Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

TRACTATIO DAE RENIBUS

ET PRIMO DE EORUM STRVc TVR A.

ibi huius operis utilitate, inde fruendi occasione. Cap. L

VI Renes frustra esse factos

arbitrantur: hi profecto non considerant, quae sit utilitas, quaeue opportunitas membroru in homine:& naturam ipsam,quae utilitates, Oppo tunitatesque omnes parit,&de illis nos admonet semere damnant. Qui autem Renibus sum non auferunt: sed omnem de ipsis tractationem delectationis fructu priuatam putantes , plane contemnunt. hi quoque ignorant Artem medicam sitia uoluptate non carere quamuis inter eas disciplinas numerari non soleat, in quibus non utilita sini Luritur necessaria, sed animitantum libera quaedam oblectatio. Siquidem medicus dum pulcherrimarum rerum causas speculaturinon minimum menti iucunditatis ac 3 suauitatis affert modo ueritatis amore teneatur,& natura opera contempletur Madmiretur. Esse uero ad Artem medicam fine errore exercendam cognitionem

fabricae

102쪽

fabri e Renum perinde ac teterarum corpori partium, non modo utilem veru metiam necessariam, nemo,arbitror, negarit: si modo maiori prudentia, quam fortuna aegrotis mederi velit cum igitur haec facultas rerum causas ac laturae solertiam quam pluribus in rebus contempletur,&mortalibus mirifice prosit consequens est ut tractatio de Renibus delectationem viblitati annexam habitura sit. Verum,quia Renum fabricam ali quoque tum Philosophi tum Medici, ante me scripserunt: ne aliquis fortasse arbitretur, hunc a me laborem frustra susceptum consentaneum esse duxi consilij mei, antequam ad ipsam tractationem aggredior, rationem reddere. Scripserunt certe tum multi veteres Medici ac Philosophi de Renibus, tum recentiores aliqui: sed antiquorum scripta aut obscura sunt,aut vetustate manca,& fere obliterata cernuntur; aut negligentia inuidiaque hominum ubique deprauata Occurrunt recentiorum Vero commentaria

iniustis reprehensionibus antiquorum plena sunt; non pauca etiam continent, quae emendationem minime leuem desiderant. Vt ergo his, quae a ueteribus scripta fiunt,aliquam lucem afferrem & de erroribus recentiorum lectores admonerem ac denique amborum controuersias pro Viribus componerem, hunc libellum consscripsi arbitratus hoc meum consilium facile omnibus probatum iri ita vero scripsi,ut mihi plane persuadeam fore,ut nemo se offensium putetmisi forte qui sit ita animo perturbatus, vel mente hebes, ut exitatem agnoscere nequeat, nec ullo cita amore teneatur,ego vero hisce hominibus eadem ratione arbitror mendacium utilius veritate esse, qua lippientibus tenebrce clara luce magis proficiunt. De Re-

103쪽

De Tenum nomine μίHantia, duritia ac dens itate. Cap. f.

CVM Renes velut isthmi quidam humidi excre

menti,& instar lacuna conditi sint:ab eisq; tanquam rivis erosius humor emanet, appositissime a Graxis c οὶβ Latinis Renes appellati sunt:nimirum pri/- - - fluere ac stillare significent. . Propria Re num caro, quum similaris simple ac compositionis expers sit .inter sensibilia animalis corporis elementa . a

Galeno numeratur. si enim Venas,arterias, neruos, ac

membranas a Renibus eximas reliquum corpus, qua' tenus sensu iudicari potest, simplex elementareque inueneris:quodque omni fibrarum genere prorsius destitutum, eam concretionis speciem prae se ferre appareat qua ab Erasistratovi a Galeno paren chyma nuncupari solet nullo enim contextu consuta est Renum substantiamullisque fibris aut carneis, aut ligamento- sis,aut utriusque generis pr dita squamuis instar cera', quae minutissimis,rectisque quibus dam lineis , ab ambitu ad centrum tendentibus, exculpta sit,tota descripta esse uideatur,4 perinde ac papillae mammillarum, exiguis foraminibus peruia. nisi fortassi aut ad uasse, aut ad membranas, quae eam undique inuoluunt ac ligant, eiu simodi fibras referre uelis. Hac enim ratione,

non alia, authorem de renum affectibus scripsisse puto peculiare renum corpus exfibris & carne constitutum est e nisi quispiam aut hanc sententiam falsam esse 3 arbitretur, aut non sine errore credere malit, fibrarum nomine illam eum partem substantiae Renum appellaD si in quam eorum caro,non secus ac sanguis ipse resol-

