De pictura, plastice, statuaria libri duo

발행: 1627년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

LIBRORUM

nere. 4

3. Rurses de 'ctura. γη. De coloribus. II1. Rursum de colordus. I 36. De ceris inurendis. 67. Rursῖm de ceris inurendis. χο8. De Uiua ys. 249. De cforibus se satuas claris. 37 Io De picturis honeBis q3II De picturis natiuis es veluti viris. I2. De pictis vestibus es t tilibus. 3I3 Depenicisio oraeibo. 46Iq. De perguia. 47Is De pinacotecha, ct tablino ibid.16. De machinis,scribante, cinnabo. 8II. Depictura e Postuce. 918. De imaginibus e mulacris. Fra

12쪽

2 o. De cultu se omatissimulacrorum. 7 82I. De satuis. 1

22. De titulis. 92. 23. De simulacris 'q

LIBEM SECUNDUS.

9. De gemmis esse Lis. 136 Io De 'dibus. I 46 II De tuis aereis fusis. 148I2. De maltandis ,stagnandis Oferruminandis operibus metasticis. Fo13 ωvit. Deferramentissu torijs. 6o

13쪽

DE PICTURA,

ET STAT VARIA,

LIBER PRIMUS.

De T v R AE Poesi bene eonuenit, utriusque pene idem ingenium est, quod in rebus imitandis Occupentur Optime igitur a Pl tarcho dichum,Poeticam esse picturam loquentem , picturam vero Poesim mutam, quia utraque multa inuenit, multa fingit , multa mentitur, utraque proxime inuenta sua ad rerum naturam accommodat; magis tamen feriunt animum quae videntur,quam quae audiuntur. Etenim Segnik irritant rimos demissa per aurem,

suam quae aut Oculis subiectasdebbm ct quaosi sibi tradet spectatori ait Horatius Calamus penicilli, penicillus cal mi aemulus est , ut alter alteri laboris sui comm

det sum. Horatius,

pistura οὐ erit, qua si raptus fles,ri capiet magis, o quadam si longius alitis. a Duos

14쪽

De Picitura. Statuaria,

Duos certe Homeri versus Euphranori ad pingendum Iouem, Phidiae ad sculpendum praebuisse archetypon inficietur nemo; pictor Poeta utile Diucundum intuentur, uterque a turpium rerum imitatione abstinere debet, ne a fine suo aberret, latim inoribus prodesse debeat, obsit. Vserque nascitur artifex, non fit, hinus studio quam natura valet. Vidi Florentiae pictorem cuius pueri manus summis pictoribus palinam praeriperet. Is hodieque vivit tanta operum martis fama, ut Apelle, Protogene superior putetur. Pictura autem figmenta sumit a Poes, a Geometria regulam,circinum,lineas, proportiones, ac symmetriam. Nam Parrhasius in laude fuit, quod primus symmetriam picturae dederit, primus argutias vultus, elegantiam capilli, venustatem oris, confessione artificum in Ilineis extremis palmam adeptus Eupompus ab Arithmetica, elegantibus disciplinis picturae splendorem attulit, eamque prius Helladico in Asiatico genere contentam,in tria diuisit,Ionicum, Sicyonium,Atticum , ait Plinitis. Ab optica vero pictura sumit rationes quibus consideret quomodo quae longitis absunt, minora appareant, quae supra caput, quae infra minora, quomodo ciem oculorum fallant. Item pictores ab optica vi bras, recelsus, lucem, radios sumunt. Et lilia manu tuntur, graphis necessaria est,qua interdixere Gryci seruis,ut soli ingenui pueri diagraphicci in buxo docerentur. Item a Philosophia morali pictores hoc

habem ut animum, setasus omnes,perturbationes, mores exprimant,ut hominem iracundum,iustum, inconstantem, clementem, misericordem, excel-

- sum,

15쪽

sium, gloriae auidum, humilena, ferocem, fugacem penicillo delineent. Omnes qui volunt nainentias videri, candicantia faciunt, coloreque condiunt nigro , magiia prorsus in aequo extantia ostendentes,4 in confracto solida omnia. Consule Plini vinub. 31. cap. 2.1. 6. I. Vitruvium lib. 8.c. I lib. T. Quidam chimaeras pingunt, quas vulgo Vocant grote ques, ineptis Isime. Quare Vitruvius lib. 7 conqueritur homines qui vere naturam imitari debuissent, fabulosa commentos esse,quae natura ipsa nequeat efficere. Eosdem isse habet Horatius, -- Pin oribus atque Poetis Uuisibet audendi semper fuit aequa potenas. Scimau, hoc veniam, petimusi,dami si vicissim, Sed non ut placita coeant immitia non es Serpentes vibiu geminentur, Tigribies agni.

