, regens imperii Sceptra viginti sex annis. Cuique,era Clonas, Cum matre Martina, duobus substituitur annis . Ac deinde, Constantinus, filius Constantini , successionis ordine, annis sufficitur viginti et novem. Quo imperante,
Italicum regnum Grimoaldus sibi prospere disponere
2. Debit S. Benedicti dictiorum. CaP. Tvu.
86쪽
32 MIRACULA SANCTI BENEDICTI . videbatura Francorum vero regimen Chlodo 'eus filius Dagoberti , optime asservabat. XI. IIac proinde tempestate, Mummotus abbas coenobii Floriacensis, quod situm est in territorio Aurelianensi supra fluvium Ligeris, divina monitus visione per somnium dirigit una cum consensu Deo sibi commilitantium fratrum, quemdam ex suis, venerabilem monachum, Algulsum nomine, quatenus sanctissimi confessoris Christi Benedicti corpus huc transferre deberet. Sic enim sibi revelatum divinitus asserebat. Cui ex insperato , conjunguntur missi inomanensis
urbis episcopi , et ipsi propter corpus beatissimae Scholasticae virginis , sororis eximii patris Benedicti, transferendum, divina revelatione invitati Cujus rei historiam, quia in promptu est, instanti opusculo
inserere supervacuum duximus . Huic sacratissimae
translationi beatorum germanorum, Benedicti scilicet atque Scholasticae, attestatur Paulus monachus, Cujus Supra mentionem egi, in historia gentis suae libro Sexto, ita inquiens , Circa haec tempora, haud du-u bium quin, Constantino imperant , cum in Castrou Cassini, ubi beatissimi Benedicti corpus requiescebat, u aliquantis jam elapsis annis, solitudo existeret, ve-u nientes de Cenomanensium et Aurelianensium re-ulion Franci, dum apud Sacrum corpia SesernOClaro
simulassent, ejusdem patris atque germanae ejus ossare auferentes, in suam patriam asportaverunta ubii sigillatim duo monasteria, in utriusque honore, Con-
structa sunt'. s. 'histoire de la translatio par te mome Adrevald a topublio ci-deSSuS, P. s. 2. Pauli Diaconi Hist Longobctrae. lib. VI, C. LI.
87쪽
LIBER PRIMUS. 23XII. Sane sustiniano juniore, post mortem Constantini, imperium assumente decem in imperio annis exactis a Leone augustali dignitate privatur exilioque relegatur. Adversum hunc Tiberius arma corripiens, imperiali sarcina relevatum retrudit in carcerem. Porro illo in tempore, apud Gallias Francorum regali decidente gloria, a praefectis palatii domus ordinal, tur regia regibus ob imperiliam desidiamque solum regale nomen inaniter gestantibus. Namque et opes et potentia regni penes palatii praefectos, qui majores domus dicebantur et ad quos unima imperii pertinebat, retinebantur neque aliud regi relinquebatur, quam ut regio tantum Domine Contentus, Crine profuso barba submissa, solio resideret ac speciem dominantis effingeret, legatos undecumque venientes audiret, eisque abeuntibus responsa quae erat edoctus, vel etiam jussus, ex sua velut potestate redderet cum praeter inutile regi nomen, et recarium vitae stipendium, quod ei praefectus aulae prout videbatur exhibebat, nihil aliud proprii possideret quam unam et eam perparvi reditus villam, in qua domuni et ex qua famulos sibi necessaria ministrantes atque obsequium exhibentes, paucae Dii, merositatis, habebat. Quocumque eundum ei erat
carpent, ibat , quod bobus junctis et bubulco
rustico more agente trahebatur. Sic ad palatium, sic ad publicum populi sui conventum, qui annuatim ob regni utilitatem celebrabatur, ire, si domum redire solebat. At regni administrationem et omnia quae vel domi vel foris agenda erant ac disponenda praefectus aulae procurabat. Cujus silicii
88쪽
5. MIRACULA SANCTI BENEDICTI.tis probabilisque vitae, cum filio Ansegiso, adprime regebat. Quique relicta post Speculi gloria episcopus Mediomatricum cleri populique acclamatione et Noto, ordinatus, mirabiliter in pontificatu vivere studuit ac demum remeticam eligens vitam, leprosis universa praebens obsequia, continentissime usque ad obitum vixit Anastasius jam tunc Romani imperii regebat insignia Italici vero regni principatuin, PoS A repertum, Liuiprandus in suam redegerat ditionem. XIII. Circa haec tempora, Petrona quidam civis