104쪽

ui potest. caeterum quamuis Renum substantia perinde

ac iecoris I pulmonis caro suffiisa concreta appareat; ueluti sanguinis concrementum hepatis peciem praese ferat: tamen adeo peculiaris est Renibus, ut cum nulla alia corporis parte communicet, sed ad ipsos solos proprie referatur. Est autem haec substantia,si sensus iudicium sequi uolumus, carnea densa,admodum solida,atq; dura & inter glandulas a non paucis Authoribus numeratur, licet non eadem omne ratione moti glandulatum nomen Renibus attribuant Ia

Plerique enim ipsorum lioc faciunt , quod Renes non secus atq; alios adenas & mammas, substantia glandulas esse credunt. Ad ij vero Renum naturam exactam glandulam non esse, sed glandulosum nescio quid eis inesse arbitrantur. Aliqui,Renes, per inde ac testes,laxa substantias exili materia constare, putant . Nec desunt,qui ossicium&vsum Renum magis, quam eorum substantiam spectare uideantur. Ego autem la-ryngis glandulas , potius quam testes ac mammas , ad renum substantiam proxime accedere asseuero. Hi oenim neq; fungosi albi fiunt, vi mammae neq; laXi&molles, ut testes. Glandularum praeterea nomen,

lias etiam ob causas eis attribui posse credo. Habent enim uenes glandulas alias quidem exterius elatiori eorum sedi haerentes, quas caeteri Anatomici inconsiderate prietermittunt alias vero in eorum substantia elegantissime exculptas quae quidem in exteriori atq; interiori quorundam animalium parte , cuiuLmodi ursi sunt & Boues , perspicue cernuntur. Vnde fit manifestum renes ex pluribus particulis coagmen Jotatos esse, is multis quasi glandulis conflatos . inpleris' vero alijs animalibus, veluti in hominibus, in intima

105쪽

intima tantum sede renum quasdam partesi processus ab eorum carne eXtuberantes obseruamus qui substantia, figura, officio, glandularum naturam elegantissime aemulantur caeterum de Renum duritia ac densitate Anatomicorum principes omnino consentire non videntur . . Si quidem Hippocrates corpus r num alibi congelatum & valde densum esse assirmat L libi vero esse eius assimilem spongijs raritatem ac mollitudinem scribit Galenus eiusdem fere sententiae eLI se uidetur quamuis enim uisceribus fere omnibus intrinsecus atq; extrinsecus magnas tribuat laxitates: tamen ueluti corpus renum spissum ac densium esse credit: ita non paucas, ut ipse inquit, inuolutiones habere laribit arbitratus lienis quidem substantiam laxam ac raram esse, sed laxiorem ac ratiorem spongiformem pulmonis carnema contra vero substantiam densissimam in renibus primum deinde in iecore occurrere. hanc sententiam, paucis tamen quibusdam mutatis, non semel apud Galenum legimus verum incona o stantia fortasse aliquis eum reprehendat, quod alibi ita scripserit. Renes cauernosi sunt, carne constant friabili eorum tamen cauernulae non sunt latae, sed angustae: ipsi vero obfirmitudinem stubstantiae non diducuntur ut vesica Sedi verum enim dicam contemnenda profecto sunt hae controuersiae; tum quia magnum momentum non habent: tum uero quia, etiamsi dirimantur, modicum utilitatis asserunt nemo sane his de rebus , quae sensi plane percipiuntur, contendere nimis acriter debet, idq; praesertim ubi libri, in 3 quibus huiusmodi parum firmae leguntur sententi aut

mendis sunt pleni: aut inter purios numerantur: aut

legitimis Authorum tractationibus adue santur. Ve

106쪽

rum, quia fieri facile potest, ut contentionis cupido, nostra haec resiponsio non fatisfaciat, iccirco nequid indiscussum relinquatur, libet illud ad ij cere: si velimus maiorum dieta amicein benevole interpretari , posse