S. Gregorius: Si pictura indoctorum est liber, quid e falsa haurietur lucis Suum igitur curque

dandum , ut seruetur decorum. MoratiuS, Etatis cuiusque notandi sun tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandi , est annis. Intererit multum Davusene loquatur, Ero ne, Agaturus ne senex, an adhuc forente iuuenta Fervidis.

Nostra aetate in Italia se fuere pictores exim ij, qui suum cuique seruarent, aut redderent , Raphael Vrbinas, Mi clipei Angelus Bonarota Titianus, Antonius Corrigiensis, Sebastianus Venetus , Iulius Romanus , Andrea Sartorius. Iam olim res ut erant , sub Imperatoribus Roma nis, pietores natiuis coloribus, non per umbram ac recessum, sed in clarissima Eice delinearunt. Inter

16쪽

De Pictura. Statoria,

Interdum umbras addiderunt ut apud Prudentium, Picta sive tumulum steries siquidia viget umbris, giam tracti membra cruenta viri.

2 ὸ Planiceis Pictura in genere.

Socrates dicere solitus erat, καφικύ

praesentationem eorum.que videntur. Idem dici potest de plastice, quae statuariae, sculpturae caelaturae, pisaurae parens est quaeque rerum habitum , sta- tiimque quam proxime imitatur. Viigilius, Excudent ab lirantia modius ara, Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus. Plastae dicuntur marmorari , aerari j, dc Omnes marmoris, aeris artifices Tertulliano tib de Idololatria Marmorarius,arrarius,qui signum describit, quanto facilius abacum linit, qui de ilia Martem exsculpit, quam citius armarium compingit. Quintilianus lib. 2. cap. vlt Caelatura est, quae auro, argento, aere, ferro opera ossicit Sculptura etiam lignum, ebur, marmor,vitrum, gem

mas, metalla complectitur excuser vasa facit. Signum a Latinis dicitur Simulacrum Tertullianus in pologet. cap. 1 1. Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci,5 stipiti superstructa, in patibulo primum corpus Dei vestri dedicatur. In Deo vestros per omnia membra validius incumbunt asciae, runcinae, scobinae. Dicitur item

17쪽

item statua imago, conflatile,estigies, figura, similitudo, sculpici diligillum A Gi .eci Vocatur, αλ-

τὸπαὐον,4 alia nomina infra subij ciemus. Primus Socrates docuit Parrhasinina Clitonem statuarios, mores in oculorum obtutu pictura exprimere, ut scribit Xenoplaon lib. s. pomnem. Quidam pictores fuere ριπαρήγα pN , ali modestiae, pudoris studiosi Apud glianum variae H loria lib. rat . . Thebis lex vetat aliquid obscoeni alit pictura aut plastice fingere. Primi

quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda stat, ait Rintilianus lib. I 2. cap. O.

Clari pictores putet aliquis verba haec deesse, sed etiam artis suis Ie dicuntur Polygnotus,atque Aglaophon , quorum limplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia ac Velut futurae mox artis primordia, maximis,qui post eos extitcrunt,aucto libus praeferant,proprio quodam intelligendi, ut mea Opinio fert, ambitu. Post Zeuxis , atque Parrhasius non multum aetate distantes circa Peloponesia ambo tempora: nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem inuenitur, pili rimina Parti addiderunt, quorum prior luminum , umbrariimque inuenisse rationem, secundus examinasse lineas subtilius, traditur. Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, ille ita circumstripsit omnia, ut eum legumlatorem Vocent, quia Deorum , atque heroum effigies, quales ab eo traditae, caeteri tamquam ita

necesse sit, sequuntur. Floruit autem circa Phi- lippum,

18쪽

6 De Pictura. Statuaria,

lippum, usque ad successis res Alexandri pictura

praecipue , sed ex diuersis viri utibus: nam cura Protogenes, ratione Pomphilus, atque Melanthius , facilitate Anti filus , concipi elidis visionibus quas γουν tino Vocant, Theon Sana ius,

