장음표시 사용
61쪽
TRANSLATIONI S. BENEDICTI Ispeculator adesto. Cumque solitudinis hujus locum ali litem tu mine clarissimo radiare conspexeris, nivei montis instar, notato certa mente locum namque ibi inveniendum est unde tuae curae finis imponatur. VII Igitur praedictus vir verbis fidem dans, ardens autem desiderio, primo quietis Somno percepto, Stratu SeSe excutiens, praeceptorum senis haud segnis obtemperator exstitit. Namque praedictae solitudinis plagam reSpiciens, conspicit eminus locum lumine claro mi- Cantem, Ceu cum luminaribus acibusque densis locus aliquis perfusus illustratur. Quibus visis reverendus heros, gaudio magno repletus, mundi Gubernatori et Saeculorum Rectori benedicens, in iisdem laudibus noctis terminum exspectabat. Qui cum diu praestolatus affuisset, solisque globus necdum jubare suo mundi spatia ampla compleret, ad locum intrepidus Properat cujus notator exstiterat ibique sicut longe
OptaVerat Cuncta inveniens, prosperatori itineris sui grates innumeras rependit. Namque locum adiens, loculum ibidem invenit, exterius quidem vilem, interius autem retinentem magni pretii margaritas Pro foribus autem petrae scilicet superpositae praefixa erant notamina, quorum interius busta jacebant. is sicut diu optaverat inventis, patefacto a latere evacuatoque locello thesaurum inventum unius portellae conclusit sinu quae porta hactenus penes nos quasi nova habetur. Quibus a ratis omnibus, improviso adsunt Socii, quos supra sermo retulit a Cinomannica urbe ProfectOS, quaerentes et ipsi non quaesita diu benedictione frustrati Tuncque primum sibimet mutuo Patefacere sui itineris causam, quia scilicet et ipsi, reve-
62쪽
s ISTORIA latione divina admoniti, ad corpus B Scholasticae ierant deserendum moxque cum festinatione retrogradum iter arripientes, festinato simul regredi curabant, portantes quas venerant dono divino pretiosissimas margaritaS.
VIII. fulis sanctorum corporum Benedicti et S. Scholasticae, sororis ejus, Celeriter repedantibus, jamque oras finium suarum attingentibus, vox alta divinitus per alta silentia noctis prohibuit eos moras innectere in eundo. Eadem hora papari Romanum per visionem quidam adsistens talia compellare visus est :u Cur te piger somnus temporibus PreSSi negat, tratibus relictis, custodiam tuae habere provinciae Et
quare, dimissis publicis, utilitatibus propriis implicaris Namque, ut quod dico palam sit, noveris te
magia orium virorum patrociniis carere, Benedicti scilicet atque Scholasticae, Sorori ejus, quorum Orpora quidam a Galliae oris huc adventantes illuc ferunt humanda nil auditis Romanus antistes, protinus relicto thoro, arma comitesque inquirit, ac persequi Conatur recedentes, junctis sibi Longobardorum auxiliis . a itaque famuli Dei visione accepta, formidantes alicujus incommoditatis tristem CCESSum, respiciunt retro videntque se subsequi ab hostibus Iunoque timore pleni terraeque consternati, rogabant eum qui suorum amulorum corpora eis revelare dignatus est, ut ea illis ad locum destinatum praeciperet deferre riuorum precibus divinae Pietati annuere libuit. Nam Omnipotentis potentia tenebrarum densitate ita eos occuluit, ut sibi quidem nil obesset, persecutoribu vero eorum omnem facultatem se inveniendi au-
63쪽
ferret, sicque famuli Dei, malorum timore sublato,
IX. Tandem igitur, quamquam laboriose, salubriter tamen tanto consecto itinere, in praediolum quoddam diverterunt, Bonodium nomine , situm in pago Aurelianensi lassitudine cogente. In quo loco Cum paullisper indulgerent quieti, ecce quidam sine oculis materno fusus utero advenit, magnisque vocibus oris ac fidei sanctum interpellabat, ut quae natura negaverat sibi lumina praestarest. Igitur dum his verbis PerStaret, parvo intervallo atque vix una hora es fluente, discussa caligine caecitatis, lumen sibi diu negatum coepit adspicere, et datorem illius simulque B. Benedictum magnis laudum vocibus extollere. X. Placuit etiam Divinitati huic miraculo aliud in eodem loco conjungere, ut quantae sanctitatis esset CUJUS Corpus portabatur ostenderet. Namque debilis quidam qui erectus ire nequibat per terram , rependo se trahens, utpote qui ex omnium membrorum offficio destitutus erat, advenit implorans auxilium ab omnipotente Deo per famulum illius Benedictum. Itaque miro modo coeperunt se nervi diu contracti extendere et aridi diu meatus venarum sanguinis inundatione humectari catque ita Deo volente accepto robore, laetus super pedes constitit, et curatori suo magnis vocibus benedixit. Qui locus hactenus hasilicam retinet Domino in honore B. Benedicti dicatam.
