Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

STRVCTVR A. D

dis seremus: altera tamen tunica paucis antea verbis explicata. Hanc, ut multi arbitrantur, Venae Scartersae renum communis membrana a peritonzeo orta procreat. qua enim haruvas a renes subeunt, illa in parte huius modi membrana ab eis recedens lata fit, atq; cxpanditur, eosdemque renes undiq; amplexa in orbem circumducitur&contegit non tamen siubiecta ipsorum substantiar adeo pertinaciter adhaeret, ut utriusque ex ema fere connata censeri possint. nec ignorandum 1 est hanc membranam hinc inde reflexam,renum cauitatem una cum vasis ingredi, cum ijsdem per illorusiubstantiam dispensiari est praeterea haec tunica altera prius enarrata tenuior nullisq; vasis contexta,& demuquamuis lubrica sit,pinguis plane expers.

De Renum pinguidis utatio.

CV. V.

Renum pingui verba facturus ea, quae in dissi ctionibus manifestissime si sipiciuntur,cum ijs,

quae a maioribus nostris de eo scribuntur, diligenter a me sint conferenda sic enim quiuis Anatomica facultatis peritus eorum,quq a me asseruntur zequus iudex esse poterit, mea sententia firmior ac testatior apparebit. Adipe intecti sunt renes, inquit Democritus.&,ut Aristoteli placet, uice carnis eo obsepti muniuntur adeo, ut ex uisceribus omnibus maxime pingues

effici credendum sit. Fit autem pingue,ut ipse scribit,so non intra ipsos renes, quum densium hoc viscus sit, sed circum eos est videlicet aut adeps in js, quae pinguescere adipe solent:aut sebum in illis,quae sebo opiman- a tur

112쪽

tur quorum disserentia alio loco explicata est. neceς sario igitur ea de causia pingues fiunt,scilicet ex his quq

necessario eueniunt animalibus,quae renes habere debuerunt haec Aristoteles.qui,ut omnem de renum pingui tractationem absolueret, haec quoque addidit. DcXter renis, in omnibus animalibus, quae rene habent,pingui minus obducitur,4 siccior est; quod vel in omnibus planum aeque fit. est autem, ut idem ipse opinatur, dexter renis omnibus minus pinguis, quod natura dextrae partis siccior sit ac mobilior,motus au Iotem contrarius: siquidem liquefacit pingue&consimit. Sed quamuis renes fuerint maxime pingues tamen aliquid semper medijs deest hucusque Aristoteles Ego vero, quamuis tanto naturae interpreti non negarim pinguerenes plenius ambire, quam reliqua viscera tamen ad hoc confitendum,magis re ipsis,quae oculis inspicitur, atque eius authoritat quam ratione ulla adducor. Siquidem concedere non debeo id necessario fieri, propter illam rationem, quam ipse assignat sic scribens: pingue necessario renes pleniukam et obit, quam rcliqua viscera, quod excrementum perrenes transmissum coletur. quantum enim relinquitur

sanguinis puri, facile concoqui potest finis autem probae concoctionis finguineiadeps & sebunt innit enim in combustis siccis velut cinere aliquid ignis clinquitur:sico in concoctis humidis nonnihil caloris , qui effecerit relinquitur: quo fit ut pingue leue sit, iu- moribus resideat atq; fluitet Est profecto haec Aristotelis ratio parum firma in qua nulla insit sequelae nec ciliciis:& multa adsint de quibus dubitari iure o Iotest. nam Vt taceam, quum cinis substantia cXusta sit,

Pingue vero iactuosa, hoc illi parum apposite assimilari

113쪽

Iari nisi forte, nimis tamen improprie, dicere uelis pingue conliniari sanguine, sicut calorem cinere adduci vi postum, ut credam ex dilutissimo ac tenuissuno fianguine,qui ad renes commeat, tantam pinguis copiam generari posse. Accedit, quod si finis proba concoctionis anguinea esset adeps & sebum, multo etiam