corum partes sine magna dissicultate defendi etenim quum renum caro ob concretionem dense, compacta, ac dura ubiq; simili modo sit , consentaneum est , ut ipsorum cauernuta non simpliciter ad substantiam pertineant: sed potius sint ad meatus cauitates, quae uarium cinaequalem situm partium, ac diuersam etiam Quasiorum distributionem sequuntur, referendae nam, ut paulo post narrabo, ad utrunq; latus sinu renum, antequam uasa, quae in ipsum inseruntur, in maiores

ac frequentiores ramos discindi incipiant; occurrit eorum substantia laxa admodum cinaequabilis. adde, si libet etiam, spongiformi, cauernosa copioso a pingi ii, quod undique circunfunditur, oppleta. hoc autem , t iam monui, euenit, non quia renum substantia in hac parte ab alijs diuersia sit: sed quoniam ob magnas uasiorum diuisiones , non perinde continua is aequalis , ut illa esse potest quae in gibba renum sede conspicitur quaeq; perquam tenuissimis,ac uisium propemodum effugientibus illorum uasiorum surculis ubiq; est refertissima laxa est etiam Minaequabilis renum substantia, qua parte rami uasis urinari,desinunt ibi enim

caruncula quaedam paruam glandulam referens extuberat quae unicuiq; eoru in ramorum extremo osculo

instar perculiost circum polita Sed de his alijsq; cauitatibus erit commodior scribendi locus. nunc exposuisse setis sit, qua parte, & ob quam causam, renum S substantia laxa silvi cauernosa. De

107쪽

De Renumsigura et perficie Cap. IIIJ E figura in hominibus nihil peculiare ob

tinuit non enim rotundi sunt, ut in testudine neq; aliquam aliam delineationem propriam sibi uendicant; sed formam arte iis fere animalibus communem obtinent ea autem, ut Hippocrati place figuram cordis aemulatur. Galeno G Graecam litteram rereri Arete renes figura testibus sunt similes sed magis lati atq; retorti Russo rotundi. Ego uero nihil ad eam propius accedere arbitror, quam semina mandragorae: eam leguminis speciem, quam Graeci, Itali vero Fasteolos vulgo nuncupant: quamuis, ut illa breuiora ac rotundiora, quam renes existunt rata luc, si unicolor sit alba nimirum aut rubra, sitia crassii renes longe superat. si uero lineis quibusdam versicoloribus sit praedita, crassitudine non minimum ab eis vincitur; latitudine vero illos plurimum superat neca mihi persuadere possum, Hippocratem cordis figuram, renibus simpliciter comparalle: sed potius tritaq; visceris caustates inter se contulisse arbitror sic enim ipse scribit Habent autem cordis figuram ipsi renes nam ipsi ventriculos habent a vero Renis cauam sui partem ad uenas magnas habens situs est . haec Hippocrates sed quoniam exempla ac similitudines rem ipsam damussim explicare nequeunt. ideo huic ne, an illi rei quis renes comparet, nec magnifacio,nec sedulo requiro. permittam igitur, ut sitio quis que arbitrio intelligentia ac memoriae causia id faciat. neq; enim eodem omnes exemplo mouentur: ego quidem quod similitudini deest, id oratione ipsi supplere tentabo

108쪽

3 DE RENUM

tabo: verbisque pro lineis usus, renum speciem ante

oculos legentium ponere enitar. Humani renes Oblongi magis quam lati sunt: summa in parte paulo latiores , quam in ima Sunt etiam ante ac retro compressi sed depressiores posteriori in sede, eminentioresinanteriori a lateribus autem partim simi sunt, partim gibbi, concaua in se conuersa habentes, rotundavero ad animantis latera aduerta iam Xterius ad ilia pene rotundi occurrunt interius vero, qua Vena: arteria in eos inseritur, simi a natura facti sunt,& in oeam retusae lineae speciem curuati, quae reicijs arcubus non inepte comparari potest Siquidem in media eius lateris sede sinuati sunt: supra vero ac infra nescio quid rotundum, aliquantulum tamen depressum obtinent, tametsi huiusmodi lineae in renibus, non perinde aequales atq; in arcubus inquirendae sunt. Quod vero ad renum superficiem attinet, ea in hominibus longe secus quam in Ursis ac Bobus leuis est& lubricaromnique ex parte aequabilis perinde ac gibba iecoris sedes occurrit quod quum ita sit, mirari Latis Aristote rolem non possum, qui de eis sic scripserit. Hominum renes bubulis similes sunt, quippe qui tanquam compositi ex multis renibus exiguis constet neq; aequabiles sunt, quomodo renes Omnium quadrupedum habentur. Hoc autem adeo a veritate alienum est, ut nullum ferme suae defensioni locum vir tantus reliquerit quamuis enim renes bubuli, ac multo etiam magis ursini ex pluribus quasi glandulis parua castaneas, aut cerasa imitantibus conflati esse cernantur :/ hae partes, praecipue in Ursis, adeo inuicem, risubiecta omembrana sine vulnere separentur, ut earum diuisiones non mediocris copia pinguedinis repleat & in altitor