64쪽
X l. Cumque ab eodem loco moveri placuisset, aliud praediolum adeunt, mille quingentis ferme passibus amonasterio quo tendebant distans, Novavilla cognomine . In eo etiam cum aliquantulum eis requiescere
placuisset, obviam eis quidam caecus actus est; qui magno impetu ferociter facto, portam qua beati viri cinis portabatur apprehendit. Quem vir Domini Ai-gulfus moderata studuit correptione castigare, atque ab illicita praesumptione revocare. Sed ille quem linmen amissum contristabat, respondit nullo modo se posse ab ea divelli, nisi quam primum lumen recipereta pronuntiavitque Se tantae fidei esse, ut quidquid peteret S. Benedictus Domino sibi annuentes
XIL Post haec vero, cum in eundo nulla mora fieret, agmina monachorum cum plebe territorii Aurelianensis obviam eis processerunt miliario a monasterio , in vico qui dicitur Vetus Floriacus ' cibique cum
gaudio et laetitia atque honore magno exceperunt CO POra Sanctorum supradictorum, sub die quinto iduum Iuliarium. In eodem quoque loco , die illo, eamdem solemnitatem cum ingenti laetitia in Dei laudibus peregerunt. Cum igitur ibi mors fierent, plebs inomannicae urbis, cujus supra diximus fuisse cives qui pro asserendo corpore B. Scholasticae ierunt, affuit obviam procedens cum civibus suis, quos pro deportando coelesti thesauro emisisse gaudebant. Sed, cum
65쪽
ad praedictum locum veniens, cognovisset rei veritatem et actus omnes venerabilis viri Algulsi, postulabat eum ut sibi munus promissum atque a Deo demonstratum concedere deberet. Sed isdem venerabilis vir respondit, se nequaquam velle Sanctorum germanorum corpora ab invicem separares sed sicut eos in priori monumento simul fuisse conditos, ita in secundo indivisibiliter componere velle testabatur. Tunc vero nobiles quique atque sapientes his contradixere verbis Iustum non esse dicentes , ut quos divina voluntas participes fecerat oraculi coelestis, et qui simul locum sanctorum thecae corporum adissent, quique in subeundo pares labore fuerant, non etiam fructus laboris seque partirentur. Maxime vero non esse dignum dicebant, ut duo magna luminaria loci unius Coartaret angustia, cum suffiicerent singulis locis singula Tandem igitur saepe dictus vir venerabilis Algulfus consiliis venerandorum virorum assensum dedit decrevitque , ut ipse cum Suis retento Corpore S. Benedicti, Socios suos cum corpore sororis ejus di
XIII. Sed quia certum non erat qualiter discerni OSSa potuissent, quae confuse unius portellae sinus retinebat, facta diffficultate discernendi, ad hoc consilium ventum est, ut ea quae minora viderentur Ossa Separatim ponerentur, majora vero altrinsecus Congregarentur. Dum igitur dividens haesitaret et certum
quid judicari non posset, Divinitati huic ancipiti sententiae taliter finem imponere placuit. Nam Cum Ontinuis Divinitatem precibus noctis spatium utrique populi, pro tanto sibi manifestando negotio, pulSavis-
66쪽