magi circa lecti utrumque horum crescere oporteret quo tamen id uiscus penitus a natura priuatum esse cernimus nec praetereundum est, quod pingue copio- o sum,nec ipsis renibus,nec propriae ipsoru mebran sed externae potius obductum est quae quoniam propria vasa nutritionis gratia a natura accepit & exterius tantum renibus ipsis incumbit, sanguinis in penitiori eorum sede expurgati ac probe concocti: cui Aristoteles pin3uis generationem acceptam refert, vix particeps fieri posse videtur. longe enim magis rationi consenum apparet, ut ob eam causiam, quam ipsi assignat , intemnae renum partes, ac propria ipserum tunica, potiusquam exterior alijsque visceribus communis, pingui et copioso refertae sint; quamuis contrarium ipse non semel minus tamen uere testatus sit sic enim scribit: Fit pingue non intra ipsos renes, cum densium hoc uis cussit,sed circum renes hoc autem ut priorem sententiam videtur euertere: ita etiam ex dissectione falsum esse comprobatur.nam in penitiori renum sede,inter membranam, quae distributionem uasbrum subcingit, 4nter urinarios ramos in homine, aut inter membranam, quae cauum renum estOrmat,in cane adipem concresse

resemper obseruaui. Non est autem, ut quidam ar-3 bitrantur, in eo, quem secundum ipsi renum sinum uocant, is requirendus: qui enim fieri potest, ut pingue in ea parte reperiatur qua homo penitus destituitur di qua

114쪽

qua rationequaeso,adeps impedimento esse potest, quominus dissecanti occurrat secundus sinus, qui nunquam in homine reperitur ξ ridiculu ac temerarium plane est, constanter assii mare in eo loco, qui nusquam sit,aliquid contineri nec silentio praetereundum est, quod si in renibus caninis pingue occurrat,nihilominus in secunda illa cauitate, qua homines penitus destitutos elle a admonui id, nisi canis admodum pinguis sit, minime reperitur . sed perinde ac in homine sub membraneo

corpore, quod internam renum cauitatem subcingit, continetur detracta enim membrana renum cauo obducti, in quam vasa ipse degenerare ali falso crediderunt, id tibi occurret; ipsis nimirum uasis alter ij dena bstratae membrana adhuerens. Sed ad Aristotelem reuertor, qui dextrum renem in omnibus minus pinguis habere arbitratur, quod natura dextrae partis siccior sit mobilior motus enim contrarius est,&pingue liquefacit ac consumit quod utrum uerum sit, an minus, diligenti inquirendum est sectione primum: deinde eius ratione expensa, sectione quidem falsum hoc esse nemo uidere non potest ratio autem mihi neque propria neque alicuius momenti esse uidetur nam calor uehemens cordi.eiusque motus continuus ac ualidus adipis generationem: incrementum circa ipsum cor fieri minime prohibere potest nec dexter oculus aut aliae plere que partes, minus pinguis, quam sinistrae habent. Sed haec de pingui fatis multa. de quo accuratius scripsi, non ut Aristoteli contradicerem sed ut lectores admonerem, eius dicta non uulgari examine indigere. aliosque ueritatis studiosos incitarem atq; adeo impellerem ad absconditum eorum sensum aperiendu.

115쪽

haec, quae de renum superficie di ximus, satis multa uideri possint nihilominus ne aliquid in hac tractatione praetermisium esse quispiamthriure obi)ciat consentaneum esse duxi de quibus Io dam renum glandulis ab alijs Anatomicis ne i nter praeteriniis hoc loco sicribere. Nam utri i r es, netrimentiori pserum regione, quae uenam cauam spectat, glandula adhaeret haec autem externar eorundem

est,adeo adnectitur, ut non raro, nisi quis animum diligenter aduertat, evulus renibus ipsam septo transiuerso strenue adhaerentem quasi nulla sit, praetereat. Eius 1ubstantia quemadmodum & figura renibus fere resipodet. licet pedepressa quoque acadeo lata occurrana' ut potius placentae, quam renis formam referre uideatur. longitudinem habet duorum digitorum: latitudinem unius; crassitudinem mediocrem sortita est Que omnia pro ratione su e figur quum ea una semper non sit non minimum quoque uariare cernuntur ma nitudinem praeterea utraque harum glandularum nec parem obtinet,nec perpetuo seruat: sed uicissim nunci nunc illa est maior altera quemadmodum item renis cui quaevis earum insidet,altero maior uicissim est euenit tamen frequentius, ut dextra, sicut etiam renis,f-3 nistram stuperet hoc glandularum genus desiderassem a prioribus Anatomicis, ab his, qui hodie hanc a tem excolunt,quique admodum prolixam humanarum

partium

116쪽

partium tractationem scripserunt, minime fuisse pra termissum idque quum praesertim, in aliorum ipsi erroribus persequendis adeo se accuratos praebeant, eos que tam minute observent, ut haud ita raro contentiosi potius , quam anatomicae ueritatis studiosi esse ui

deantur.