Brexianus, religioso Nilo Continentiam servans , Romanas agente praeSulatum beato Gregorio, venit, sancti desiderii patefacturus votum Denique hortatu ejusdem sanctissimi praesulis, s pedictus Petrona Coenobium quod quondam ab egregio patre Benedicto in
castro Cassini montis edificatum fuerat, atque e missu Dei omnipotentis a Longobardis destructum
devotissime adiit cibique cum aliquibus prudenti simplicitate praeditis , qui jam ejusdem loci habitationem
expetierant, summa caritatis annexione, in sanctae religionis habitu vivere coepit quique eumdem virum
seniorem sibi praeficiunt. Non post multiam vero tern-poris, cooperante divina misericordia, suffragantibusque meritis praecipui patris Benedicti, multorum ibidem monachorum nobilium atque niediocrium ad se Concurrentilam pater effectus est Sicque reparatis laabitaculis coenobitali ordini congruentibus, sub sanctae regulae jugo ac beatissimi patris Benedicti institia tione vivere coeperunt. Noe itaque ordine, in statum
89쪽
LIBER PRIMUS. 25 qui nunc cernitur sanctissimum illud Cassineris coenobium reparatum est cum jam fere centum et
decem annorum curricula evoluta ESSED EXTUO, OC-
culto Dei nutu, locus ille habitatione carere coeperat humana . Proinde sequenti tempore , huic yenerabili viro Petronaci dilectus Domini pontifex Zacharias plurimum auxilii contulic libros scilicet sanctae Scripturae, nec non et alia quae ad utilitatem monasterii pertinere
poteranis insuper et regulam quam ipse egregius pater sanctissimis conscripsit manibus, paterna liberalitate, CONCESSit.
XIV. Interea apud Gallias, Ansegiso majore domus, filioque ejus Pippino humanam obeuntibus itam,
Carolus, filius Pippini, totius gentis Francorum magi- Stratum quanquam post multa bella et certamina, de manu Reinfredi tyranni, Deo juvante, abstulit, SUBPqiae subdidit. Denique rebus bellicis operosissime inSistenS, tyrannOS, Per totam Franciam dominatum sibi vindicantes, oppreSSi' ob eamque rem plurima juri ecclesiastico detrahens praedia, isco associavit, ac deinde militibus propriis distribuere studuit Praeterea Sarra-racenos Galliam occupare tentantes, duobus magnis praeliis, uno in Aquitania apud Pictavim nitatem, altero autem apud Narbonam, juxta Birram flumen,
a Selon te Bonddictitis, ta restauratio de l'abba e di Mont-CaSSin commenche au temps de rogoire II l.- 32 , ne futacheve que ous e pontificat de Grogoire III, O SUCCESSeur, et ili'eSt coulo non pas cent dicans, at cent quarante an en irOD, entre la destructio et a reconstructio de ce monaSthre. O . Act. Graci ordinis . Lenedioti, Secul. I, Praef. et Secul II, p. 3 2.
90쪽
26 MIRACULA SANCTI BENEDICTI . ita devicit, ut in Isispaniam eos redire Compelleret. Quamobrem cum adversantibus nullatenus cedere
sciret nullique parcere, diu a poSteris Tudites, ab actu rerum scilicet, agnomen indeptus est. Tudites enim mallei dicuntur fabrorum, quorum ictibus cuncta atteritur durities Pepigit hic foedus cum Liuiprando, eique filium suum Pippinum misit, ut more Christianorum fidelium ejus capillum primus attonderet, ac pater illi spiritalis exsisteretes quod ille gratissime
complens, multis ditatum muneribus genitori natum remisit. Qua de re contigit, ut legationem sacratissimi praesulis Gregorii ad se directam, Obsecrantis quatenus sanctam Romanam ecclesiam a Langobardorum tyrannide liberaret, terrena coelestibia Praeponderans noccipenderet. Rehus itaque humanis eo, post diutinam regni administrationem, exempto, duo filii ejus, Pippinus et Carlomannus regni summam concordi societate divi sam, aliquot annis sub Childrico nomine tenus rege, ad gubernandum suscipiunt. Porro Carlomannias POStaliquantum temporis excurSum, regni quam ad regendum susceperat partem fratri relliaqueDS, amore Suc Census speculativae conversationis, Romam se in otium contulit. Siquidem hortante eato Eucherio, Aurelianorum episcopo, qui a patre illius, nulla existente culpae offensa, pulsus de sede propria atque inviasbaniam apud S. Truilonem, in exsilium relegatus fuerat, nec non . Bonifacio, Fresionum episcopo, qui ambo patris ejus apud inferos damnationem etiam corporeis ipsi ostendere visibus, operosam temporalis regni dignitatem toto contemnens mentis adnisu, habituque Permutato tonsurae ecclesiasticae gratiam a B Zacharia,