s 2 ISTORIA Sent, acto mane, conspiciuntur eminu duorum parvulorum exseqUis cadaverum, quor am unum erat
masculini sexus, alterum feminet. Igitur salubri accepto consilio , ad se exanimata corpora deserri jubent. Quod cum actum esset, maSCuli Corpus piope ossa poni fecerunt, quae magnitudine praestare videbantur miroque modo mox, ut mortui mortua tetigere ossa jacentis, per mortuum mortuo et vita reddita est. Similiter autem eis placuit, ut penes minora moitus puellae corpus poni deberet Deus autem, ut de
monstraret germanos esse qui serebantur merito, quemadmodum carnis una procreatione, uno eodemque tempore pares merito, pares esse voluit in miraculo rata ut puella eadem hora ab officio funeris Surgeret, et quae a flentibus amicis portabatur ad tumulum, iisdem gaudentibus, rediret domum Anti liquum namque inusitatumque post elisei actum
revocatum hoc Constat miraculum, quia omnipotentis Dei manus, ut demonstraret B. Benedictum Deo novis
nec antiquis patribus imparem merito parem illum extulit prophetarum operibus tompleturque veridica vox veritatis promittentis Qui crediderit in me, opera quae ego facio faciet. n Omnes igitur laetis animis magnisque vocibus benedicunt Domitium, qui quae sibi occulta suerunt luce clarius propalare dignatu est. XIV. Igitur Sublata omni ancipiti Sententia, quae
super corporibus discernendis diu eorum animos occupaverat, plebes inomannicae ad corpus Soliola sticae salubriter verterunt. Quod summa celeritate levatum imponentes scapulis, cum gaudio ad proprium locum deportaverunt cibique magnis sumptibus
67쪽
TRANSLATIONI S. BENEDICTI. 3aedificata est ecclesia, et ordinatis quaecumque erant necessaria seminis Deo servientibus, infra breve spatium temporis, plurimae nobilium feminarurn in eodem monaSterio aggregatae Sunt, quae e relicto Saeculo, Domini servitio manciparunt. Sed et ipsum monasterium Usque mino magnis miraculorum illustrationibus
XV. At vero Mummotus abbas et venerabilis Ai-gulsus levaverunt corpus S. Benedicti, quod a Deo sibi collatum certis indiciis apparentibus tenebant, et in asilica . Petri ad custodiendum deposuerunt. Quod cum eximia cura servantes, conferebant inter se quo in loco ejusdem monasterii id divinae voluntati
concordantes, humarent. Super qua re non intima
eorum animos dubieta occupaverat. Sed Deus, qui benigna pietate sua sancti viri corpus de loco priori transferendum decrevit, in Sequenti aptum locum sepulturae providit. Nam cum diu, sicut jam dictum
est, beatae memoria Mummotus super hac re cogita re consiliumque utile quaereret, intempesta nocte consueta orationis furta requirens, Stratis relictis sicut
Ecclesias demum binas pro tempore Parvas Construit, et minimam Christi Mariae genitrici Dedicat, ast aliam sancti sub nomine Petri Consecrat Isaeo tunc major erat spatiosaque paullum Tunc equidem Nam nunc postquam genitricis in aula Transiitruesperia vectum corpus Benedicti,
Egregii patris, spatio diffusior haec est,
Basilicis nec non multis excelsior una.