De Renumsinu, cauernis, scanaticulis. Cap. VII

TRACTATIO Nis ordo requirit, explicata iam renum superficie&quibusdam alijs, quae ad ipsam pertinent , ut de eorumdem cauitatibu nunc uerba faciam. hae autem, quoniam unius non sunt generis, a nobis prius distinguendae sunt;deinde singula suo loco explicandae Cauitatum igitur, quae renibus insunt,aliae in ipsbrum substantia consistunt aliae a uenae, arteriar, ac urinari,ineatus multiplici distributione fitit. Earum quae in renum substantia cernuntur, multiplex oest differentia etenim hae uelut sinus sunt illae cauernarum star formatae: aliae tenuissimis canaliculis ac sulcis resipondent. Quae uelut sinus est cauitas, in ea renum sede occurrit , in Quam uena , arteria, ac uas urinarium subintrant. siquidem inibi renesimi fiunt atque retorti eorum vero substantia quasi utrinque diuisa aelaxata tria illa paulo ante commemorata uas a tenui me brana eademque renibus propria inuoluta , instario tae admittit diuisio autem satis ampla est 4 altius penetrat. hancq; nobis delineasse arbitror Hippocratem, o quum renibus cordis sorinam attribuens uentriculos non secus quam ipsum cor cosdem renes habete scri

117쪽

ter examinare uolueris, Hippocratis ingenium ac diligentiam nunquam satis mirari poteris qui iccirco renibus ipsum cor assimilauerit, quod ex uisceribus sanguine praeditis nullum praeter haec duo cauitatem obtineant in eadem sententia Galenus esse uidetur, quando uasa ipsa ad renum cauitates seu uentres modo e duci, modo subintrare, ac modo inseri scribit si cui ta- Ira men nostra haec coniectura ratione quidem suffulta, minus placet de ea cauitate in quam urina percolatur, Hippocratem & Galenum locutos fuisse existimare poterit, neque enim firmam ego huius rei demonstrationem habeo, qua in meam sententiam possim homines adducere. Ad utrunque praeterea huius sinus seu cauitatis latus, antequam uasa illa, qua paulo ante memoraui, in minoresvi frequentiores ramos discindi incipiant renum substantia laxavi admodum inaequabilis apparet;&ob id, ut arbitror, ab alijs Anatomicis

et o interdum cauernosa, non raro spongiformis, quandoque uero erosa nuncupatur. cernitur autem eiusmodi

substantia, si copiosium pingue, quo undique circumfusias oppleta est diligenter detrahas euenitque eiuLmodi inaequalitas, ut supra monui, non quia renum caro hac parte ab alijs diuersa sit, sed quonia propter magnorum uasorum diuisiones, non perinde continua

aequabilis uideri potest ac illa, quae in gibba renum sedecernitur: quaeque perquam tenuissimis, ac uisum propemodum effugientibus uasorum ramulis ubique est res fertissima. laxa est etiam&inaequabilis renum substantia, qua parte rami uasis urinari,desinunt ibi enim caruncula quaedam paruam glandulam referens est, cui

118쪽

que eorum ramorum extremo , instar operculi circumposita has uero carunculas , si secundum earum longitudinem dissecaueris , mirum tibi naturae artificium fiet manifestum, omnibus fere alijs Anatomicis incognituris nimirum uidebis quosdam sulco S, canaliculos, non secus ac pilos tenuissimos, elegantissime in eis exculptos; per quos, non dubito, lotium in urinarij meatus ramos, percolari num autem eiu simodi canalictili, a tenuissimis uenis&arterijs fiant; an in ipsi renum substantia, perinde ac foramina in papillis mammissarum, sint excavati dissicile est ex anato me iudicare quid tamen de eis sentiam, iam dixi de hac admirabili natur: solertia , quod sciam, nullus Anatomicus mentionem fecit. nisi forte, nimis tamen improprie, uelis Authorem de renum affectibus eam nobis innuisse ubi in renibus meatus quosdam capillorum modo tenues reperiri scripsit Galenum uero eandem significasse, quando foramina quaedam, per quae urina percolatur, renum substantiae concedere uidetur Sed quoquo modo se res habeat, tu his omnibus semel atque iterum dissectione accurata obseruatis facile poteris de his, quae nos,in qua ali anatomici scribunt, aequum te iudicem praebere.