109쪽

tior duntaxat renis sede iungi videantur itamen in hominum reprehensionem iure incidisse Aristotelem credendum est: quod eiu simodi renum species, non nisi per quam raro in humanis cadaueribus obsieruetur. ego enim post multas inspectas dissectiones in uno aut altero, si recte memini, illam vidi Pisauri nimirum in puella undecim annos nata: Romae in quodam viro, cuius renes magnitudine quoq; valde insigni, alios longe superabant.

De Renum colore, ac duplici eos tegente membrana Cap. IIII.

CA leuis ac lubrica renum superficies,

quamuis albavi exangui membrana undiq; obducta sit ori hilominus subieeta carnis speciem colorem intuentibus repr sentat.est autem is, iuxta Hippocratis sententiam, minime ruber, malorum speciem referens sed quibus malis renes comparet, non explicat . iusso Ephesiosunt coloris lenticulae, subcin rei Areteus hepatis speciem renibus tribuit. Alij superficiem aeque ac iecoris gibbum valde leuem ac lubricam sortiri renes arbitrantur uti etiam colorem maxime rubrum4 resplendentem. Ego vero quamuis homines, quod ad hanc rem pertinet, nihil peculiare habeant ut testudo,cui renes lutei praeter aliorum animalium consuetudinem obtigerimi nihilominus colorem maYime rubrum ac resplendentem aut nun-3 quam,put certe perraro in illis obseruari credo: in hominibus enim,qui bene ualent, magna ex parte renum color subobscurus est, aeris speciem non accurate de

tersi

110쪽

34 DE RENUM

tersi pene referens & a colore Phasidoloria rubroruio longe distans: tuo est paulo obscurior, minus splenden S. apparet autem rcnum color non omnino aequalis in superficie ob tenuissima vasa sub propria eorum membrana perreptantia in penitiori vero ipsorum stade, quoniam substantia non est plane uniformis si quis enim cam dissecet Mabradat,is colorem crubro, albo,& cineritio seu livido,mixtum esse cernet nunquatamen haec renum caro in hominibus adeo uario colore privdita est, ut aliquam sui portionem albam,eXanguem,& ad pinguis naturam proxime accedentem, obtineat licet sirenem caninum quis iam dissecet,ut varium naturae institutum in fingendis animalium partibus obseruabit, ita eiusmodi exanguem substantiam

cauo renum incumbentem in eo inueniet caeterum membrana,quae renes ambit, non una est , sed gemina: Vtraque Ver earum peritonaei soboles existit, araneis similem contextum obtinens harum eXterior cum ea,

lute humiliori septi tranuersi sedi obducitur,qua id renes ei haerentes habet, continua est inde enim peritonaeus supra renes expanditur vicina vero Vasia non paucos surculos offerunt ex quibus eiusmodi membrana contexta, accedente copiosi, pingui, quo non secus, quam omentum Obducta cernitur,renibus piis operimenti,vinculi,acis pilis simul straguli loco est nanque cos undique ambit firmat ac fouet quamuis non ad modum pertinaciter ipsis ad harreat. ille autem sint eiusmodi vasa, non est hic exponcili locus ne vel idem bis dicere cogamur: tae nostra haec tractatio decenti Ordine careat qua propter vasiorum nunc narrationeo initIadere num pingui, quocXterior haec membrana sertissima est, idoneam nacti occasionem, hoc loco

SEARCH

MENU NAVIGATION