68쪽
. mSTORIA TRANSLATIONI S. BENEDICTI. CONSUEVerat, dormitorium egressus, sub nudo coelo
coepit inter alia precari, ut divina pietas ei salubre
ConSilium suggereret, quonam in loco Sanctissima membra locaret. Affuit his precibus clemens auris Omnipotentis, quae Servo Suo justa petentes audire consuevit. Nam lux subito coelitus emissa ante basi licae frontem beatae Dei genitricis Mariae, in modum facis ardens, in eum locum ubi nunc est conditum
corpus protendi visa est. ouod visum vir Domini Mummotus ut vidit, omni dubietate post posita, ceditissime credidit quod hic locus aptus esset sancti viri membris locandis. Igitur post habitis mordacibus
curis et visioni omnimodis fidem dans in eodem loco quo sibi demonstratum fuerat cum magno studio in melius ornato, sub pridie nonas decembris, cum ingenti honore et laudibus divinis terrae humili terram multi pretii reddere studuit, vilique urna contexit coelestem thesaurum. Nam quantum dilectus Deo amabilisque ipse thesaurus sit, testantur innumerae debilium sanitate corporum, maximeque animarum medelae, quae usque hodie mortalibus pro tanti viri honore tribuuntur a Domino. Sed et locus isdem cujus sit nobilitatis, ex actibus eati viri comprehendi potest. Nam cum eidem viro machinam in spherae modum ostendi SSet, credendum est eum prae omnibus locis plus eum dilexisse quo praescivit propria ossa, propriis relictis
sedibus, transferenda : in quo hactenus tanta Constat monstrata miracula, ut si scriberentur proprio indigerent libro, praestante Domino nostro Jesu Christo.
69쪽
Regni Italici summum ac praeclarum decus, ea instantia a praepollentissimis veterum auctorum ingeniis tractatum est editumque constat, quod jam inveniri nequiret quod non praeoccupaverit majorum diligentia. Scriptoribus namque praestantissimi suppetere plurimum videbatur ipsius laudabilis terrae excellens materia, coeli scilicet temperie locorum Salubritate, fertilitate soli, opacitate abundantissima nemorum , collium apricitate, olearum vitiumque profluis proventibus, novarum urbium amoenitate Neterum quoque oppidorum decore, omnium nobilium felici prolapSu, unaque Cunctarum rerum opulentissima gloria. At cum tantae copiae potentia vigorque decentissimus veterum studio Italiae fuerit attributus, tractus tamen totius patriae in diversa porrectus, diligenti Sese consideratione adverti exposcit. Neque enim unius solummodo regionis beneficia complecti tanta laude viden-
70쪽
tur, quin potius patriae omnis decor regnique felicitas,
brevi memoratu ac si quodam collectaneo , adstricta
perSpicitur. Cumque magnitudo ipsa Italici regni
quod olim magna Graecia nuncupabatur, eo quod urbes ejus atque castella, vel maxima ex parte, auctoribus Graecis constiterint, in longitudinem latitudinemque equo libramine aestimata, longitudine haud modice superet latitudinem, assimilis utique querno folio quod proceritate sui latitudinem excedit, plurimarum tamen provinciarum mater essecta, praedulci cunctas amplectitur gremio At vero Romani imperii insignis potentia, dum edomitum orbem jure perduellionis obtinere vellet, amplissima regnorum patia quae per Asiam Europam et Libyam haud parum distenduntur, in provincias coloniasque discindere ratum habuit, sicque stipendiarias legionibus interposuis, constituere. Inter quae, Italia quoque maxima regnorum occidentalis limatis, divisionem passa, duodeviginti provincias ex Sese protulic quarum omnium praeclarior Valeria eique adjuncta Nursia,
inter Imbriamque et Campaniam Picenumque Constitit Samnitum orientem versus prospectans limitem, Ietruria vero semetipsam determinans . Cum itaque, ut praelibavimus, nobilitate singulari et honorum omnium proventibus affluentissime exuberescat, praecelsorumque altrix virorum prisca reperiatur aetates uno tamen semetipsam editissimo potuit vincere germine, dum beatissimi patris Benedicti optandam cunctis mortalibus protulit genituram .
. Cette divisio de l'Itali est empronioe . Paul Diacre. s. Pauli Diaconi Historici Longoboris ram, lib. II c. X. 2. Les Bollandiste et les Bonodictins Aeta aranet Mart. III,