De Aenum cauitate, in quam urina recipitur varia opiniones Cap. VIII.

EXPEcet As arbitror, ut eum sinum tibi exponam, in quem urina percolata recipitur cum de illo

tanta sit inter priores&posteriore an atomicos discrepantia,ut tot lint pene sententiae,quot scriptores. Ego

119쪽

uero ueluti talem, quam ipsi describunt cauitatem, in hominibus penitus me ignorare fateor: ita causiam dis

sensionis negligentiam potius illoru,quam rei ipsius difficultatern atque obscuritate esse puto qua propter posse quidem me illorum controuersias componere plane dinido: sed fore ut cauitatis huius ueram descriptionem facillimes apertissime exponam , magnopere confido. praestat tamen prius aliorum Anatomicorum hac de re sententiam explicare:ita enim unusquisque intelligens I uter nostrum bonam malam ue causam habeat,rectius poterit de singulis iudicare:& ab erroribus, in quos

aut ego, aut ipsi inciderint accuratius cauere Catium

aliquod inesse renibus , in quod urina ipsi percolatur, nemo Anatomicorum negat. Sed quale nam id sit, plerique ipsorum non explicant: alij vero vel male,vel

minus perfecte describunt. Hippocrates cauitates,&ventriculos renibus tribuit: sed quos nam eos intelligat non definit Aristoteles renes vituli marin i cauos non esse, aliorum animalium nunc plurimum cauitatis 2 in medio, nunc modicum habere arbitratur scribit tamen vasa ipsa non subire eam, sed in renum corpore consitimi Galenus putat renes esse ueluti instrumenta concaua,habereque in medio ventrem, quem interiorem vocat, membraneo corpore circundatum, unde urinarius meatus originem trahit in quem serosium eXcrementum recipitur,& in quo etiam lapides ispe anatura geneiantur, eXpelluntur. addit pnaeterea in maximis solum animalibus laminam ex vena & arteria immissam posse hac cauitate recipi. Galeno subscri-Jo bit Areteus; ascribitque huiusimodi renum ventrem esse oblongum exiguum,Vrinae nimirum canalibus,

120쪽

44 DE RENUM

lem,&ad lotium excolandum, cribrorum instar soraminibus peruium. Postremo recentiores,qui accurata Anato me exercitatione tantum nominis adepti

sunt,ut non modo antiquos diligentia superasse, veruetiam artem hanc instauras e,4 in lucem reuocasse se re omnibus sit persuasum , dum renum fabricam scribunt, nulla vetustatis, nulla authoritatis sectionis illius,quam principes scriptores, ac magistri recepertit,

ratione ducta, nemini parcunt; quasi renum fabulam, potius quam fabricam scripserint,non modo omnes accusant verum etiam innumeris prope conuicijs lacerant. Siquidem Galenum quasi diminute,&minus absolute de renibus scripsierit, contemnunt asserentes nihil illum noui attulisse , nisi venas Marterias perrenis corpus distribui urinam autem per spissam duramque ipsius substantiam, retento sanguine percolari.quum tame,dicunt ipsi, nemo cum Galeno renum carnem pro colo habeat: qui eorum constructionem bene expendit. Eos autem,qui Galenum secuti sunt, multo magis damnant; quod scilicet dum illius sententiam exponere student, uel oscitanter renis fabricam aggressi quasdam colatorias membranas ementianturivel sectionem auersati discipulis Prometheos quosdam confingant nihil interea animaduertentes,

quid in ipsa hominis sectione appareat, sed sinus ac ductus suo sibi arbitratu in renibus effingant. ita, ut illa hodie cunctis recepta probataque sit opinio, que duos

in renibus secundum visceris longitudinem sinus statuit, elatiorem videlicet unum, in quem vena Marteria finiunt demissiorem alterum , a quo meatus urina :rius ortum ducit: qui quidem sinus transuersa quadam

membrana:angustis foraminibus peruia interdiuiduu-tur.

SEARCH

MENU NAVIGATION