ingenio, fratia, quam ipse in se maxime iactat, Apelles est praestantissimus Euphranoreii admirandum facit,qubd 5 caeteris optunis studiis inter praecipuos, lingendi fingendique idem mirus artifex. Similis in statuis differentia Nam Sc duriora,& Tuscanicis proxima Calon, arque Egi'sias, iam minus frigida Calamis, molLora adhuc supradictis Myron fecit. Diligentia,ac decor in Polycleto supra caeteros, cui quamquam a plaerisque

tribuitur pati na, tamen ne nihil detrahatur,deesse pondus putant. Nam ut humanae formae addi Cderit supra verum, ita non expleuisse Deorum auctoritatem videtur, quin aetatem quoque grauiorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra laeues genas. At quae Polycleto defuerunt, Phidiae, atque Alcameni dantur Phidias tam Diis, quam hominibus emciendis melior artifex traditur, in ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Minervam Athenis , aut Olympium in Elide Iouem fecisset, cuius pulcritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur , adeo maiestas operis Deum aequauit. Ad veritatem Lysippum,& Praxitelem accessisse optime affirmant. Nam Demetri u Stamquam nimius in ea reprehenditur,&fuit similitudinis , qui pulcritudinis amantior Anautem ad culium Dei opus sit simulacris , lege

Maximum Tyrium se . 38. Hic admoneo duos

Praxiteles fuisse , viruinque sculptorem Palierum

19쪽

sit Alexandro Magno,de quo Plinius lib. 34. cap. 8. alterum sub Pompeio Magno,de quo idem lib. 33.

cap. 9. lib. o. cap. s. li

ducere, .colores addere, quibus homines, bruta, plantae, arbores, aliaeque res exprim*ntur. Pictura nobilis quondam ars , tum Fum expete retur Regibus, populisque, illos nobilitans, quos esset dignata posteris tradere. Ea est vita

memoriae, lux vitae, testi temporum, nuncia Virtutis, mortuorum a morte restitutio, famae, glo

riaeque immortalitas, vivorum propagati s quae facit, ut absentes praesto sint, variis, dissitisque locis uno tempore repraesententur. Apud Romanos ei mature honos contigit. Siquidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt Fabi clarissimae gentis , PrincEpsque eius cognominis ipse aedem Salutis pinxit anno Vrbis conditae 1 o Pictura Graecis dicitur καφη, communi cum scriptura nomine, quam Plutarchus mutam Poeticem, hanc loquentem picturam appellat. Huc respexit Statius lib. I. Sybs. ---- , eluae cuperent te scribera cerae.

Vnde sicuti scripta perlegi dicuntur,ita plicta. Virgilius lib. 6. OEneid de rebus pictis a Daedalo,

-- quin protinus omnia Perlegerem ocutas.

20쪽

stio est Gyges Lydius pinuram in AEgypto reperit, auctore Plinio lib. 7. cap. s6. In Graecia Enchir Daedali cognatus, ut Aristoteli placet, ut Theophrasto Polygnotus Atheniensiis. . Egyptusex millibus annorum apud ipsos inuentam, priusquam in Graeciam inferretur assirmant. Graeci autem alij Sicyone, alii apud Corinthios repertam , omnes umbra nominis lineis circumducta. Marcus Varro septingentorum virorum illustrium imagines suis voluminibus inseruit,

non passus intercidere figuras, aut vetustatem aeui contra homines valere. Inuentione muneris etiam Diis inuidiosus, ait Plinius lib. 3 s. cap. a. o. lib. 36. cap. q. quando immortalitatem non solum dedit, verum in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique,&claudi possent Pi ima pictura fuit umbra hominis lineis circumducta, secunda singulis coloribus , monochromatos dicta , alij monogrammon vocant,ab unica,& eadem semper linearum specie, quomodo Epicurusib. 2. de Natura Deorum apud Ciceronem , monogrammo SDeos vocat,eosdem semper, qui nec ira mutentur, nec laetitia Lucillius tamen apud Nonium tenues,& decolores homines appellat monogrammos.

Picturam linearem inuentam volunt a Philocle AEgyptio, vel Cleanthe Corinthio Strabo lib. 8. In Alphaeoniae Dianae templo Cleanthis, rare-gon this picturae visuntur hominum Corinthiorum. Alterius quidem Troiae excidium , alterius Dianae in Cunis deportatio. Linearem primi exemcuere Ardices Corinthius,& Telephanes Sicyo

nius,

SEARCH

MENU NAVIGATION